Vincla iubet Priamus; dictisque ita fatur amicis: Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios; Noster eris; mihique haec edissere vera roganti. Quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? Quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli? Dixerat. Ille dolis instructus et arte Pelasga, Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum Testor numen, ait; vos arae, ensesque nefandi, Quos fugi, vittaeque Deûm, quas hostia gessi: Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis. Tu modo promissis maneas, servataque serves Troia fidem; si vera feram, si magna rependam. Omnis spes Danaûm, et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulixes, Fatale aggressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineas ausi Divae contingere vittas:
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri Spes Danaûm, fractae vires, aversa Deae mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. Vix positum castris simulacrum: arsere coruscae Luminibus flammae arrectis, salsusque per artus Sudor iit; terque ipsa solo (mirabile dictu) Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. Extemplo tentanda fuga canit aequora Calchas ; posse Argolicis exscindi Pergama telis; Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis. Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, Arma Deosque parant comites, pelagoque remenso Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas. Hanc pro Palladio, moniti, pro numine laeso Effigiem statuere; nefas quae triste piaret. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem Roboribus textis, coeloque educere, iussit: Ne recipi portis, aut duci in moenia possit; Neu populum antiqua sub religione tueri. Nam, si vestra manus violasset dona Minervae, Tum magnum exitium (quod Dî prius omen in ipsum Convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum. Sin manibus vestris vestram adscendisset in urbem; Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello Venturam, et nostros ea fata manere nepotes. Talibus insidiis periurique arte Sinonis Credita res, captique dolis' lacrimisque coactis, Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles, Non anni domuere decem, non mille carinae.
Hîc aliud maius miseris multoque tremendum Obiicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt: Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque Sanguineae exsuperant undas; pars cetera pontum Pone legit, sinuantque immensa volumine terga. Fit sonitus, spumante salo. Iamque arva tenebant; Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt. Et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat, et miseros morsu depascitur artus; Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos, Perfusus sanie vittas atroque veneno; Clamores simul horrendos ad sidera tollit: Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus, et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem; Sub pedibusque Deae clipeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur Laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque Divae Numina conclamant.
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis. Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum Subiiciunt lapsus, et stuppea vincula collo Intendunt. Scandit fatalis machina muros, Feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediaeque minans illabitur urbi.
O patria, o Divom domus Ilium, et incluta bello Moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae Virgil. Vol. II.
Quod pelago et curvis secum avexere carinis. Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, Arma Deosque parant comites, pelagoque remenso Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas. Hanc pro Palladio, moniti, pro numine laeso Effigiem statuere; nefas quae triste piaret. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem Roboribus textis, coeloque educere, iussit: Ne recipi portis, aut duci in moenia possit; Neu populum antiqua sub religione tueri.
Nam, si vestra manus violasset dona Minervae, Tum magnum exitium (quod Dî prius omen in ipsum Convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum. Sin manibus vestris vestram adscendisset in urbem; Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello Venturam, et nostros ea fata manere nepotes. Talibus insidiis periurique arte Sinonis Credita res, captique dolis lacrimisque coactis, Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles, Non anni domuere decem, non mille carinae.
Hic aliud maius miseris multoque tremendum Obiicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt: Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque Sanguineae exsuperant undas; pars cetera pontum Pone legit, sinuantque immensa volumine terga. Fit sonitus, spumante salo. Iamque arva tenebant; Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt. Et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat, et miseros morsu depascitur artus; Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos, Perfusus sanie vittas atroque veneno; Clamores simul horrendos ad sidera tollit: Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus, et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem; Sub pedibusque Deae clipeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur Laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque Divae Numina conclamant.
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis. Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum Subiiciunt lapsus, et stuppea vincula collo Intendunt. Scandit fatalis machina muros, Feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediaeque minans illabitur urbi.
O patria, o Divom domus Ilium, et incluta bello Moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae Virgil. Vol. II.
« ForrigeFortsæt » |