Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus, Neque ullius natantis impetum trabis Nequísse præterire, sive palmulis Opus foret volare, sive linteo. Et hoc negat minacis Adriatici Negare litus, insulasve Cycladas, Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam, Propontida, trucemve Ponticum sinum; Ubi iste, post phaselus, antea fuit Comata silva : nam Cytorio in jugo Loquente sæpe sibilum edidit comà. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi hæc fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultimâ ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in æquore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse; læva, sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Jupiter Simul secundus incidisset in pedem ; Neque ulla vota litoralibus Diis Sibi esse facta, cum veniret a mare Novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed hæc prius fuêre: nunc recondita Senet quiete, seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus; Rumoresque senum severiorum Omnes unius æstimemus assis. Soles occidere et redire possunt : Nobis, cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mî basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Dein usque altera mille, deinde centum: Dein, cum millia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus invidere possit, Cum tantum sciat esse basiorum.
Flavi, delicias tuas Catullo, Ni sint illepidæ atque inelegantes, Velles dicere, nec tacere posses. Verum nescio quid febriculosi Scorti diligis : hoc pudet fateri. Nam te non viduas jacere noctes Necquidquam tacitum cubile clamat, Sertis ac Syrio fragrans olivo, Pulvinusque peræque et hîc et illic Attritus, tremulique quassa lecti Argutatio, inambulatioque. Nam mî prævalet ista nil tacere. Cur nunc tam latera exfututa pandas, Ni tu quid facias ineptiarum ?
Quare, quidquid habes boni malique, Dic nobis. Volo te ac tuos amores Ad cælum lepido vocare versu.
Quæris, quot mihi basiationes Tu Lesbia, sint satis superque? Quam magnus numerus Libyssæ arenæ Laserpiciferis jacet Cyrenis, Oraclum Jovis inter æstuosi Et Batti veteris sacrum sepulcrum; Aut quam sidera multa, cum tacet nox, Furtivos hominum vident amores; Tam te basia multa basiare, Vesano satis et super Catullo est, Quæ nec pernumerare curiosi Possint, nec mala fascinare lingua.
Miser Catulle, desinas ineptire, Et, quod vides perîsse, perditum ducas. Fulsêre quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas, quo puella ducebat Amata nobis, quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tam jocosa fiebant, Quæ tu volebas, nec puella nolebat. Fulsêre vere candidi tibi soles. Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli; Nec, quæ fugit, sectare; nec miser vive: Sed obstinatâ mente perfer, obdura.
Vale, puella! jam Catullus obdurat ; Nec te requiret, niec rogabit invitam. At tu dolebis, cum rogaberis nullâ, Scelesta, nocte. Quæ tibi manet vita ? Quis nunc te adibit ? quoi videberis bella ? Quem nunc amabis ? quojus esse dicêris? Quem basiabis? quoi labella mordebis ? At tu, Catulle, destinatus obdura.
Veranni, omnibus e meis amicis Antistans mihi millibus trecentis, Venistine domum ad tuos Penates, Fratresque unanimos, anumque matrem ? Venisti. O mihi nuntii beati ! Visam te incolumem; audiamque Iberûm Narrantem loca, facta, nationes, Ut mos est tuus; applicansque collum, Jucundum os, oculosque suaviabor. O quantum est hominum beatiorum ! Quid me lætius est, beatiusve ?
Varrus me meus ad suos amores Visum duxerat e foro otiosum; Scortillum, ut mihi tum repente visum est, Non sane illepidum, nec invenustum. Huc ut venimus, incidêre nobis Sermones varii ; in quibus, quid esset Jam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset ære ? Respondi (id, quod erat) nihil neque ipsis Nec prætoribus esse, nec cohorti, Cur quisquam caput unctius referret; Præsertim quibus esset irrumator Prætor, nec faceret pili cohortem. At certe tamen, inquiunt, quod illic Natum dicitur esse, comparâsti Ad lecticam homines. Ego, ut puellæ Unum me facerem beatiorem, Non, inquam, mihi tam fuit maligne, Ut, provincia quod mala incidisset, Non possem octo homines parare rectos. At mi nullus erat neque hîc neque illic, Fractum qui veteris pedem grabati In collo sibi collocare posset. Hîc illa, ut decuit cinædiorem, Quæso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum Istos commoda; nam volo ad Serapin Deferri. Mane, inquii puellæ : Istud, quod modo dixeram me habere, Fugit me ratio: meus sodalis Cinna est Caïus : is sibi paravit. Verum, utrum illius an mei, quid ad me? Utor tam bene, quam mihi parârim. Sed tu insulsa male et molesta vivis, Per quam non licet esse negligentem.
Furi et Aureli, comites Catulli, Sive in extremos penetrabit Indos, Litus ut longe resonante Eoâ
Tunditur undâ ; Sive in Hircanos, Arabasque molles,
« ForrigeFortsæt » |