Billeder på siden
PDF
ePub

810

nec dextra valet: iniectis sic undique telis
obruitur. Strepit assiduo cava tempora circum
tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,
discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo
ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse
fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
liquitur et piceum (nec respirare potestas)
flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
in fluvium dedit : ille suo cum gurgite flavo
accepit venientem ac mollibus extulit undis
et laetum sociis abluta caede remisit.

815

AENEIS.

LIBER DECIMUS.

5

10

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,
conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnes
castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse :
•Caelicolae magni, quianam sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis ?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia ? quis metus aut hos
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,
cum fera Carthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpes immittet apertas :
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite, et placitum laeti componite foedus.'

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert:

O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas (namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus ?), cernis ut insultent Rutuli Turnusque feratur per medios insignis equis tumidusque secundo Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros : quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus murorum et inundant sanguine fossas. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari obsidione sines ? muris iterum imminet hostis nascentis Troiae, nec non exercitus alter, atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis

15

20

25

[blocks in formation]

30

35

40

45

Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant
et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
quae Superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam
vertere iussa potest aut cur nova condere fata ?
quid repetam exustas Erycino in litore classes,
quid tempestatum regem ventosque furentes
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim ?
nunc etiam Manes (haec intemptata manebat
sors rerum) movet; et superis immissa repente
Allecto medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
dura, per eversae, Genitor, fumantia Troiae
excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur :
hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
exigat hic aevum. Magna ditione iubeto
Carthago premat Ausoniam : nihil urbibus inde
obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli

.
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes
totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos
atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno
acta furore gravi: “Quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis vulgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divumque subegit
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam petiit fatis auctoribus (esto)

50

55

60

65 70

75

80

85

Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut vitam committere ventis,
num puero summam belli, num credere muros,
Tyrrhenamque fidem aut gentes agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? Ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
nascentem et patria Turnum consistere terra,
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater :
quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque viro nebulam et ventos obtendere inanes,
tu potes in totidem classem convertere Nymphas:
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
"Aeneas ignarus abest :” ignarus et absit.
Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera :
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
conamur ? nos, an miseros qui Troas Achivis
obiecit? quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque et foedera solvere furto ?
me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovive Cupidine bella ?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querellis
haud iustis assurgis et irrita iurgia iactas.'

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
caelicolae assensu vario, ceu flamina prima
cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
infit (eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum zephyri posuere, premit placida aequora pontus):
'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
haud licitum, nec vestra capit discordia finem :

90

95

100

105

IIO

I 20

quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,
seu fatis Italum castra obsidione tenentur
sive, errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo : sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,
per pice torrentes atraque voragine ripas
annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

115 Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede viros et moenia cingere flammis. At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies; hos germani Sarpedonis ambo

125 et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. Hi iaculis, illi certant defendere saxis

130 molirique ignem nervoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut collo decus aut capiti; vel quale per artem

135 inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines accipit et molli subnectens circulus auro. Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes vulnera dirigere et calamos armare veneno,

140 Maeonia generose domo, ubi pinguia culta exercentque viri Pactolusque irrigat auro. Affuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere murorum sublimem gloria tollit, et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.

145

« ForrigeFortsæt »