̓Αλλ ̓ ἦλθεν αὐτῷ Ζηνὸς ἄγρυπνον βέλος, Καταιβάτης κεραυνὸς ἐκπνέων φλόγα, Ος αὐτὸν ἐξέπληξε τῶν ὑψηγόρων
Κομπασμάτων. φρένας γὰρ εἰς αὐτὰς τυπεὶς Εφεψαλώθη καξεβροντήθη σθένος
and, with ambitious aim Against the throne and monarchy of God, Rais'd impious war in Heaven, and battle proud, With vain attempt. Him the Almighty power Hurl'd headlong flaming from th' ethereal sky, With hideous ruin and combustion down To bottomless perdition; there to dwell In adamantine chains and penal fire,
Who durst defy th' Omnipotent to arms.
Horace, a poet celebrated for felicitous originality of genius, has not scorned to imitate the dramatist in one of his finest odes. Γυνὴ γὰρ ἄνδρ ̓ ἕκαστον αἰῶνος στερεί, Δίθηκτον ἐν σφαγαῖσι βάψασα ξίφος. Τοιάδ ̓ ἐπ ̓ ἐχθροὺς τοὺς ἐμοὺς ἔλθοι Κύπρις. Μίαν δὲ παίδων ἵμερος θέλξει, τὸ μὴ Κτεῖναι ξύνευνον, ἀλλ ̓ ἀπαμβλυνθήσεται· Γνώμαιν δυεῖν δὲ θάτερον βουλήσεται Κλύειν ἄναλκις μᾶλλον, ἢ μιαιφόνος. Audiat Lyde scelus atque notas Virginum pœnas, et inane lymphæ Dolium fundo pereuntis imo; Seraque fata,
Quæ manent culpas etiam sub Orco. Impiæ nam quid potuere majus? Impia sponsos potuere duro
Perdere ferro!
Una de multis face nuptiali
Digna, perjurum fuit in parentem
Splendide mendax, et in omne virgo.
I trust sufficient proof has now been afforded, that illustrious poets, ancient and modern, did not scruple freely to borrow the sentiments, and even the language of their predecessors; and that, therefore, we ought to make allowances for minor bards, whose minds, formed on the model of Greece and Rome, are almost unconsciously led into the same line of thought and expression. G. C. F.
Dum tibi Russiacum primus qui attollere nomen, Primus qui patriæ potuisti ingentia fata Præcepisse animo et primordia ponere regni ; Dum tibi, magne Parens, pietate accensa fideli Rite triumphales instaurat Russia pompas,' Ipse etiam Britonum longinquis hospes ab oris Qualiacumque licet, magno perculsus amore, Dona feram, et sacra cingam tibi tempora lauro. Auspice te, late Arctoas sibi Russia gentes Subjecit sceptro, atque altam super æthera tollit Imperii molem, majestatemque perennem, Bello opibusque potens: utcumque aut acrior armis Omnia tentaris vasto, Frederice, tumultu Miscere et turbare odiis, aut Austria contra Surgentis regni tantarumque invida rerum Adversos varia molita est arte labores;
Illa obluctantem tamen, incassumque frementem Contudit, et justa devinxit pace Polonum. Illa etiam extremas Ægei ad littoris oras, Ausa ingens facinus, Byzanti monia propter, Hellespontiacum constravit classibus æquor, Et solium, Mahumeda, tibi tremefecit avitum.
Nec vero tantis quamquam decorata triumphis, Non tamen ipsa lubens Petro Catharina fatetur Omnia deberi, neque enim non omnia primus, Maxime Alexiada! rerum incrementa dedisti. Ergo etiam merito jam nunc in vota vocaris Grande decus patriæ, seclisque recentibus audis Imperii Pater atque ævi melioris origo.
Nimirum hic olim per centum immania regna Horrida Barbaries tristes effuderat umbras. Vixere effrænes populi, nullisque domandi Legibus.-Ergo alii vasta in deserta locorum Cum castris armenta sequi, cursuque vaganti Tranare ingenti porrectos limite campos.
Statuam nimirum summa cum solennitate nuper Petriburgi ab Imperatrice Catharina Petro dicatam.
Nec jam triticeas scibant sibi condere messes, Nec læti norant felicia dona Lyæi, Agresti victu nutriti et lacte ferino.
Atqui alii studio sævi fera munera belli Perpetuo tractare, et durum vi colere ævum. Qualis nunc etiam Sinensibus accola terris Præcipites glomerat turmas Scytha, et agmine facto Ante expectatum cursu se effundit anhelo, Et pavidos late fines circumstrepit armis. Qualis et ipse olim Maracandæ mœnia linquens Temirus, Eoo horrendum grassatus in orbe, Antiquas Indorum arces, felicia regna Vastavit, sacrumque infecit sanguine Gangem.
Ipsa adeo imperii quamquam sibi regia formam Moscua jactabat, quamvis et splendida luxu Altam ostentabat turritis moenibus arcem; Quamquam et nonnullo saltem sub fœdere legum Conjunctos lata populos ditione tenebat; Illa tamen vano splendebat barbara fastu Undique res miseræ circum, atque imbelle jacebat Imperium et propria nimium sub mole gravatum, Nequicquam magnis ingressis Alexius ausis In melius vitæ normam revocare jacentis Tentarat, cultuque animas mollire feroces Nequicquam audaci Carambucis ostia cursu Appulerant Britones, stabant ad littora gentes, Miratæ missas externa per æquora classes, Miratæ varias merces; necdum æmula virtus Mentem accendebat vastos conscendere fluctus, Aut artes tentare pares, sed mersa tenebris Et victa ignavo torpebant secla veterno.
At neque Hyperboreas adverso numine terras Æternum premere, et nebulis obvolvere cæcis Fas superis visum est-tandem magno ordine fata Assurgunt alia. Immissæ lux clara diei Paulatim radiis tardam disrumpere noctem Incipit, ætheriumque ostendere gentibus ortum, Inclytus atque auctor venientis nascitur ævi.
Ille arces primus patrias, et inania sceptra, Abditaque in mediis rerum cunabula terris Deseruisse ausus, jam tum sibi mente capaci Providus æternæ posuit fundamina famæ.
Jamque ergo Codani descendens primus ad oras Equoris, ingentem fugiens qua Neva Ladogam, Vorticibus rapidis se immiscet turbida ponto,
Littore in extremo, et super alta stagna paludis Jam sedes fundare novas, arcemque locare Jussit, et immensas murorum attollere moles: Ergo assurgentem et proprio de nomine dictam (Non ille auguriis falsis aut omine lævo) Tutaturque fovetque urbem; jam tum omnia fausta, Venturosque olim certo præsagit honores. Nec longum, et visæ deserto in littore classes Insolitam rerum speciem, et nova pandere fata: Jamque effossa altos inter navalia portus Fervent arte nova, juvat indulgere labori Et properare manu; secto juvat abiete costas Struxisse, et pandas ratibus posuisse carinas.
Ergo etiam in mediis validam quatit ipse bipennem, Hortaturque etenim duros non ille labores Olim, nec rigidi dudum aversatus obire Munera servitii; tantum magnæ insita menti Virtus, et potuit multæ spes æmula famæ. Ergo nec erubuit, posito diademate, vulgo Addere se comitem, proprioque edoctus ab usu Vidit, et attento penitus sub pectore fixit, Aut humiles quicquid Batavus Flevonis ad undas Molitur patiens operum, aut quas maxima rerum, Dum pelagi imperium felicibus asserit armis, Ostentat late victrices Anglia classes.
Sive tui, Thamesine Pater, prope fluminis oras, Sive Vagæ ad ripas, aut qua Dumnonia largas Volvit aquas Tamara, aut saxoso in littore Vectis Porrecta ingentem claudit magno obice portum. Tum vero mira circum immutarier arte Undique terrarum facies, varioque laborum Urgeri studio; cernas quæ ignota jacebant Antehac et nullis hominum bene cognita curis, Arva novo cultu et larga ditescere fruge, Æquarique solo montes, et flumina cursus Accepisse novos, patulis jam parcere campis Edocta, et fluctus tandem lenire tumentes, Aut cursu frænata acri et torrentibus undis Injectas moles tolerare et strata viarum. Sic demum immissa extremis commercia terris Jam late patuere, et læto copia cornu Ipsa ultro populis sese mirantibus offert.
Quid jam sanguineas lauros, victriciaque arma, Aut referam quoties utroque ex littore mundi Læta suum spoliis gravidum, insignemque tropæis
Spectabat regem, in meritos effusa triumphos, Moscua, seu torrentem, ultra spatiatus Araxem, Victor Persarum fines, et Caspia regna
Vastavit bello, aut longinquum sævus ad Istrum Accensis acres odiis et multa minantes Continuit Turcas et justo limite clausit. Quid referam quoties Codani glacialis ad oras Instruxit rostratam aciem, Suecosque feroces Contudit, aut qualis Pultoæ ad moenia, demum Casibus et longo duri certamine belli Edoctus, tandem lapsis succurrere rebus, Et potuit patriæ sortem renovare jacentis? Illa dies primum mutato numine vidit
Suecorum fractas adverso marte phalangas,
Et Carolum, elatumque animis nimiumque tumentem, Terga dare. Ille adeo sortem indignatus acerbam Trans Danaprim in sylvas atque in deserta ferarum Relliquias secum miseras servavit, et orbe Exul ab Arctoo, solioque extorris avito, Achmetæ fastus supplex, et jura superba Pertulit, hospitio vix demum exceptus iniquo. Jamque adeo positis cœpit mitescere bellis Russia, jam senior placida sub pace quiescens Imperii fines Princeps et dissita regna Lustrabatque oculis, caroque fovebat amore. Jura dabat, legesque viris, vultuque paterno Rite recognoscens numerat longo ordine gentes. Quos Tyran inter magnique Borysthenis oras Late dives alit populos denso ubere gleba; Qui gelidum Tanaim vel qui Moeotidos undæ Stagna colunt, vel qui septem super ostia Volgæ Astracani campos, secretum .et littus lembæ; Quique etiam Arctoo mundi porrecta sub axe Arva tenent rigidis alte concreta pruinis, Sive ubi Zembliaco properans se immittere ponto Irtisca' ostentat regum monumenta priorum, Antiquasque arces et vasta mole columnas; Seu qua Sibericos violento flumine fines Claudit Jenissa, aut longo quæ maxima cursu Volvit aquas Lena, et pelago premit arva sonanti ; Et qui longinquæ prope littora Kamschadalæ Squallenti informes habitu cultuque ferino
Cujus ad ripas spectantur, ut fama est, urbium ruinæ, regum Tartarorum tumuli, et columnæ a Schinguis Chan extructæ.
« ForrigeFortsæt » |