Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

CAROLO · HALMIO

MONACENSI

D.D.D

LVCIANVS . MVELLER

a *

L. S.

Trium poetarum elegantissimorum et diutinae nec fortuitae coniunctionis vinculo nexorum Catulli Tibulli Propertii carmina uno volumine edendi cum data esset nobis facultas, auctores fuere amici ut Laevii Calvi Cinnae et siqui extant scriptores Valerio ut temporum spatiis ita studiorum rationibus similes adderemus librorum reliquias: quibus facile sumus obsecuti. Praeterea Priapea quando etiam oportebat inseri huic bibliothecae nusquam alibi melius subiungi posse erat persuasum (etenim integro volumini non sufficiebant) quam in fine operum cantorum Euphorionis, a quorum plurimum pendent imitatione. Ceterum ut hi lusus longe corruptissimi feruntur libris scriptis ita eroticorum de quibus supra memoravi opera tot tantisque sunt mendis depravata, non ut possit expectari fore ut omnes, quibus laborant illa, difficultates iam emissa hac editione tollantur. Augebatur difficultas incepti ea re, quod maior pars eorum qui post Lachmannum haec carmina edidere mihi quidem videbantur non ea usi iudicii sive libertate seu sollertia qua sola posset aliquid profici in opere sanequam arduo. Hinc multa ab Italis saec. XV et qui consecuti eos sunt tempore criticis recte constituta et olim vulgo recepta sed spreta post

« ForrigeFortsæt »