Billeder på siden
PDF
ePub

Lycidas.

Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

Quis caneret Nymphas? Quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra ? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras: 'Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro (cornu ferit ille) caveto.'

Moeris.

Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat : 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' /

Lycidas.

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae:
incipe, si quid habes. Et me fecere poetam

20

25

30

Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores; sed non ego credulus illis.

Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores.

35

Moeris.

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum ·

40

undit humus flores, hic candida populus antro
mminet et lentae texunt umbracula vites:
nuc ades; insani feriant sine litora fluctus."

Lycidas.

Quid, quae te pură solum sub nocte canentem audieram ? numeros memini, si verba tenerem.

45

Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

astrum, quo segetes gauderent frugibus et quo duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.' to 50

Moeris.

Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos

cantando puerum memini me condere soles:

nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas,

Lycidas.

Causando nostros in longum ducis amores.

Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas
agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus:
hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;

55

60

cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

65

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

.80

Moeris.

Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

[ocr errors]

ECLOGA X.

Gallus.

one of best Ярише astruple

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermişceat undam:
incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.

[ocr errors]

Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naïdes, indigno cum Gallus amore peribat?
Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae,

pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum (nostri nec paenitet illas,
nec'te paeniteat pecoris, divine poeta ;

et formosus oves ad flumina pavit Adonis):
venit et upilio, tardi venere subulci,

uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

[ocr errors]

Omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' Venit Apollo: 'Galle, quid insanis?' inquit, 'tua cura Lycoris

20

торт

erque nives alium perque horrida castra secuta est.' Tenit et agresti capitis Silvanus honore

orentes ferulas et grandia lilia quassans.

'an deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi anguineis ebuli bacis minioque rubentem.

Ecquis erit modus ?' inquit. 'Amor non talia curat : ec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis

ec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.'

[ocr errors]

Tristis at ille Tamen cantabitis, Arcades,' inquit, montibus haec vestris, soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, éstra meos olim si fistula dicat amores!

Atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem

[ocr errors]

ut custos gregis aut maturae vinitor uvae!

Certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas,

seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas? et nigrae violae sunt et vaccinia nigra),

-9

necum inter salices lenta sub vite iaceret :
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
nic nemus: hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus Amor duri me Martis in armis
cela inter media atque adversos detinet hostes:
Eu procul a patria (nec sit mihi credere tantum !)
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

25

30

35

40

45

me sine sola vides. Ah te ne frigora laedant! Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!

Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu

50

carmina pastoris Siculi modulabor avena. Certum est in silvis inter spelaea ferarum

56

BUCOLICA. ECLOGA X. 53-77.

malle pati tenerisque meos incidere amores
arboribus: crescent illae, crescetis amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,

aut acres venabor apros. Non me ulla vetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantes
ire, libet Partho torquere Cydonia cornu

من

spicula. Tamquam haec sit nostri medicina furoris,

aut deus ille malis hominum mitescere discat!

Iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. Non illum nostri possunt mutare labores: nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri.

Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.' "much;

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,

dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,

Pierides: vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
quantum vere novo viridis se subiicit alnus.
Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra,
iuniperi gravis umbra, nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »