Omnis spes Danaûm, et cœpti fiducia belli, Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulyxes, Fatale aggressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineas ausi divae contingere vittas; Ex illo fluere ac retro sublapsa referri Spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. 170 Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae Luminibus flammae arrectis, salsusque per artus Sudor it; terque ipsa solo (mirabile dictu) Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. Extemplo tentanda fuga canit aequora Calchas; Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, Omina ni repetant Argis, numenque reducant Quod pelago et curvis secum avexere carinis. Et nunc, quòd patrias vento petiere Mycenas, 179 Arma deosque parant comites; pelagoque remenso Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas. Hanc, pro Palladio, moniti, pro numine laeso, Effigiem statuere, nefas quae triste piaret. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem Roboribus textis, caeloque educere, jussit; Ne recipi portis aut duci in monia possit, Neu populum antiqua sub relligione tueri. Nam si vestra manus violasset dona Minervae, De' Graj la speme, e il qui fidar nell'armi, Ma insiem la volle a inteste travi immensa, Tum magnum exitium (quod di priùs omen in ipsum Convertant) Priami imperio Phrygibusque futurum; Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, Ultro Asiam magno Pelopea ad mania bello 192 Venturam; et nostros ea fata manere nepotes. Talibus insidiis, perjurique arte Sinonis, Credita res; captique dolis, lacrymisque coactis, Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles, Non anni domuere decem, non mille carinae. 200 Hic aliud majus miseris multòque tremendum Objicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Solemnes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; Pectora quorum inter fluctus arrecta, jubaeque Sanguineae exsuperant undas; pars cetera pontum Pone legit, sinuantque immensa volumine terga. Fit sonitus, spumante salo; jamque arva tenebant; Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni, Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt; et primùm parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat, et miseros morsu depascitur artus. Post, ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam 210 Gran scempio allor (torcan gli dei sul Vate Qui altra cosa maggior più assai tremenda Quand' ecco a cheto mar (m'aggriccio a dirlo) Slanciarsi all'acque, e insiem recarsi al lido. La coppia rea, teneri figli, allaccia, Stringe; e l'egre lor carni ahi! morde e sbrana. Poi colgon lui, ch'armi e soccorsi appresta, Ambo a gran spire; e già col sen squammoso VIRGIL. Eneid. Tom. I. K 220 Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Dividimus muros, et moenia pandimus urbis. O patria! o divúm domus Ilium! et inclyta bello 240 |