psisse Tibullus memoratur + Obiit mortem in flore iuventutis Natus vero est hyrtio † et pansa consulibus biennio postquam cesus est Iulius Caesar + Natalis quoque ovidio Nasoni poetae annus idem fuit Se quidem memorat natum uterque versu isto Cum cecidit fato consul uterque pari † Nam ad liberandum brutum consules hyrtius † et pansa missi apud Mutinam fugatoque Antonio pempti sint † Haec sunt quae de Tibulli vita invenire potui † *) *) Annotat Huschkius: „Auctorem esse Hieronymum, patet e Vita Propertii, in cuius fine legitur: Vale gratissime lector I et memor Hieronimi Alexandrini (mi) I qui tibi tris uitas clarissimorum poetarum in lucem dedit Catulli Tibulli I et Proptii +" DISQUISITIONES DE VITA ET POESI TIBULLI. DE VITA TIBULLI. *) Albius Tibullus, nam praenomen ignoratur, nec quo anno natus sit constat nec quo mortuus; tamen coniectura probabilia assecuti sunt viri docti. Ac primum quidem Domitius Marsus in Epigrammate quod supra legisti et in fine editionis iterum videbis, scribit: Te quoque Virgilii comitem non aequa, Tibulle, quibus verbis significat non multo post Virgilium esse Tibullum mortuum. Cum autem Virgilius ann. urb. 735. obierit, ut constat, Tibullum eodem anno aut a. 736. decessisse iure statuunt. Sed quando natum dicemus? Non licet uti in hac re loco III, 5, 17: Natalem primo nostrum videre parentes, *) Praeter ea quae apud Heynium habentur, confer I. Н. Vossium in Praefat. ad Translat. Germ. poetae, Bachium in disputationibus editioni suae praemissis, Spohnium in Dissert. acad. de vita et carminibus Tibulli Lips. 1819., Philipp. Amat. Golberyum de Tibulli vita et carminibus Paris. 1824., Passovium in Censura h. duorum script. Ephem. Halens. ann. 1825. Nr. 131 sqq., Hermannum Paldamum in libro: Römische Erotik, ann. 1833. pag. 49 sqq. Nam tertium librum non esse Tibulli cum aliis certum habeo et infra multis argumentis ostendam. Sed etiam qui Tibullo adscribunt, tamen hunc locum spurium habent, cum ann. 711., quo A. Hirtius et C. Vibius Pansa Coss. in pugna Mutinensi cum Antonio dimicantes ceciderunt, nullo modo Tibulli natalis esse potuerit. Dicit Ovidius Trist. IV, 10, 51 sqq. se et Propertium Tibullo minores natu: Virgilium vidi tantum, nec avara Tibullo Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi, Quartus ab his serie temporis ipse fui. Quodsi ann. 711. natus Tibullus, eundem cum Ovidio natalem annum habuit, Propertio vero iunior fuit, qui saltem ann. 706. aut 707. natus est. Deinde ex hoc calculo Tibullus duodecim et tredecim annorum puer bello Aquitanico in Messalae comitatu interfuisset, quod gestum ann. 723-724., eodemque tempore iam amasset Deliam; nam eleg. I, 1. scripta ann. 723. et eleg. I, 3. auctumno ann. 724. Quae inepta. Ac Scaliger, Dousa, Vulpius, Brouckhusius, Heynius secundum versum spurium dixere, Spohnius totum distichon. Sed frustra. Verius iudicarunt qui totum librum tertium intellexerunt non esse Tibulli. Spreto igitur hoc testimonio quod nullum, cum alia via ingredienda esset, Dousa coniecit poetam ann. 690. natum, quam sententiam probarunt Brouckhusius, Fabricius, Vulpius, Massonus, Sanadonus, verius autem Vossius circ. ann. 695. natales Albii posuit, cui assensi sunt Bachius, Spohnius, Passovius, alii, quamquam perperam Messalae aetate comparata, qui non ann. 695., sed ann. 685. natus videtur. Sed amicus suppar aetate, ut videtur, Horatius erat, qui ann. 689. natus Tibullum candidum iudicem sermonum suorum appellat Epist. I, 4., non facturus tanti iudicium hominis multo se iunioris, quamquam aliquot annis iunior esse potuit Tibullus. Quodsi circ. ab ann. 695. ad ann. 736. vixit, conveniunt omnia optime: dici potuit iuvenis decessisse noto usu verbi, imprimisque favent huic calculo quae de vitae suae cursu comperta habemus aut coniicere licet, per annos digesta. In hoc igitur acquiescendum. Paldamus pag. 49. contendit ann. 700. poetam natum. Sed nutriculae mentio et dulcis alumni in loco Horatii Epist. I, 4. statim afferendo non indicat necessario multo iuniorem poetam. Ridet iocose Horatius mollem, non satis masculum animum Albii, qui modo miserabiles elegos decantaverat propter Glyceram. Ut his verbis minime commovear. De fortuna vero poetae luculentum est testimonium ille locus; nam omnibus bonis ornatum praedicat, quibus opus ad iucundam vitam: Non tu corpus eras sine pectore; di tibi formam, Et mundus victus non deficiente crumena? Ac formae pulchritudinem etiam Vita antiqua testatur; valetudinem poetae, qui non multum ultra quadraginta annos vixit, imprimis Nemesis amor infaustus fregisse videtur. Divitias Horatius paullo post mundum victum dicit, qui est neque sordidus neque nimis amplus et opiparus, atque ita Tibullus ipse I, 1, fin. scribit: „Despiciam dites, despiciamque famem." Habebat enim praedium avitum in regione Pedana, ut est apud Horatium, inter Tibur et Praeneste, quod cum prius peramplum fuisset, nunc multum imminutum significat eleg. I, 1: Vos quoque felicis quondam, nunc pauperis agri Custodes, fertis munera vestra, Lares. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos: Nunc agna exigui est hostia parva soli. Et paullo post: Non ego divitias patrum fructusque requiro, Parva seges satis est. Quo vero casu imminutum fuerit, non constat; statuunt in illa agraria largitione factum, quae ann. urb. c. 713. Italiam misere perturbavit, conf. Virgil. Vitam apud Heynium, Tibullo circiter octodecim annos agente. Sane teneo cum aliis sibi ademta bona queri poetam, non ante se a patre iam factam iacturam. Ac primum quidem mentionem facit rei in citat. eleg. ann. 723., at in eleg. 1, 10., circ. 712. scripta ut statim videbimus, nondum memorat, nec pauperem se dicit sed simplicitati priscae addictum; tunc ad stipendia merenda avocabatur, potuit igitur cum absens esset, accidere calamitas. Plura de hac re dici nequeunt. Sed persequamur nunc omnia secundum ordinem annorum, quae de vita poetae explicanda sunt; certa quidem pauca sunt, possunt tamen alia satis probabiliter constitui. De pueritia suavia verba sunt I, 10, 16. Carmen vero eorum, quae habemus, primum dico ipsum hoc I, 10. Cum enim editores Tibulli Brouckhusius, Heynius, Vossius male de Aquitanica expeditione acciperent quae ibi dicuntur, et inter primam et tertiam elegiam libri primi hanc ponerent scriptam, primus Passovius egregie perspexit in Commentatione academica „de Ordine temporum quo primi libri |