Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

Somniis agitatus quam infestissimis, de typographorum in me delictis integram noctem cogitabam. Illi enim nuper lineolas aliquot mihi ita deformaverant, ut fere jurassem me in posterum a stylo ac charta manus procul habiturum. Nihil omnino est, quod ægrum scriptorem magis excruciare possit, quam ineptiæ istæ, quibus, velit nolit, onustus, in medium prodire cogitur, inscitiæ atque insulsitatis accusationibus ipse obnoxius, dum illi curis soluti hoc tantum in animo habent, ut jam novum auctorem dilacerent. Erat sane, cur memet auxius huc illuc in lecto volutarem; typographi enim loco Cattorum

quos

inter Persas ortos , in Germaniam migrasse dixeram , Celtas nostros ad orientem solem relegaverant. At ista dum trepidam mentem exagitant, pressit languentis lumina sera quies': ecce Tibullus ipse est visus nostra ponere sede pedem?; hunc pone sequebatur venustissima puella : quis non primo adspectu Deliam agnovisset? Talis enim erat, qualis describi non potest ; vel qualis tibi, amice lector, inter ferventes amoris æstus illa videbatur, cui primum dixisti, tu mihi sola places”. Post januam Nemesis adstare, juxtaque imago vaga ac incerta , modoGlyceræ , modo Neæræ nomen mentita. Nullus fere aberat eorum qui in poetæ carminibus memorantur, nisi forte Marathus, quem abesse gaudebam, et Messala , qui

[ocr errors]
[ocr errors]

2

1 Liv. III, El. iv, v. 22. > Ibid, v. 24.

Lib. IV, El. xiii, v. 3.

(

[ocr errors]

in circo specta

inter heroas versatur, neque quidquam horriduli poematis, quod Tibullo obtrudunt, compertum habet. Nam latet eum, tam fædo carmine sua facta celebrata fuisse, ne triumphis mala precatus, sese potius devictum voveat, quam ita cantatum victorem.

Delia, rubore subfusa genas, pudoris aliquid retinebat; Tibullus vero leniter irati vultum præ se ferens, his verbis me obstupentem alloquitur :

O bone, typographis nunc sollicitus tu maledicta ingeris, quorum minima culpa rationis expertem te facit. Quid vero si tibi eadem, quæ mihi, accidissent? Me, quem in deliciis habuerunt romanæ puellæ; me, quem , propter dulcia car

, mina, tot sibi amatorem exoptarunt, quot turæ vel spectandæ sedebant, nunc, una cum Delia mea, viginti abhinc sæculis, me tenet vinctum dives in ignava luridus Orcus aqua', et meî præter nomen nihil superest... Quo animo me putas in interpretes esse, quorum nullus exstitit, quin me aliquo vocabulo spoliaret ? Quo in librarios, qui codicem

super

codice coacervantes, ne litterarum quidem ductus servare idonei, Elegos, quos cecineram, fædum in modum deformarunt? Quo tandem in ipsos editores, qui nihil non fecere, ut mala , vel potius , ut calumnias de me deque Delia pervulgarent ? ....... Nunc rumor apud inferos est, te quoque nugas tuas illorum delictis addere velle, novamque moliri editionem ; quæ causa fuit, cur te conveniremus. Prædico, et precor, a tanto vulnere abstineas; nam si propositum eodem modo, quo reliqui editores, perficis, res prorsus in desperatis atque perditis habenda erit, ut lubenter quidquid papyro mandaveram, igni devorandum concesserim. Ferrem tamen, si truncata, si manca

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
« ForrigeFortsæt »