Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

VI

Ba et B addidi ad Blandinium codicem antiquissimum aut ad consensum omnium quattuc Blandiniorum significandum; omnia huc pertinentia propter brevitatem mihi impositam recipere non potui. Adnotandum vero est, horum codicum, quorum imprimis antiquissimus in censum venit, qui saepius unus rectam lectionem servavit, collationem a Cruquio, homine sane probo, ut videtur, sed non satis attento atque accurato, confectam, pro temporum illorum ratione mancam nec, ut ex codice Divaei nunc Leidensi, quem et ipsum in usum vocavit, nuper inspecto et cum adnotationibus Cruquianis comparato elucet, satis fidelem esse. Nec reliquorum codicum lectiones firmam aliquam normam textus q. v. constituendi me quidem iudice praebent. Eclectica igitur quadam ratione in hac opera utendum est, quam, cum in universum traditio Horatiana satis pura ac sibi constans sit, sano iudicio adhibito non nimis longe ab ipsis poetae verbis aberraturam esse confido. Equidem vero studui, ut praeter lectionem a me receptam ubi opus esset apponerentur variae lectiones ex codicibus reliquisque instrumentis criticis haustae et potissima virorum doctorum ex immensa farragine sedulo propter unam alteramve causam eleciorum conamina, quae iis, qui accuratius haec persequi vellent, certam et exquisitam iudicandi materiam praeberent, iuniorum imprimis exercitationibus aptam. Transpositiones fere numquam indicavi; quod vero ad interpolationes a viris doctis constitutas attinet, suum cuique iudicium relinquens, addito signo [] eas enotavi, quas H(auptius ed. tert. a. 1871), V(ahlenus ed. Haupt. quart. a. 1881), Luc. Muellerus (M. ed. a. 1886; Ms ed. sat. a. 1891), AK(iesslingius) et in carminibus h (Heynemannus de interpolationibus in carminibus Horatii certa ratione diiudicandis. diss. Bonn. a. 1871) admiserunt; praeterea h* signavi locos huic in carminibus, Ms* locos Muellero in satiris suspectos visos; eorum qui lanionum more in poetam grassantur rationem non habui. H-P nota Hofmanum - Peerlkamp in aliis signavi, OK Ottonem Kellerum; significat sic etiam, al. alii viri docti.'

=

Vratislaviae d. xxx m. Maii a. MDCCCLXXXXII.

M. Hertz.

Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas:
Me doctarum hederae praemia frontium
30 Dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton;
35 Quodsi me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

II

Iam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit pater et rubente
Dextera sacras iaculatus arcis
Terruit urbem,

5 Terruit gentes, grave ne rediret
Saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montis

[blocks in formation]

II v. [9-12] HMh* | 10 palumbis | [21-24] H

Caesaris ultor.

Serus in caelum redeas diuque

Laetus intersis populo Quirini,
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

[blocks in formation]

Sic te diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater

Obstrictis aliis praeter lapyga,)

II v. 39 Maurum peditis cruenti] A. Wodrig de cod. Veron. in
emendandis Livii libris auctoritate diss. Gryph. 1873 sent. contr. III
p. 43; aliquando ita edidisse dicitur C. Nauck: mauri peditis cruen-
tum libri Marsi peditis cruentum Tan. Faber (Bentl.)

« ForrigeFortsæt »