praeferre, ut illic mollia rectius positum. Sic illi loco melius convenit collum cum capite redimitum sertis, huic vero sancta coma. Atque haec hactenus. – purum nardum post Is. VosSIUM ad Catull. p. 267. observante SPANHEMIO ad Callimach. Hymn. in Apoll. 38. est tenue et simplex oleum nardinum, cum contra unguentum crassum esset et mixtum. Assentiuntur BROUCKHUSIUS, HEYNIUS, HUSCHKIUS. Quod enim BERNARDINUS CYLLENIUS genuinum, non adulteratum oleum explicat, inutilis maxime et ieiuna haec esset poetae observatio, quia per se intelligitur non convenire deo aliud. Illud autem epitheton naturam olei nardini indicat, et ex eorum genere est, quae perpetua dicuntur. Simul tamen observa ut minime hic otiosum sit; nam respondet optime consilio loci etiam hoc, quod pretiosum, nobile genus olei designatur. destillent, tam large delibuto capite ut guttae cadant. Sic CALLIMACH. 1. cit.: αἱ δὲ κόμαι θυόεντα πέδῳ λείβουσιν ἔλαια, et quod praeterea Heynius addit ex Hymn. Hom. in Vest. 3: Ανεί σῶν πλοκάμων ἀπολείβεται ὑγρὸν ἔλαιον. Denique Vossius mavult: illius et e quibusdam, ut mollior sit iunctura et versus. Difficile est in talibus ubique verum eligere, quamquam hic quidem meliorum librorum auctoritate copula respuitur, et asyndeton ut gravius praelatum videtur. V. 8. Atque satur libo sit etc. h. e. atque honoretur epulis largis et sint omnia digna festo. libo, cf. ad I, 7, 54. madeatque mero. Non de ebrietate cogitandum, sed de largo haustu vini, notante WUNDERLICHIO ad II, 1, 29. Ceterum de Genii cultu dictum ad I, 7, 51. V. 9-16. Media pars carminis. Quae sint vota Cerinthi. V. 10 sqq. En age, quid cessas? Nisi fallor, adumbratur ille pudor modestus Cerintho proprius, quem in quarto libro amplius observabimus. annuit, praesens in re certa pr. haud dubie annuet. - uxoris. BROUCKHUSIUS, VULPIUS, HEYNIUS futuram uxorem intelligunt, ut VIRG. Aen. IV, 35. 536. mariti sunt proci, et Aen. II, 344. gener, aut PINDAR. OΙ. VII, 4. γαμβρός dicitur qui futurus. Sed hoc recte refutavit Vossius: primum enim mulieres et viros amicos venisse ad haec natalitia concelebranda v. 2., deinde in fine progeniem largam expeti votis, quibus rebus plane constet uxorem habuisse Cerinthum. Iam reor etc. teneant votum. h. e. tam saepe enim et ardenter expetis hanc rem tacitis precibus a diis, qua nihil magis tibi cordi est, ut ipsi dii memoriter V. 13. Nec tibi malueris etc. Observabis iterum διχοτομίαν adhibitam ut toties; nam arva et gemmas nominat. valido bove, explicante Vossio, non malueris quaecunque pinguia arva arantur per orbem; talia enim validum bovem requirunt et fortem aratorem. gemmarum quicquid felicibus Indis nascitur etc. Est felicibus pr. divitibus. Porro monet Vossius Oceanum orientalem circa Indiam et Arabiam intelligi, qui ruber esse credebatur ex vicinia orientis ibi solis. In littus autem eiici putabant undis lapides pretiosos, margaritas, gemmas, smaragdos, quos Indi colligerent. Vide locos notatos supra ad I, 1, 51. Sic CURTIUS VIII, 9, 19. dicit: Gemmas margaritasque mare littoribus infundit. Confer de gemmis (Edelsteinen) etiam infra ad IV, 2, 19. V. 17-ad finem. Exitus. Rata fore vota. V. 17 sqq. Vota cadunt, h. e. eveniunt, cf. ad I, 6, 85. Unde vero, dices, novit hoc nisi signo dato? Veluti supra I, 5, 57. ait: Evenient, dat signa deus. Add. II, 1, 25. Recte. Videa. mus ergo sequentia. utinam strepitantibus advolet alis etc. Ita habet lectio librorum. Sed quid hoc est? Rationem requirimus, unde concludat poeta rata fore vota, nunc autem novum votum facit, quod cui non praeter exspectationem venit sic repente subiectum? Deinde ieiune dicitur: utinam celeriter strepitantibus aut trepidantibus alis advolet Amor. Ne multa; pulchra videtur coniectura GYETI et Heinsii viden ut, probata BROUCKHUSIO, VULPIO, HEYNIO, VOSSIO, HUSCHKIO et omnino plerisque omnibus. Legitur infra II, 1, 25. et satis nota est formula. V. strepitantibus Itali in trepidantibus mutarunt, quod est notissimum agilitatis et festinationis verbum, cf. GRONOV. ad Liv. XXVII, 1. Et placuit hoc vulgo etiam propter viden ut. Sed defendi potest lectio, ut mox dicam. Usus est voce Tibullus etiam II, 5, 73. Et habet nescio quid praeter solitum laeti locutio (mit rauschendem Flügelschlag). Denique Flava vincula sunt ardentis et constantis amoris symbolum. Nam quod satis constat, flavus color ut omnino laetitiae, ita nuptiarum erat, notantibus interpretibus vulgo. Hinc croceo amictu velatur Hymenaeus OVID. Met. X, 1., ubi cf. GIERIG., et socco luteo idem utitur CATULL. LX, 10., sponsae vero flammeum gerebant. Adde PLIN. XXI, 8. Sed dicendum nunc de phantasmate ipso. Secundum VOSSIUM aderat in domo Cerinthi prope Genii signum Amoris volantis simulacrum, vinculum flavum gerens. At enim primum permira est compositio Genii et Amoris ad focum, qualem vix aliunde probaveris, deinde ominis notio postulat, ut aliquid nunc fiat; nunc autem hoc signum iam ante stetit isto habitu ad focum. Ne multa; tota res est visum, phantasma poetae, veluti supra I, 5, 57. dicebat: dat signa deus. Gerit autem nunc Amor taeniam flavam; nam taeniam etiam eroticum fuisse ornamentum docuit WELCKERUS in Ephemeridd. scholasticc. Darmstadt. 1831. Part. II. nr. 84. Et quidni simul strepitum sibi visus sit audire volantis, veluti CATULL. XLV. sternuit Amor? Non obstabit viden ut, quod ad totum phantasma refertur. V. 21. 22. Cum in libris sit hic, huc, haec, tum veniat vel veniet et avis, LACHMANNUS edidit: Hic veniat Natalis avis, comparans ANTHOL. LAT. III, 260, 6. ubi de Venere: constituat patres et cito reddat avos. Sed ita displicet quod sequitur: prolemque ministret, et iniucundum hysteronproteron exsistit. Quare redeo ad elegantem coniecturam HEINSII: Hac avi, ceterum cum HusCHKIO veniat et ministret retinens, quae verba idem sine necessitate in venias et ministres mutavit. Igitur dicit Tibullus: Hoc fausto omine veniat Natalis, suaviter ad Amorem advolantem alludens, ac falsus est WUNDERLICHIUS censens repugnare his verba: viden ut v. 17. pro quibus propterea utinam revocavit. Non dicit vero Tibullus: hac avi ventura, quemadmodum WUNDERLICHIUS accepit, sed hac avi praesente. Ad ultimum versum: Ludat et ante tuos turba novella pedes HUSCHKIUS comparat Hom. ΙΙ. V, 408: οὐδέ τί μιν παῖδες ποτὶ γούνασι παππάζουσιν. Est enim tuos ad Cerinthum referendum procul dubio, quod HEINSIUs venias et ministres scribens de Genio intelligendum putabat. Sed HUSCHKIUS proponit ludat ut, de quo ei assentior. Suavior et magis poetica est alias altera iunctura, de qua HUSCHKIUS supra dixit ad II, 1, 64; sed in hac mutatione subiecti durior copula et, nervosior finalis particula ut. ELEGIA III. INTRODUCTIO. Dolendum est elegiam non infimam inter Tibulli carmina lacunas habere, quamquam vel sic non obscura est eius ratio. Nemesis, alter amor Tibulli, cum homine divite, qui cum olim servus fuisset, deinde libertatem nactus magnas opes ex praeda bellica sibi paraverat, verno quondam tempore, circa ambarvalia credo, in agros discesserat, ut in villis eius aestatem degeret; quo facto Tibullus adspectu et usu puellae carissimae privatus graviter doluit et hoc carmen scripsit, dedicatum amico Cerintho, compositum vero haud dubie ad Nemesim commovendam. Accipe singula. Querens abiisse puellam, ipse etiam in agros virentes properare vult, ubi iam Venus et Amor versantur, et labores rusticos paratus est ibi ferre etiam duros, si modo dominam sic adspicere possit. Nam olim etiam Apollo boves Admeti pavit amore devictus et ad infima negotia descendit. Ipse deus vaccas stabulis expellebat nec erubescebat vitulum per agros ferens relictum; fertur coagulationem lactis docuisse et fiscellas detexuit. Nec cultus corporis manebat pulcherrimo deo, et pro templis splendidis in casa parva pastoritia habitabat. Isto enim tempore felici nihil maius amore habebatur, nec ipsos deos pudebat aperte Veneri servire. At nunc, pergit poeta, ferreum saeculum est, nec amor sed praeda laudatur, licet res multa mala habeat. Inde enim bella orta sunt terra marique. Redux autem domi miles praedator latifundia coemit ovibus pascendis, ubi melius homines viverent, et in urbe domos magnas exstruens transvectione saxorum immanium vicinos terret ne corruant, mare autem molibus septum pisces servare cogitur gulae. Atque etiam puellae, cheu, captae sunt luxuria et opes Venus cupit. Nec Nemesis mea frugalitatem amat et simplicem cultum, at Coas vestes et mancipia Aethiopica et colores selectos si praebeam, gratior sim. Talia enim amant, talia qui offert, regnum tenet, etsi vilis homo sit, uti nunc Nemesim homo cepit ex praeda dives, saepe olim inter mancipia venditus. Vobis autem, rustici dii, qui nunc copiis vestris allectam abducitis ex urbe puellam in ditem villam, devota sunto munera vestra et pereant potius, ne rure puellae sint; meliora olim tempora fuerunt, cum glandibus et aqua viverent homines in pellibus, at amoris gaudia libere Venus praeberet, nec custos et ianua excluderet amantem. Nunc autem quid prodest mihi toga elegans, si non video puellam? Immo mitto haec, abducite me in servitutem, opus rusticum faciam in agris dominae, ut interdum saltem fruar eius adspectu. Ita Tibullus. Apparet ex hac enarratione argumenti apte et pulchre cohaerere omnia et vere poeticam esse compositionem elegiae. Servire vult apud dominam: hoc est thema carminis, enuntiatum statim in exordio et repetitum in exitu; nam inter formas suaves elegiarum etiam haec est, ubi summa sententia, posita in exordio, redit in fine. In medio autem carmine videmus tres partes rerum, Primum laudat mythicae aetatis morem, cum amor primas ubique teneret, atque etiam dii honores et domos suas relinquerent et ad infimam conditionem descenderent propter amorem. Tum opponit et exagitat praesens saeculum et hodiernam luxuriam et avaritiam, ubi pretio venditur amor et is puellam habet qui maxima dona fert. Postremo ad priscae simplicitatis laudem redit ab alia tamen parte nunc tractatam et amoris liberum usum praedicat in tenui tum victu cultuque. Nimirum amore nihil est maius atque praestantius; huic honores, divitiae, gulae voluptates, alia omnia posthabenda, pro hoc molestiae, labores omnes tolerandi: ita res fuit in mythicae aetatis simplicitate, atque ita etiam nunc Tibullus sentit. Cum igitur servire velit apud dominam, in medio carmine illustrat et exornat hanc ipsam ideam amoris pro summo fine omnia tolerantis, qua ductus et ipse paratus est tolerare omnia, nec potest reperiri melior unitas rerum. Simul magna est concinnitas structurae. Ut enim exitus ad exordium redit, sic in medio carmine tertia pars ad primam; haec igitur est forma carminis exquisita: ABCBA, de qua etiam in Dissertatione de Poesi |