Billeder på siden
PDF
ePub

20

25

30

35

40

45

50

55

non

Usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro

Delatis capsis et imagine, cum mea nemo

Scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
Culpari dignos. Quemvis media elige turba,

Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat;
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor, stupet Albius aere;
Hic mutat mercis surgente a sole ad eum, quo
Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, nequid

Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem:
Omnes hi metuunt versus, odere poetas.

'Faenum habet in cornu, longe fuge: dummodo risum
Excutiat tibi, non hic cuiquam parcet amico

Et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
Gestiet a furno redeuntis scire lacuque

Et pueros et anus. Agedum, pauca accipe contra:
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas,
Excerpam numero; neque enim concludere versum
Dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam;
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Idcirco quidam, comoedia necne poema
Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. 'At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et magnum quod dedecus ambulet ante
Noctem cum facibus.' Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem

IV v. 25 erue et eripe 26 ab auaritia (v) | miser | 30 patet | 33 poetam Bentl. | 35 tibi] Rutgersius Ven. Lect. c. XVII p. 338: sibi non 37 lacuque, al., at v. M. Heitzmann de substantivi eique attributi ap. poetas sat. colloc. diss. Bonn. a. 1887 p. 31, 1 | 39 poetis (v) 51,magnum quod dedecus, al., at v. Nipperdeium (1857) opusc. p. 482 | 52 numqui (v)

Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

60

65

70

Tempora certa modosque et quod prius ordine verbum est
Posterius facias, praeponens ultima primis -
Non, ut si solvas 'postquam Discordia_taetra
Belli ferratos postis portasque refregit'
Invenias etiam disiecti membra poetae.
Hactenus haec: alias iustum sit necne poema,
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
Non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
Nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta foro recitent sunt multi quique lavantes,
Suave locus voci resonat conclusus. Inanis
Hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. Laedere gaudes'
Inquit et hoc studio pravus facis.'
Unde petitum
Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? 'Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos

Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, conmissa tacere

75

80

Qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 85
Saepe tribus lectis videas cenare quaternos,

E quibus unus avet quavis adspergere cunctos
Praeter eum, qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,
Infesto nigris; ego si risi, quod ineptus

90

IV v. 62 invenies Porph. | discerpti idem | 63 poema. al. | 69 aut V Byrri (v), at v. D. Detlefsen kurze Notizen üb. einige Quellenschriftsteller des Plinius Glueckstadii 1881 p. 3 | 70 sum 73 non (v) | 79 inquis 81 Absentem-85 caveto'] adversario Horatii merito tribuit H. Keck act. gymn. a. 1856 p. 860 sq. 81 sq. rodit, amicum qui non Doederleinius (Keckius l. l.) | 87 amet (v)

Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi? Mentio siquae
De Capitolini furtis iniecta Petilli

95 Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
'Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est causaque mea permulta rogatus
Fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe,
Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
100 Fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est
Aerugo mera; quod vitium procul afore chartis
Atque animo prius, ut siquid promittere de me
Possum aliud, vere promitto. Liberius si

Dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
105 Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me
Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter atque

Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset,
'Nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
110 Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit'; a turpi meretricis amore
Cum deterreret, 'Scetani dissimilis sis';

115

120

125

Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
Possem, 'deprensi non bella est fama Treboni'
Aiebat. 'Sapiens, vitatu quidque petitu

Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice.' Sic me
Formabat puerum dictis et sive iubebat,

Ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc',
Unum ex iudicibus selectis obiciebat,

Sive vetabat, an hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille?' Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria saepe

[ocr errors]

IV v. 92 gorgonius | 93 siqua | 94 capitolinis 103 aliud vere, promitto al. 110 barus etc. | 111 a] aut | 112 deterrerer (v) | Scetani] cf. CIL X 407 (Aem. Huebner ephem. epigr. 11 45): sectani etc. 115 quidue 116 sed mihi sat si (v) | 124 factum | 126 avidos] uides (v)

Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis 130
Ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc

Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

135

Consilium proprium, neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. 'Rectius hoc est;
Hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
Occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile?' haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur oli,
Inludo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniet manus, auxilio quae
Sit mihi nam multo plures sumus -,
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

ac veluti te

140

V

Egressum magna me accepit Aricia Roma
Hospitio modico, rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus altius ac nos
Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, cenantis haud animo aequo
Exspectans comites. Iam nox inducere terris
Umbras et caelo diffundere signa parabat;
Tum pueri nautis, pueris convicia nautae
Ingerere: huc adpelle! trecentos inseris! ohe,

Iam satis est!' Dum aes exigitur, dum mula ligatur,

Tota abit hora; mali culices ranaeque palustres

Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam

10

15

Multa prolutus vappa nauta atque viator
Certatim. Tandem fessus dormire viator
Incipit ac missae pastum retinacula mulae.

IV v. 132 abstulerint | 139 incumbo | 141 veniet] (v): ueniat V v. 1 excepit | 3 linguae | 7 teterrima (v) | 10 sq. parabat, cum J. S. Speyer observationes et emendationes (Groning. 1891) p. 16 sq. cf. Ms. 15 sqq. somnos .Absentem ut certatim, tandem al. | 15 ut om.

20

25

30

Nauta piger saxo religat stertitque supinus.
Iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
Sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
Fuste dolat; quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha;
Milia tum pransi tria repimus atque subimus
Impositum saxis late. candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Inlinere; interea Maecenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antoni non ut magis alter amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter

35 Linquimus, insani ridentes praemia scribae,
Praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima; namque
40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque

45

Occurrunt, animae, qualis neque candidiores
Terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim iucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quae villula tectum
Praebuit et parochi quae debent ligna salemque.
Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt;
Lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque,
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
50 Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,

Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri

Musa velim memores et quo patre natus uterque
Contulerit litis: Messi clarum genus Osci,

55 Sarmenti domina exstat; ab his maioribus orti

V v. 27 Maecenas, optimus Bentl. | 36 vatillum] cf. Fr. Buecheler Umbric. p. 63; G. Goetz ap. Loewium gl. nom. p. 180 n. auctore H. Nettleship: batillum (v) | 39 proxima | 51 claudi | 52 Cicirri] ef. Bentl., Bergkius opusc. II 274, 5 | cicerri cf. v. 65

« ForrigeFortsæt »