Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris in Maeci descendat judicis aures Et patris et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis: delere licebit Quod non edideris.; nescit vox missa reverti. Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones; Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu probibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno: Sic honor et nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus, Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit; dictae per carmina sortes, Et vitae monstrata via est; et gratia regum Pieriis tentata modis; ludusque repertus Et longorum operum finis: ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. Natura fieret laudabile carmen an arte Quaesitum est; ego nec studium sine divite vena Nec rude quid posset video ingenium alterius sic Altera poscit opem res et conjurat amice. Qui studet optatam cursu contingere metam Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat Tibicen didicit prius extimuitque magistrum. Nec satis est dixisse: Ego mira poëmata pango; Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est Et quod non didici sane nescire fateri. -
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, Assentatores jubet ad lucrum ire poëta Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est unctum qui recte ponere possit Et spondere levi pro paupere et eripere atris Litibus implicitum, mirabor si sciet inter- Noscere mendacem verumque beatus amicum. Tu seu donaris seu quid donare voles cui, Nolito ad versus tibi factos ducere plenum Laetitiae; clamabit enim, Pulchre! bene! recte! Pallescet super his, etiam stillabit amicis Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. Ut qui conducti plorant in funere dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis Et torquere mero quem perspexisse laborant, An sit amicitia dignus: si carmina condes Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes. Quintilio si quid recitares, Corrige sodes Hoc, aiebat, et hoc. Melius te posse negares Bis terque expertum frustra, delere jubebat Et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quam vertere malles, Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem Quin sine rivali teque et tua solus amares. Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, Culpabit duros, incomptis adlinet atrum Traverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus; non dicet: Cur ego amicum Offendam in nugis? - Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre. Ut mala quem scabies aut morbus regius urget Aut fanaticus error et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam. Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum Clamet, Io cives! non sit qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem, Qui scis an prudens huc se projecerit atque Servari nolit? dicam, Siculique poëtae Narrabo interitum. Deus immortalis haberi Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis : Invitum qui servat idem facit occidenti. Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit jam Fiet homo et ponet famosae mortis amorem. Nec satis apparet cur versus factitet, utrum Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus: certe furit ac velut ursus Objectos caveae valuit si frangere clathros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus ; Quem vero arripuit tenet occiditque legendo, Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.
Abbreviations of grammatical terms, as gen., dat., sing., pres., infin., etc., and many of a miscellaneous character, as B. C., A. U. C., MSS., etc., need no explanation.
« ForrigeFortsæt » |