Billeder på siden
PDF
ePub

mutationem affert loci, quid optabilius? Sin autem perimit ac delet omnino, quid melius, quam in mediis vitæ laboribus obdormiscere, et ita conniventem somno consopiri sempiterno? Quod si fiat, melior Ennii, quam Solonis oratio. 5 Hic enim noster:

"Nemo me lacrymis decoret," (inquit) "nec funera fletu

Faxit."

At vero sapiens ille:

"Mors mea ne careat lacrymis: linquamus amicis 10 Mærorem, ut celebrent funera cum gemitu."

Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vitâ, læti, et agentes gratias, pareamus; emittique nos e custodiâ, et levari vinculis, arbitremur, ut aut in æternam 15 et plane in nostram domum remigremus, aut omni sensu molestiâque careamus. Sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus; nihilque in malis ducamus, quod sit vel a 20 diis immortalibus, vel a naturâ, parente omnium, constitutum. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus: sed profecto fuit quædam vis, quæ generi consuleret humano: nec id gigneret aut aleret, quod, cum exantlavisset omnes 25 labores, tum incideret in mortis malum sempi

78

ternum.

TUSCUL. QUÆSTIONUM, LIB. I.

Portum potius paratum nobis et perfugium putemus. Quo utinam velis passis pervehi liceat! sin reflantibus ventis rejiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur, necesse 5 est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest? Habes epilogum, nequid prætermissum aut relictum putes. Auditor. Ego vero: et quidem fecit etiam iste me epilogus firmiorem. Marcus. Optime, inquam. 10 Sed nunc quidem valetudini tribuamus aliquid. Cras autem, et quot dies erimus in Tusculano, agamus hæc, et ea potissimum, quæ levationem habeant ægritudinum, formidinum, cupiditatum: qui omni e philosophiâ est fructus uberrimus.

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM QUESTIONUM,

AD

MARCUM BRUTUM,

LIBER SECUNDUS.

De tolerando Dolore.

I. NEOPTOLEMUS quidem, apud Ennium, philosophari sibi ait necesse esse, sed paucis; nam omnino haud placere. Ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari: nam quid possum, præsertim nihil agens, agere 5 melius? sed non paucis, ut ille. Difficile est enim, in philosophiâ pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque, aut omnia. Nam nec pauca, nisi e multis, eligi possunt; nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio per- 10 sequetur. Sed, in vitâ tamen occupatâ, atque, ut Neoptolemi tum erat, militari, pauca ipsa multum sæpe prosunt, et ferunt fructus, si non tantos, quanti ex universâ philosophiâ percipi

possunt, tamen eos, quibus, aliquâ ex parte, interdum aut cupiditate aut ægritudine aut metu liberemur: velut ex eâ disputatione, quæ mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur 5 mortis effecta contemtio; quæ non minimum valet ad animum metu liberandum. Nam qui id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest: sed qui, non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil 10 habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi præsidium ad beatam vitam comparat.

Quamquam non sumus ignari, multos studiose contra esse dicturos; quod vitare nullo modo 15 potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. Etenim, si orationes, quas nos multitudinis judicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas; et effectus eloquentiæ est audientium approbatio) sed si reperiebantur nonnulli, qui nihil 20 laudarent, nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eumdem et bene dicendi finem proponerent; et, cum obruerentur copiâ sententiarum atque verborum, jejunitatem et famem se malle, quam ubertatem et copiam, dice25 rent (unde erat exortum genus Atticorum, iis ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum; qui jam conticuêre, pæne ab ipso foro irrisi); quid futurum putamus, cum, adjutore populo, quo

utebamur antea, nunc minime nos uti posse videamus? Est enim philosophia paucis contenta judicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens, eique ipsi et suspecta et invisa: ut vel, si quis universam velit vituperare, secundo id 5 populo facere possit; vel, si in eam, quam nos maxime sequimur, conetur invadere, magna habere possit auxilia a reliquorum philosophorum disciplinis.

II. Nos autem universæ philosophiæ vitupe- 10 ratoribus respondimus in Hortensio : pro Academiâ autem quæ dicenda essent, satis accurate in Academicis quatuor libris explicata arbitramur. Sed tamen tantum abest, ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. In ipsâ 15 enim Græciâ philosophia tanto in honore nunquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.

Quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt, ut hujus quoque generis laudem jam lan- 20 guenti Græciæ eripiant, et perferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quæ quidem erant expetendæ, studio atque industriâ suâ majores nostri transtulerunt. Atque oratorum quidem laus, ita ducta ab humili, venit ad summum, ut 25 jam (quod natura fert in omnibus fere rebus) senescat, brevique tempore ad nihilum ventura

« ForrigeFortsæt »