Billeder på siden
PDF
ePub

illic, officiant laetis ne frugibus herbae,

hic, sterilem exiguus ne deserat umor harenam. Alternis idem tonsas cessare novales,

70

et segnem patiere situ durescere campum ;
aut ibi flava seres mutato sidere farra,
unde prius laetum siliqua quassante legumen
aut tenues fetus viciae tristisque lupini
sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt Lethaeo perfusa papavera somno:

sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
ne saturare fimo pingui pudeat sola neve
effetos cinerem immundum iactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam steriles incendere profuit agros,
atque levem stipulam crepitantibus urere flammis :
sive inde occultas vires et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium atque exsudat inutilis umor,
seu plures calor ille vias et caeca relaxat
spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas;
seu durat magis, et venas adstringit hiantes,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis
acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertes
vimineasque trahit crates, iuvat arva, neque illum
flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
rursus in obliquum verso perrumpit aratro
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
Umida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae: hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, iacto qui semine comminus arva
insequitur, cumulosque ruit male pinguis harenae,
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes,
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ecce supercilio clivosi tramitis undam
elicit? Illa cadens raucum per levia murmur
saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata, quique paludis
collectum umorem bibula deducit harena?
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
exit et obducto late tenet omnia limo,
unde cavae tepido sudant umore lacunae.

110

115

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil improbus anser Strymoniaeque grues et amaris intuba fibris

120

officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi

haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda,

nec torpere gravi passus sua regna veterno.

Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;

125

ne signare quidem aut partiri limite campum

fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris
praedarique lupos iussit pontumque moveri
mellaque decussit foliis ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artes
paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam,
ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum et magnos canibus circumdare saltus;
atque alius latum funda iam verberat amnem,
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina;
tum ferri rigor atque argutae lamina serrae
(nam primi cuneis scindebant fissile lignum),
tum variae venere artes. Labor omnia vicit
improbus et duris urgens in rebus egestas.

130

135

140

145

Prima Ceres ferro mortales vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
esset robigo, segnisque horreret in arvis.
carduus: intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et assiduis herbam insectabere rastris,
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
concussaque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
vomis et inflexi primum grave robur aratri
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra
tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
virgea praeterea Celer vilisque supellex,
arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,
et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre,
ni refugis tenuesque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,
tum variae illudant pestes: saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae

150

155

160

165

170

175

180

monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum

185

curculio atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, cum se nux plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentes:
si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pingues palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et quamvis igni exiguo properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.

Libra die somnique pares ubi fecerit horas,

et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
exercete, viri, tauros, serite hordea campis
usque sub extremum brumae intractabilis imbrem ;
nec non et lini segetem et Cereale papaver
tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, medica, putres
accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum, solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem credere terrae.

190

195

200

205

210

215

220

Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
exspectata seges vanis elusit aristis.

Si vero viciamque seres vilemque phaselum,
nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
incipe et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
per duodena regit mundi sol aureus astra.
Quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco
semper sole rubens et torrida semper ab igni;
quam circum extremae dextra laevaque trahuntur
caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;
has inter mediamque duae mortalibus aegris
munere concessae divum, et via secta per ambas,
obliquus qua se signorum verteret ordo.

Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
circum perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes aequore tingi.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
semper et obtenta densentur nocte tenebrae;
aut redit a nobis Aurora diemque reducit,
nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis,
illic sera rubens accendit lumina Vesper.
hinc tempestates dubio praediscere caelo
possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
et quando infidum remis impellere marmor
conveniat, quando armatas deducere classes,
aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus
temporibusque parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur: durum procudit arator
vomeris obtusi dentem, cavat arbore lintres,
aut pecori signum aut numeros impressit acervis.

225

230

235

240

245

250

255

260

« ForrigeFortsæt »