Billeder på siden
PDF
ePub

35

Ergo, quum silices, quum dens patientis aratri

Depereant ævo, carmina morte carent.
Cedant carminibus reges, regumque triumphi;

Cedat et auriferi ripa beata Tagi.
Vilia miretur vulgus: mihi flavus Apollo

Pocula Castaliæ plena ministret aquæ ;
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum,

Atque a sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit ;

Tum suus ex merito quemque tuetur honos. Ergo etiam, quum me supremus adederit ignis,

Vivam: parsque mei multa superstes erit.

40

29. EADEM RES, A PROPERTIO TRACTATA.

5

CALLIMACHI manes, et Coi sacra Philetæ,

In vestrum, quæso, me sinite ire nemus.
Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos

Itala per Graios orgia ferre choros.
Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,

Qui finem imperii Bactra futura canent.
Sed quod pace legas, opus hoc de monte Sororum

Detulit intacta pagina nostra via.
Mollia, Pegasides, vestro date serta poetæ :

Non faciet capiti dura corona meo.
At mihi quod vivo detraxerit invida turba,

Post obitum duplici fenore reddet Honos.
Omnia post obitum fingit majora vetustas :

Majus ab exequiis nomen in ora venit. Nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,

Fluminaque Hæmonio comminus isse viro,

10

15

20

25

30

Idæum Simoenta Jovis cunabula parvi,

Hectora per campos ter maculasse rotas ? Deiphobumque Helenumque et Pulydamanta, et in armis

Qualemcumque Parin vix sua nosset humus. Exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu

Troja, bis Etæi numine capta dei. Necnon ille tui casus memorator Homerus

Posteritate suum crescere sensit opus.
Meque inter seros laudabit Roma nepotes ;

Illum post cineres auguror ipse diem.
Ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro

Provisum est, Lycio vota probante Deo.
Orphea detinuisse feras et concita dicunt

Flumina Threïcia sustinuisse lyra;
Saxa Cithæronis Thebas agitata per artem

Sponte sua in muri membra coisse ferunt;
Quinetiam, Polypheme, fera Galatea sub Ætna

Ad tua rorantes carmina flexit equos :
Miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro

Turba puellarum si mea verba colit ?
Quod non Tænariis domus est mihi fulta columnis,

Nec camera auratas inter eburna trabes,
Nec mea Phæacas æquant pomaria silvas,

Non operosa rigat Marcius antra liquor: At Musæ comites, et carmina cara legenti,

Et defessa choris Calliopea meis. Fortunata, meo si qua es celebrata libello!

Carmina erunt formæ tot monumenta tuæ. Nam neque Pyramidum sumptus ad sidera ducti,

Nec Jovis Elei cælum imitata domus, Nec Mausolei dives fortuna sepulcri

Mortis ab extrema conditione vacat.

10

15

50

Aut illis flamma aut imber subducet honores,

Annorum aut ictu pondera victa ruent : At non ingenio quæsitum nomen ab ævo

Excidet: ingenio stat sine morte decus.

30. DE MORTE TIBULLI.

5

10

MEMNONA si mater, mater ploravit Achillem,

Et tangunt magnas tristia fata deas; Flebilis indignos, Elegeïa, solve capillos.

Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit.
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus

Ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
Ecce puer Veneris fert eversamque pharetram,

Et fractos arcus, et sine luce facem.
Adspice, demissis ut eat miserabilis alis;

Pectoraque infesta tundat aperta manu. Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,

Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Æneæ sic illum funere dicunt

Egressum tectis, pulcher Iüle, tuis.
Nec minus est confusa Venus, moriente Tibullo,

Quam juveni rupit quum ferus inguen aper.
At sacri vates et divum cura vocamur:

Sunt etiam, qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors importuna profanat:

Omnibus obscuras injicit illa manus.
Quid pater Ismario, quid mater profuit, Orpheo ?

Carmine quid victas obstupuisse feras ?
Ælinon in silvis idem pater, Ælinon, altis

Dicitur invita concinuisse lyra.

15

20 25

30

35

40

Adspice Mæoniden, a quo, ceu fonte perenni,

Vatum Pieriis ora rigantur aquis;
Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno:

Diffugiunt avidos carmina sola rogos.
Durat opus vatum, Trojani fama laboris,

Tardaque nocturno tela retexta dolo.
Sic Nemesis longum, sic Delia, nomen habebunt,

Altera cura recens, altera primus amor.
Quid vos sacra juvant? quid nunc Egyptia prosunt

Sistra ? quid in vacuo secubuisse toro?
Cum rapiant mala fata bonos, (ignoscite fasso :)

Solicitor nullos esse putare deos.
Vive pius; moriere pius : cole sacra ; colentem

Mors gravis a templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis ; jacet ecce Tibullus !

Vix manet e tanto parva quod urna capit !
Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales;

Pectoribus pasci nec timuere tuis ?
Aurea sanctorum potuissent templa Deorum

Urere, quæ tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces :

Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus

Ignotum vili supposuisset humo.
Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos

Mater; et in cineres ultima dona tulit:
Hinc soror in partem miserâ cum matre doloris

Venit, inornatas dilaniata comas.
Cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque

Oscula: nec solos destituere rogos.
Delia discedens, 'Felicius, inquit, 'amata

Sum tibi : vixisti, dum tuus ignis eram.'

[ocr errors][merged small]

6

55

[ocr errors]

60

Cui Nemesis, “Quid ais ? tibi sint mea damna dolori :

Me tenuit moriens deficiente manu.'
Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra,

Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venies, hedera juvenilia cinctus

Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo:
Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,

Sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ.
His comes umbratua est, si qua est modo corporis umbra: 65

Auxisti numeros, culte Tibulle, tuos.
Ossa quieta, precor, tutâ requiescite in urnâ,

Et sit humus cineri non onerosa tuo!

:

31. ORESTES ET PYLADES.

5

Est locus in Scythia—Tauros dixere priores

Qui Getica longe non ita distat humo. Fama refert, illic signum cæleste fuisse;

Quoque minus dubites, stat basis orba Dea. Araque, quæ fuerat naturâ candida saxi,

Decolor affuso tincta cruore rubet. Femina sacra facit tædæ non nota jugali,

Quæ superat Scythicas nobilitate nurus. Sacrificî genus est—sic instituere priores

Advena virgineo cæsus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit, Mæotide clarus in ora ;

Nec fuit Euxinis notior alter aquis.
Sceptra tenente illo, liquidas fecisse per auras

Nescio quam dicunt Iphigenian iter.
Quam levibus ventis sub nube per aëra vectam

Creditur his Phoebe deposuisse locis.
Præfuerat templo multos ea rite per annos,

Invita peragens tristia sacra manu:

10

15

« ForrigeFortsæt »