Billeder på siden
PDF
ePub

42. JULII CESARIS MORS: AUGUSTI LAUDES.

CESAR in urbe suâ Deus est; quem Marte togâque
Præcipuum, non bella magis finita triumphis,
Resque domi gestæ, properataque gloria rerum
In sidus vertere novum, stellamque comantam,
Quam sua progenies. Neque enim de Cæsaris actis
Ullum majus opus, quam quod pater exstitit hujus.
Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos,
Perque papyriferi septemflua flumina Nili
Victrices egisse rates; Numidasque rebelles,
Cinyphiumque Jubam, Mithridateisque tumentem
Nominibus Pontum, populo adjecisse Quirini;
Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos;
Quam tantum genuisse virum, quo præside rerum
Humano generi, Superi, cavistis abunde.
Ne foret hic igitur mortali semine cretus,
Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit
Æneæ genitrix, vidit quoque triste parari
Pontifici letum, et conjurata arma moveri:
Palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis,
'Aspice,' dicebat, 'quanta mihi mole parentur
Insidiæ; quantaque caput cum fraude petatur,
Quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
Solane semper ero justis exercita curis ?

Quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
Nunc male defense confundant moenia Troja:
Quæ videam natum longis erroribus actum,
Jactarique freto, sedesque intrare silentum,
Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
Cum Junone magis. Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis? timor hic meminisse priorum

[blocks in formation]

Non sinit. In me acui sceleratos cernitis enses;
Quos prohibete, precor, facinusque repellite: neve
Cæde sacerdotis flammas exstinguite Vestæ.'

Talia nequidquam toto Venus anxia cœlo.

Verba jacit, Superosque movet: qui, rumpere quam

quam

Ferrea non possunt veterum decreta Sororum,
Signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
Arma ferunt nigras inter crepitantia nubes,
Terribilesque tubas, auditaque cornua cœlo
Præmonuisse nefas. Solis quoque tristis imago
Lurida sollicitis præbebat lumina terris.
Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris:
Sæpe inter nimbos guttæ cecidere cruenta:
Cærulus et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparsus erat: sparsi Lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo;
Mille locis lacrimavit ebur; cantusque feruntur
Auditi, sanctis et verba minacia lucis.
Victima nulla litat: magnosque instare tumultus
Fibra monet; cæsumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos, et templa Deorum
Nocturnos ululasse canes; umbrasque silentum
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias, venturaque vincere fata
Præmonitus potuere Deûm: strictique feruntur
In templum gladii. Neque enim locus ullus in urbe
Ad facinus, diramque placet, nisi Curia, cædem.

Tunc vero Cytherea manu percussit utraque

Pectus, et ætherea molitur condere nube,
Qua prius infesto Paris est ereptus Atridæ,

Et Diomedeos Æneas fugerat enses.

35

40

45

50

55

60

Talibus hanc Genitor: Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras? intres licet ipsa Sororum
Tecta trium; cernes illic molimine vasto
Ex ære, et solido rerum tabularia ferro;
Quæ neque concursum cœli, neque fulminis iram,
Nec metuunt ullas, tuta atque æterna, ruinas.
Invenies illic incisa adamante perenni
Fata tui generis. Legi ipse, animoque notavi;
Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
Tempora, perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut deus accedat cœlo, templisque colatur,
Tu facies; natusque tuus, qui nominis hæres,
Impositum feret urbis onus; cæsique parentis
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ moenia pacem
Victa petent Mutinæ : Pharsalia sentiet illum,
Emathiique iterum madefient cæde Philippi:
Et magnum Siculis nomen superabitur undis :
Romanique ducis conjux Ægyptia, tædæ
Non bene fisa, cadet: frustraque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.

Quid tibi Barbariam, gentes ab utroque jacentes
Oceano, numerem? Quodcunque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit: pontus quoque serviet illi.
Pace data terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor:
Exemploque suo mores reget, inque futuri
Temporis ætatem venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sancta de conjuge natam
Ferre simul nomenque suum curasque jubebit :
Nec, nisi quum senior similes æquaverit annos,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

105

100

Æthereas sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caso de corpore raptam
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra Forumque
Divus ab excelsa prospectet Iulius arce.'

Vix ea fatus erat, media quum sede Senatus
Constitit alma Venus nulli cernenda, suique
Cæsaris eripuit membris, nec in aëra solvi
Passa, recentem animam cœlestibus intulit astris
Dumque tulit, lumen capere, atque ignescere sensit:
Emisitque sinu. Luna evolat altius illa,
Flammiferumque trahens spatioso limite crinem
Stella micat, natique videns benefacta, fatetur
Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo.
Hic sua præferri quamquam vetat acta paternis,
Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis,
Invitum præfert, unaque in parte repugnat.
Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus :
Ægea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles.
Denique, ut exemplis ipsos æquantibus utar,
Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces
Temperat æthereas, et mundi regna triformis:
Terra sub Augusto. Pater est et Rector uterque.
Dî, precor, Æneæ comites, quibus ensis et ignis
Cesserunt; Dîque Indigetes, Genitorque, Quirine,
Urbis, et invicti genitor, Gradive, Quirini;
Vestaque, Cæsareos inter sacrata Penates,
Et cum Cæsarea, tu, Phoebe domestice, Vesta;
Quique tenes altus Tarpeias Jupiter arces,
Quosque alios vati fas appellare piumque ;
Tarda sit illa dies, et nostro serior ævo,

Qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto,
Accedat cœlo, faveatque precantibus absens.

125

120

115

110

[blocks in formation]

43. ICARI CASUS.

DEDALUS interea Creten, longumque perosus
Exilium, tactusque soli natalis amore,

Clausus erat pelago. Terras licet,' inquit, et undas
Obstruat; at cœlum certe patet: Ibimus illac.
Omnia possideat; non possidet aera Minos.'
Dixit: et ignotas animum dimittit in artes;
Naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas,
A minima cœptas, longam breviore sequenti,
Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam
Fistula disparibus paulatim surgit avenis.
Tum lino medias, et ceris alligat imas;
Atque ita compositas parvo curvamine flectit,
Ut veras imitentur aves. Puer Icarus una
Stabat; et, ignarus sua se tractare pericla,
Ore renidenti, modo quas vaga moverat aura,
Captabat plumas: flavam modo pollice ceram
Mollibat; lusuque suo mirabile patris
Impediebat opus. Postquam manus ultima cœptis
Imposita est, geminas opifex libravit in alas
Ipse suum corpus; motaque pependit in aura.
Instruit et natum : Medioque ut limite curras,
Icare,' ait, 'moneo; ne, si demissior ibis,
Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat.
Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten,
Aut Helicen, jubeo, strictumve Orionis ensem.
Me duce, carpe viam.' Pariter præcepta volandi
Tradit: et ignotas humeris accommodat alas.
Inter opus monitusque genæ maduere seniles ;
Et patriæ tremuere manus. Dedit oscula nato

Non iterum repetenda suo: pennisque levatus

10

15

20

25

80

E

« ForrigeFortsæt »