Billeder på siden
PDF
ePub

In secundo libro aliam amatam Tibulli cognoscimus Nemesim, praeter quam cum Horatius od. I, 33. Glyceram memoret, primum de hac videamus. Dicit Horatius:

Albi, ne doleas plus nimio, memor
Immitis Glycerae, neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide.

Fuisse Glyceram eandem cum Delia et miserabiles elegos librum tertium Spohnius uberrime demonstratum ivit, sed frustra. Non immitis erat Delia neque hoc nomen ullo modo in eam quadrat; nec quod iunior praeniteat queritur in carminibus ad Deliam Tibullus, sed quod ditior. Liber tertius vero certissime alium auctorem habet. Quare etiam miserabiles istos elegos sic hic non reperias. Monuit haec iam Passovius in Seebodii Horreo philol. et paedag. ann. 1825. fasc. II, p. 189 sqq. ubi contra eam sententiam omnimodo firmare studet, quae olim Scaligero placuerat, Nemesim fuisse Glyceram. Atque hoc nomen verum fuisse puellae, alterum fictum et poeticum. Sed minime mihi persuasit Passovius hanc sententiam; ferri etiam haec ratio nequit. Primum enim quod data opera exponit, fictum et poeticum nomen eundem numerum, quam verum, et quantitatem eandem syllabarum habere, ut alterum pro altero salvo metro substitui possit, vera res per se, cf. etiam Weichertum in Reliqq. poetar. Latinor. p. 412 sqq., sed scire cupio quomodo in his carminibus II, 4, 59. ubi nominativus habetur, possit Glyceră mea pro Nemesīs mea per metrum substitui. Sed hoc argumentum ipse evertam. Nempe quod non notavit Passovius, regula ista sic certa est, ut qui fictum nomen posuerit in carminibus suis, tale censendus sit elegisse quod quantitate syllabarum vero par esset; at alium poetam quid cogebat idem facere, quid cogebat Horatium puellam Tibulli similiter tali nomine designare, quod vero par esset quantitate syllabarum? Sic igitur possint nihilominus Glycera et Nemesis eadem puella esse. Quare nunc addam alia quae obstant. Recte notarunt Heynius, Mitscherlichius ad Horatium, et Spohnius p. 48., in Nemesi avaritiam deplorari, in Glycera perfidiam, quod discrimen gravius est quam Passovio visum. Laesam fidem in carminibus ad Nemesim nusquam queritur poeta, nec locum ibi habere potest haec querela, cum Nemesis meretrix esset non uni Tibullo obstricta, sed admittens qui satis munerum et pecuniae offerret, nec postulat poeta usquam ut sibi soli dedita sit, sed ne tam saepe excludat. At cum Glycera arctius foedus iunxerat credo, veluti olim cum Delia, et fidem ab ea postulabat quemadmodum a Delia, sed placuerat iunior quidam, cum Nemesis ditiores praeferret. Hoc verum discrimen est, quod nulla interpretatione deleas. enim dicunt, duas tantum puellas a Tibullo amatas agnosci Ovidio Amorr. III, 9:

At

Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt, Altera cura recens, altera primus amor: esse igitur necesse, ut Glycera alterutra fuerit. Ego quomodo Ovidii verba tot viris doctis fraudem facere potuerint, nunquam intelligere potui. Ovidius, ut par erat, edita opera Tibulli respiciebat, in quibus duae comparent amatae, nam tertium librum haud dubie sciebat non esse Tibulli. Durant carmina poetarum, ait, sic Nemesis et Delia nomen habebunt. Dicas quidem Epicedium scriptum cum sepeliretur Tibullus et ante editum Albii librum secundum, qui postumus; sed sive tum statim, sive alio sit tempore factum, editi sunt Amorum libri quinque secundum Massonum circ. 739. et serius etiam qui hodie habentur tres, h. e. diu post Tibulli mortem, et vides non potuisse edere Ovidium, quod repugnaret Tibulli carminibus editis, quae cum nonnisi duas laudent puellas et memoriae tradiderint, de his solis dici debuit ab eo, etiamsi sciret poetam, cum viveret, alias praeterea amasse. Quae cum ita sint, ego ut Ayrmannus, Heynius, Mitscherlichius, Vossius, Glyceram aliam et diversam habeo a Delia et Nemesi, quam tamen amaverit Tibullus non post Nemesim et in fine vitae, ut perperam visum, sed post Deliam circ, ann. 729. et 730. Poeta etiam tum ea aetate erat, ut iunior ei praeferri posset, quemadmodum Horatius indicat. De temporibus, quibus Horatius libros poematum suorum scripserit, nuper contra Bentleium data opera disputavit vir doctissimus Kirchnerus in Quaestionibus Horatianis Numburg. ann. 1834., unde discas etiam hinc nihil obstare sententiae nostrae. Elegi autem isti lamentabiles certissime non editi erant, sed inter amicos habebantur, unde eos Horatius noverat. Nam praeter primum librum videbis infra nihil edidisse Tibullum. Quodsi denique quaeritur quorsum abierint isti elegi, vereor ne plus scire velimus quam licet; fortasse postea displicebant Tibullo, ut ipse eos deleverit, si nimis flebiles et lamentabiles erant, quemadmodum ex Horatio suspicari licet. Ceterum unum carmen ad Glyceram forte aetatem tulisse suspicor, scriptum vero illud priore tempore huius amoris, quod sine nomine puellae repertum in schedis Tibulli inter quarti libri carmina editum est nr. 13. (Adde nr. 14.) Deliae scriptum non fuit, quae non immitis et superba erat, ut haec, et cuius nusquam servitium dicitur, ut hic fit in exitu. Nec pro Nemesi hanc puellam habeo, cum statim primum distichon arctius foedus indicet, ubi fidem sibi iuraverant amantes perpetuam: monui iam supra hoc alienum a Nemesis amore, at bene convenit Horatii verbis, secundum quae postea laesam fidem querebatur Tibullus, ut hoc loco puellae dubitanti suam fidem illaesam affirmat. Plures autem amatas Tibulli non novimus, et provoces perperam ad I, 5, 39: Saepe aliam tenui, ubi minime de amatis puellis agitur, sed de vilibus meretricibus, quas isto tempore adibat ingentem dolorem Deliae amissae repressurus. Atque haec hactenus.

Post Glyceram amatam cum iterum vacaret amore Tibullus, non inepte suspiceris scripta ab eo Elegidia libri quarti, ubi Sulpiciae et Cerinthi amores depinguntur. Haec enim tam pulchra sunt, quemadmodum infra videbis, ut si non haberent Tibullum auctorem, alium necesse esset statuere tum vixisse paritor egregium poetam eundemque Tibullo simillimum. Immo Tibullus scripsit, ut cum plerisque viris doctis iudico: copia sententiarum plane accommodata magnitudini carminum, vis paullo minor quam ubi suos ipsius amores canit, sed satis nervosa et argumento apta', compositio partium pulcherrima, dictio Tibullianae simillima. Bis expertus perfidiam puellarum levium, nunc vere amantis puellae sensibus adumbrandis animum recreat. Nec dubito cum Vossio epistolas amatorias, quae in Vita antiqua Tibulli laudantur, has ipsas elegias intelligi, ut codicum Wittianus A. constanter tantum non omnes nominat epistolas. Nec movent me ut aliter sentiam in Vita Tibulli confecta ab Hieronymo Alexandrino, sed nullius pretii, memoratae epistolae ad familiares poeticae et prosa scriptae, quas vel errori vel fraudi debitas credibile. Sulpiciam fuisse Servii Sulpicii Rufi celeberrimi filiam, qui Ciceronis aequalis erat, qui ann. 703. consul fuit et circ. 710. mortuus, vid. Ellendtii Prolegom. ad Ciceron. Brut. p. CIII sqq., iure dubitari potest. At filius Servius Sulpicius paternae laudis aemulus potuit postea filiam habere, cuius aetas nubilis in haec, quae dicimus, tempora incideret. Nam non esse rem diu ante actam, sed tunc ipsum cum carmina scriberentur, ostendit elegia II, 2. Messalam amicum domus fuisse patet ex uno elegidiorum, et facile coniicias etiam Tibullum usu cum familia coniunctum. Sic fieri potuit, aio, ut, dum ipse vacabat amore, huius amoris, quem vidisset, componeret suavissimam adumbrationem, et possis Horatii epistolam quartam commode ad hoc tempus revocare:

Albi, sermonum nostrorum candide iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana,
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
An tacitum silvas inter reptare salubres?

si tum forte in praedium secesserat diutius. Ac dixi iam supra, in sequentibus ab Horatio rideri mollem animum poetae, qui, credo, modo flebiles istos elegos propter Glyceram decantaverat. Circa hoc vero tempus etiam elegia prima libri secundi scribi potuit, siquidem in illo carmine nulla fit mentio puellae quam amet (vacabat enim amore), cum tamen in carmine ad Messalinum, quo tempore Nemesim amare coeperat, etiam novum hunc amorem commemorare non obliviscatur. Satis de his.

Pervenimus nunc eo ut de Nemesi dicatur. Dubitari nequit fuisse hanc meretricem maxime superbam et avaram, et nullo tempore uni Tibullo addictam, quae

« ForrigeFortsæt »