Billeder på siden
PDF
ePub

20

25

30

[ocr errors]

Cum duo velifera juvenes venere carina,

Presseruntque suo litora nostra pede.
Par fuit his ætas et amor : quorum alter Orestes,

Alter erat Pylades; nomina fama tenet.
Protinus immitem Triviæ ducuntur ad aram,

Evincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,

Ambiat ut fulvas infula longa comas.
Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,

Dum tardæ causas invenit usque moræ ;
.Non ego crudelis; juvenes ignoscite;' dixit:

Sacra suo facio barbariora loco.
Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis?

Quove parum fausta puppe petistis iter?'
Dixit: et audito patriæ pia nomine virgo

Consortes urbis comperit esse suæ.
• Alter at e vobis,' inquit, cadat hostia ; sacri

Ad patrias sedes nuntius alter eat.'
Ire jubet Pylades carum periturus Oresten:

Hic negat: inque vicem pugnat uterque mori.
Exstitit hoc unum, quo non convenerit illis;

Cetera par concors et sine lite fuit.
Dum peragunt pulcri juvenes certamen amoris,

Ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur,

-Humanos casus adspice-frater erat.
Nec mora: de templo rapiunt simulacra Dianæ,

Clamque per immensas puppe feruntur aquas.
Mirus amor juvenum, quamvis abiere tot anni,

In Scythia magnum nunc quoque nomen habet.

[ocr errors]

6

35

40

45

32. PROSERPINE RAPTTS.

5

10

15

TERRA tribus scopulis vastum procurrit in æquor

Trinacris, a positu nomen adepta loci.
Grata domus Cereri: multas ibi possidet urbes ;

In quibus est culto fertilis Henna solo.
Frigida coelestûm matres Arethusa vocârat;

Venerat ad sacras et dea flava dapes.
Filia, consuetis ut erat comitata puellis,

Errabat nudo per sua prata pede.
Valle sub umbrosâ locus est, adspergine multâ

Uvidus ex alto desilientis aquæ.
Tot fuerant illic, quot habet natura, colores;

Pictaque dissimili flore nitebat humus.
Quam simul aspexit : Comites, accedite,' dixit ;

"Et mecum vestros flore replete sinus.' Præda puellares animos prolectat inanis ;

Et non sentitur sedulitate labor.
Hæc implet lento calathos e vimine textos:

Hæc gremium, laxos degravat illa sinus.
Illa legit calthas: huic sunt violaria curæ :
Illa
papavereas subsecat

ungue comas.
Has, Hyacinthe, tenes : illas, Amarante, moraris :

Pars thyma, pars casiam, pars meliloton amant. Plurima lecta rosa est, et sunt sine nomine flores :

Ipsa crocos tenues liliaque alba legit.
Carpendi studio paulatim longius itur;

Et dominam casu nulla secuta comes.
Hanc videt, et visam Patruus velociter aufert:

Regnaque cæruleis in sua portat equis.
Illa quidem clamabat, ' Io, carissima Mater,

Auferor:' ipsa suos abscideratque sinus.

20

25

30 35

Panditur interea Diti via; jamque diurnum

Lumen inassueti vix patiuntur equi.
At chorus æqualis, cumulatis flore canistris,

Persephone,' clamant, ad tua dona veni.'
Ut clamata silet, montes ululatibus implent;

Et feriunt mæstæ pectora nuda manus. Attonita est plangore Ceres; modo venerat Hennam :

Nec mora, Me miseram ! filia,' dixit, ubi es? Mentis inops rapitur, ut quas audire solemus Threïcias fusis Mænadas ire comis.

40 Ut vitulo mugit suạ mater ab ubere rapto,

Et quærit fetus per nemus omne suos :
Sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu

Fertur, et e campis incipit, Enna, tuis.
Inde puellaris nacta est vestigia plantæ,

Et pressam noto pondere vidit humum.

45

33. VITAM SUAM NARRAT OVIDIUS.

5

ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,

Quem legis, ut noris, accipe, Posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,

Millia qui novies distat ab Urbe decem.
Editus hinc ego sum: nec non ut tempora noris,

Quum cecidit fato consul uterque pari :
Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres :

Non modo Fortunæ munere factus eques.
Nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus;

Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Lucifer amborum natalibus adfuit idem :

Una celebrata est per duo liba dies.

10

15

20

[ocr errors]

25

Hæc est armiferæ festis de quinque Minerva,

Quæ fieri pugna prima cruenta solet. Protinus excolimur teneri, curaque parentis

Imus ad insignes Urbis ab arte viros.
Frater ad eloquium viridi tendebat ab ævo,

Fortia verbosi natus ad arma Fori.
At mihi jam puero coelestia sacra placebant;
Inque suum furtim Musa trahebat

opus.
Sæpe pater dixit: 'Studium quid inutile tentas ?

Mæonides nullas ipse reliquit opes.'
Motus eram dictis : totoque Helicone relicto,

Scribere conabar verba soluta modis.
Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos ;

Et, quod tentabam scribere, versus erat.
Interea, tacito passu labentibus annis,

Liberior fratri sumta mihique toga est : Induiturque humeris cum lato purpura clavo:

Et studium nobis, quod fuit ante, manet. Jamque decem vitæ frater geminaverat annos,

Quum perit; et coepi parte carere mei. Cepimus et teneræ primos ætatis honores;

Deque viris quondam pars tribus una fui.
Curia restabat; clavi mensura coacta est:

Maius erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,

Sollicitæque fugax ambitionis eram ;
Et petere Aoniæ suadebant tuta Sorores

Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poëtas;

Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo,

Quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer.

30

35

40 45

50

55

60

Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes;

Jure sodalitio qui mihi junctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo,

Dulcia convictus membra fuere mei.
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,

Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo

Tempus amicitiæ fata dedere meæ. Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.

Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluere minores :

Notaque non tarde facta Thaleia mea est. Carmina quum primum populo juvenilia legi,

Barba resecta mihi bisve semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per Urbem

Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Multa quidem scripsi : sed, quæ vitiosa putavi,

Emendaturis ignibus ipse dedi.
Tum quoque, quum fugerem, quædam placitura cremavi,

Iratus studio carminibusque meis. Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cor mihi, quodque levis caussa moveret, erat. Quum tamen hoc essem, minimoque accenderer igne,

Nomine sub nostro fabula nulla fuit. Pæne mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data ; quæ tempus perbreve nupta fuit. 70 Illi successit, quamvis sine erimine, conjux,

Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quæ mecum seros permansit in annos,

Sustinuit conjux exsulis esse viri.
Filia bis prima mea me fecunda juventa,

75 Sed non ex uno conjuge, fecit avum.

65

« ForrigeFortsæt »