Billeder på siden
PDF
ePub

878 P7 L54 V.I

LECTORI OPTIMO

S. P. D.

N. E. LEMAIRE.

Ex omnibus quæ ad hunc diem prodierunt Plinii Junioris editionibus, ea quam dedit SCHEFER, Lipsia 1805, digna nobis visa est quam eligeremus, ut illi quasi fundamento, nostrum laborem, quicumque foret, superstrueremus. Ille enim non solum commentariis hunc auctorem amplificavit acuto sanoque judicio præstantibus, sed etiam, si quid in aliis qui hanc materiam ante ipsum tractaverunt, boni inerat, hoc selegit, et suis ipsius lucubrationibus addidit. Attamen hoc opus, licet meritis laudibus extollatur, omnibus numeris non esse absolutum dicere ausim. Quum scilicet id sibi proposuisset SCHÆFER, ut omnia loca quæ in Plinio difficiliora occurrebant, illustraret; ut lectiones adulteratas, sive ætatis, sive librariorum vitio, codicum auctoritate aut suis ipsius argumentis nixus, restitueret; et novos denique sensus notaret, quos usus ab aurea illa latinitatis elegantia deflectens paulatim verbis addiderat ; quædam alia neglexit. Nihil fere apud eum reperies, quod ad illos viros pertineat, quibus epistolas misit Plinius, quos ubi Lector noverit, jucundius in his narratiunculis et confabulationibus detinetur, quæ minime moverent illum, si ignotos

modo et obscuros spectarent. Operæ pretium esse duximus hoc vitium tollere, et aliquid breviter disserere de omnibus viris aut feminis, qui apud Plinium memorantur, iis tantum omissis, de quibus nihil apud coævos auctores supererat ; nec nostro proposito, locorum omnium, urbium, fluminum, etc. quæ in Secundo occurrunt, mentionem habere alienum esse censuimus.

supervacaneum

De vita, moribus, scriptisque Plinii nobis hic disputare visum est, quum SCHEFER in præfatione, Ernestius in epistola et notis, Cellarius in vita Plinii, quas infra cum testimoniis de nostro auctore, edidimus, eleganter et copiose hanc materiam tractaverint. Lectorem igitur ad hos remittimus et admonitum esse volumus, nihil nos intentatum reliquisse, ut hæc nostra editio quidquid optimum editum est a Gallicis externisque interpretibus complecteretur, cæterisque nostræ Collectionis voluminibus digna accederet. Ad quod præstandum mirifice juvit P. T. GHEERBRANT, in celeberrimo Parisiorum Gymnasio, Literarum Græcarum Professor; et Scholæ illius Normalis alumnus, ex qua velut e seminario quodam fertilissimo exortos ad suum decus et auxilium tot clarissimos magistros universitas Gallica fovet et sibi gratulatur.

N. B. Notæ quas addidimus designantur his duabus literis. ED.

N. E. L.

'Institution de M. Massin, docteur ès lettres, et chevalier de Saint-Louis, rue des Minimes, au Marais.

PRÆFATIO SCHÆFERI.

EDITIONIS alterius Plinii Gesneriani exemplis distractis, quum nova certatim expeterentur, Fritschius noster, libri redemptor, Jo. Christ. Theoph. Ernestium, Professorem Academiæ Lipsiensis, rogaverat, ut tertiam curaret editionem, prioribusque correctiorem nec sine accessione notarum emitteret. Susceperat provinciam vir doctissimus, jamque profligato recensendi ac commentandi labore in eo erat, ut exemplar, quod typographus sequeretur, instrueret, quum ecce morbo atroci, mox præmatura morte telam pæne detextam abrumpere cogitur. Qui casus, acerbus sane literarumque nostrarum caussa lugendus, ne Plinio officeret, neu novam moraretur editionem, quæritur a bibliopola, qui in defuncti locum protinus succedat, opusque institutum cito absolvat. Ita factum est, ut mihi necopinanti, vix exantlato ærumnosissimo labore Glossarii Liviani ex schedis Aug. Guil. Ernestii concinnandi, negotium Plinianum, jucundius illud quidem, sed tamen quum alia, ad quæ meus me animus vocaret, agenda suppeterent, invito reluctantique imponeretur. Quod quomodo administraverim, priusquam lectores doceo, paucis quantumque mihi constitit, indicandum est, quæ ratio Plinii repetendi Ernestio placuerit.

In textu quidem recensendo, si locos perpaucos excipias, Gesnerum erat religiosissime secuturus. Om

nino Ernestius noster, perinde atque alter ille, Livii editor, a critica scriptorum veterum tractatione videtur fuisse paullo alienior. Longe majore cura intentiorique studio interpretationem Plinii complexus erat, ut, si quæ a Gesnero in hac operis parte, qua maxime censentur editiones Gesnerianæ, omissa essent, ea partim ex propriis thesauris exprompta adderet, partim ex recentiorum, inprimis Gierigii, libris prudenter delibata repeteret. Itaque Ernestii notæ, ut crisin de textu constituendo non prorsus negligant, maximam partem exegetici argumenti sunt: cæterum et brevitate commendabiles, et vero etiam perspicuitate. Minore religione, quam in textu reddendo, in notis Gesneri exhibendis versaturus erat. Etsi enim longissime aberat a ratione parum probanda eorum, qui in veterum libris edendis priorum notas editorum cum suis ita commiscent et confundunt, ut, quem quidque auctorem habeat, plane ignores; in Gesneri tamen commentarium paullo plus sibi sumpserat, quam ab homine cœteroqui tam circumspecto facile exspectasses. Quod si hæc editio ab ipso Ernestio evulgata esset, Gesneriana haberemus hic atque illic ita vel reficta vel contracta adeoque truncata, ut, si qui integrum Gesnerum cognoscere cuperent, ad priores editiones recurrere cogerentur.

Hæc habui quæ de Ernestii instituto præfarer. A quo quum meum nonnihil discrepet, quam ego mihimet legem scripserim, breviter ostendam.

Quum primum in Ernestii vices suffectus essem, integrum mihi datum est, ut novam Plinii editionem

« ForrigeFortsæt »