Billeder på siden
PDF
ePub

carmen ad Cornelium scriptum. Ejusmodi vero carmina, quæ dedicationes vocant, et exordia a Grammaticis maxime declarationis causa turbata atque interpolata esse, jam alii monuerunt...

Alius locus, in quo interpolationem deprehendisse mihi videor, elegiæ est, quam Santenius præstantissimo commentario illustravit. Versus 135-142. male vexabant interpretes, nec Santenio videbantur expediti :

Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo,

Rara verecundæ furta feremus heræ :
Ne nimium simus stultorum more molesti.
Sæpe etiam Juno, maxima Cœlicolâm,
Conjugis in culpa flagravit quotidiana,
Noscens omnivoli plurima furta Jovis.
Atqui nec Divis homines componier æquum est:
Ingratum tremuli tolle parentis onus.

Quoquo me verti, nullum ab aliis prolatum argumentum inveni, quod meam sententiam de hoc loco everteret; namque incertis vestigiis eorum, qui, quæ explicare non possunt, negligentiæ poëtarum injungunt, minime insistendum duxi. Quæ autem me offendunt, enarrabo, et quidem primo de verbis.

Ea hæc est Catulli elegia, de qua Muretus non immerito ita scripserit: "Pulcherrima omnino hæc elegia atque haud scio, an ulla pulchrior in omni Latina lingua reperiri queat; nam et dictio purissima est et mira quadam affectuum varietate permista oratio, ut ex hoc uno poëmate perspicere liceat, quantum Catullus ceteris in hoc genere omnibus præstare potuerit, si vim ingenii sui ad illud excolendum contulisset." Quo magis igitur aliis omnibus carminibus hoc præstat, eo gravius languida atque suo loco inepta in eo sensum offendere debent. Equidem vero dubitaverim, an in ullo Latino poëta defendi possit languida oratio, qualis horum verborum consequutione continetur: Sæpe etiam in culpa flagravit quotidiana-, et furta feremus—plurima furta Jovis-furtiva munuscula. Pluribus hæc, quæ ad sensum pertinent, demonstrare nihil opus est. Ac poëta debebat scribere sæpe quidem, vel sæpe, omisso vocabulo etiam, ut antecedentibus congruerent verba. Nec minus obstant vocab. atqui nec, pro quibus, ut videtur, vel ponendum erat atqui non (ut Horat. carm. I. 23. 9.), vel aliquid addendum, quod illis responderet. Sequitur autem versus, qui copula, ob sententiarum diversitatem minime negligenda, non potuit carere. Etenim ea, quæ Santenius ad

confirmandam lectionem tolle parentis onus affert, loca aliorum scriptorum apud nostrum, ut quidem nunc legitur, nihil probant; n illis non difficile est intellectu, quo referendum sit verbum tolle; in nostro non patet, quibuscum conjungi possit. Pessima igitur verborum structura, quam negligentiæ nomine non excusaverim, inter argumenta suspicionis jure obtinet suum locum. Accedunt et alia. Verbum quotidiana metri ratione rejicitur; nam, quod jam Santenius, de significatione dubitans, monuit, prima hujus vocis syllaba semper corripitur, secunda producitur. Deinde vero mirabilis varietas in vs. 141. dubitationem afferre potest de genuina forma. Legitur enim in codd. fere omnibus flagrantem, in Datiano codice, qui optimæ notæ est, hominem et componere. Auctoritatem igitur codicum in bonis lectionibus hujus loci omnino desideramus. Jam videamus verborum sensum, quem non nisi in singulis percipere, ordine vero, quo se excipiunt sententiæ, et nexu verborum exponere nullo pacto licet. Catullus debebat ac volebat dicere: "quod Lesbia in amore mei unius non acquiescit, ne mihi curæ sit; nam ejusmodi sollicitudo stulti est atque parentis morosi. Immo ipse furtivo amore fruor." Quodsi exemplis et descriptione illustrare hæc volebat poëta, Junonis perfidia tolerata a conjuge erat depingenda. At conspicimus in nostro loco Junonis, ira (non, ut Doeringius vult, amore, ob vs. 141.) flagrantis, et amorem conjugis perfidum gra viter ac moleste ferentis, imaginem, quæ quam inepta sit, cum vs. 128. dixisset

Quamquam præcipue multivola est mulier,

ad quod illa respicere debebat, omnino patet. Præterea etsi non ignoro Catullum interdum negligentiæ indulsisse, tamen nunquam adducar, ut putem, eum scripsisse in culpa flagravit quotidiana noscens plurima furta; quod sensit Heinsius, et correctione loco succurrere voluit. Ac quo pacto illa descriptio verbis sæpe etiam conjungatur cum antecedentibus, vix intelligitur; nec solatium, in quod Doeringius hæc dicta esse putat, cognovi, cum' poëta adjiciat:

atqui nec Divis homines componier æquum est.

34

Omnia vero, quæ interpretes correctionibus expedita putaverunt, versus, quem attuli, rursus mirifice turbat. Nam, vulgarem lectionem sequutus, sententiam habebis verbis ante positis sæpe etiam contrariam; nimirum quod dea fecerit, i. e. irasci perfido con

M

jugi, hominem non decere. Nisi ex emendationibus Santenii et Eldickii iram Junonis cohibitam intellexeris, demonstrandum erit, cur poëta comparationem hominum cum diis dissuadeat. Ne tamen tibi.fingas poëtam tam religiosum, ut deorum artis amandi peritissimorum mentionem caveret. Quæ cum ita sint, cumque locus, de quo loquimur, ad verba eorumque nexum quod attinet, male se habeat, sensum autem incommodum, ne dicam absurdum præbeat, non dubito, quin gravius vulnus carmini inflictum sit, quam quod singulorum verborum correctione possit sanari. Immo vis atque ordo sententiarum, alienis in hunc locum detractis verbis, periisse videtur. Versus 138-141 aliunde petitos, puto, adjecit interpolator quidam, vel, in margine exempli causa adscriptos, in textum recepit. Quibus remotis, locus optime ita legitur:

f.

Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo,

Rara verecundæ furta feremus heræ.

Ne nimium simus stultorum more molesti ;
Ingratum tremuli tolle parentis onus.

Jam vero difficultas etiam, quæ, ut dixi, extremum versum premebat, remota est, et versus ille, quem Muretus aliique spurium putabant, codicum vero auctoritas defendit, recte legitur. Sententiæ orationis nexu non destitute et eleganter expositæ sunt. Dicit enim poëta: "Ne moleste hæc feramus ex more stultorum; absit a me sollicitudo, qua severi parentes afficiuntur; remove culpæ curam, quæ solet esse onus parentis, non amatoris (ut recte Guarinus)." Ne vero ultimum quoque versum damnarem, me monuerunt causæ, quibus hæc interpolatio orta, scilicet orationis inversio male intellecta, et imitatio alieni loci. Nisi colore ac specie, quam versus illi suspecti præ se ferunt, fallor, e comici poëtæ aliquo loco huc traducti et ad metri rationem, quam adhuc V. quotidiana turbat, mutati sunt. Similitudo versus ultimi cum comici verbis interpolationis occasionem præbuit. Apud comicum ira Junonis ob furta mariti descripta, et ex persona obloquentis mores hominum commemorati fuisse videntur. Orationis autem, ut hoc loco facta est inversio, non abhorret a nostri poëtæ more, quem alii quoque sequuti sunt. Ita quidem præferendum duco persolves Tibull. I. 9. 13. vulgato persolvet; ut poeta alloquatur alios, quanquam. mutata subinde persona. Vd. Heynium ad h. 1.Quod Catullus dicit tolle parentis onus, recte explicavit Santenius, et locis Ovid. Am. I. 8. 66. Art. Am. I. 718. Juv. VI, 171, illustravit. Verba tremuli parentis, quæ Schra

[ocr errors]

derus in queruli parentis mutanda perperam censuit, Catulli sunt propria, ut jam monuit Vossius. Vd. LXI. 50. XVH. 13. Accedit, quod furta Jovis non solum a comicis, sed etiam ab aliis -poetis sunt ita decantata, ut interpolatio facile fieri potuerit. Vd. Ovid. Heroid. XVI. 289. Propert. II. 2. 4.kā Stingy

Carmen vero, de quo loquuti sumus, ejusmodi corruptionibus turbatum esse,alii loci comprobant. In Codicibus nonnullis, quós nominavit Santenius, non legitur vs. 47; in plurimis adjectum est vel Séneca supplementum,

Omnibus et triviis vulgetur fabula passim:

vel alius poetæ versus,

Omnibus inque locis celebretur fama sepulti,

Male cessit opera his poetis, et jure ejectus est versus a Scaligero tanquam Marulli, aut Pontani, aut Guarini commentum. Neque tamen melior est versus minor:

Notescatque magis mortuus atque magis,

quem non majori suo versu destitutum, immo ipsum quoque ab interpolatore adjectum putaverim. Mirabilis in eo cernitur lec tionis varietas. Gudianus unus codex habet innotescatque, Leidensis unus omittitque, reliqui notescatque; Muretus allegat clarescatque. Quodsi hunc versum, qui quocunque alio versu conjungatur, post verba vos porro dicite multis Millibus etc. magnopere languére, et non nisi explicationi vel simili sententiæ-inservire videtur, mecum abjeceris, orationem habebis integram ac bene nexam. Quo facto etiam Codicum lectio vs. 43. nec prò vulgato ne restitui debet: nam ita loquuntur Latini. In margine adscriptus versus a scriba nimis sedulo in textum facile potuit recipi, cui Seneca, ut lacunam inde ortam repleret, suum versum adjecit; quod eodem modo factum videmus in loco Tibulli I. 2. post vs. 24.

Apertum exemplum interpolationis insulsæ ac stultæ reperitur in ultima stropha carminis LI., cui Lesbiæ nomen falso inscriptum. Iis, qui aliquem litterarum atque humanitatis sensum habent, non multis verbis demonstrandum est, quam inepta sit illa stropha, pannus in purpura positus, ut cum Nævio loquar; eos vero, quorum ex sensu dignitas et majestas conciliatur illis additis versibus, ne longissima quidem oratione meliora doceri posse

crediderim. Poeta omni pulchro ac sublimi sensu destitutus fuisset, si versioni Sapphici poematis, quod exemplum generis sublime dicendi esse voluerunt antiqui scriptores, adjecisset sententiam non solum ipsam insulsam, sed a loco et ab indole carminis plane alienam. Ne ita stultum fuisse Catullum credas, ut suum ingenium ipse illuderet. Omnium, quæ proposuerunt interpretes, explicationum maxime placuit illa Vossii, Catullum otio in adeo tenui re, vertendo Sapphus carmine, diutius abuti nolentem, abrupisse et hoc nomine ultimam stropham addidisse. Quid vero ineptius atque magis insulsum dici possit, equidem nescio. Catullus totum Sapphus carmen eleganter Latinis verbis expresserat, at ultima stropha æque ac versus octavus periit vel incuria librariorum, vel quoniam verba in codice obliterata legi non poterant. Lacuna inde facta, librarius nasutus ac nimis otiosus, ne quid codici deesset, hos versus videtur adjecisse, et occasione esse abusus, qua ipse, in describendo Catullo sudans atque otio poetæ invidens, mentem suam stupidam explicaret. Neque attendit metri defectionem in verbis Otium Catulle. Credibile enim est, Catullum iisdem numeris reddidisse carmen Sapphus, quod ita scriptum est, ut epitrito secundo versus incipiant. Hoc uno loco carminis leguntur trochæi (quod, aliorum Latinorum exempla sequutus, semper evitasse videtur poeta; nam e duobus carm, XI. locis, qui habent trochæos, alter cubat in mendo). In his versibus nullam exstare lectionis varietatem, id defensoribus non debebat argumento esse; immo, ut in aliis suppositis locis, recentiorem versuum originem prodit.

Locus est carminis XXV. vs. 5. qui criticorum nasos usque ad obelos exercuit, in quo tamen fere omnes emendandi vel explicandi operam perdiderunt. Mira cernitur varietas lectionis in codicibus, et emendationum farrago tanta est, ut eam enarrare me pigeat. Id tantum monere volui, lectionem editionum nonnullarum, (ut Gryph. 1537, Basil. 1569. Hannov. 1608.).

Cum dira maris hyems aves ostendit oscitantes,

neque codicis neque antiq. editt. esse, ut putant, sed correctionem Guarini patris, qui et hanc proposuit,

29

[merged small][ocr errors][merged small]

In Libris MSS. hæc inveniuntur, et quidem in Statii et Dresdensi :

་།

Quum diva mulier aves ostendit oscitantes,

« ForrigeFortsæt »