verum operi longo fas est obrepere somnum. 360 ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; haec amat obscurum; volet haec sub luce videri, iudicis argutum quae non formidat acumen; haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 365 o maior iuvenum, quamvis et voce paterna fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum tolle memor, certis medium et tolerabile rebus recte concedi: consultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute diserti 370 Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est: mcdiocribus esse poetis non homines, non di, non concessere columnae. ut gratas inter mensas symphonia discors et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 375 offendunt, poterat duci quia cena sine istis: sic animis natum inventumque poema iuvandis, si paulum summo decessit, vergit ad imum. ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, indoctusque pilae discive trochive quiescit, 380 ne spissae risum tollant impune coronae: qui nescit versus tamen audet fingere. quidni? liber et ingenuus, praesertim census equestrem summam nummorum, vitioque remotus ab omni. tu nihil invita dices faciesve Minerva: 385 id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis auris et patris et nostras nonnumque prematur in annum membranis intus positis: delere licebit, quod non edideris; nescit vox missa reverti. 390 silvestris homines sacer interpresque deorum caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigris rapidosque leones. dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, 395 saxa movere sono testudinis et prece blanda ducere, quo vellet. fuit haec sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno. 400 sic honor et nomen divinis vatibus atque 405 Pieriis temptata modis, ludusque repertus natura fieret laudabile carmen an arte, quaesitum est: ego nec studium sine divite vena, 410 nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice. qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et -alsit, abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat 415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse: 'ego mira poemata pango; 420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta dives agris, dives positis in faenore nummis. 425 noscere mendacem verumque beatus amicum. laetitiae: clamabit enim 'pulchre! bene; rcctef pallescet super his, etiam stillabit amicis ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. 430 ut, qui conducti plorant in funere, dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic derisor vero plus laudatore movetur. reges dicuntur multis urgere culullis et torquere mero, quem perspexisse laborant, 435 an sit amicitia dignus: si carmina condes, numquam te lallent animi sub volpe latentes. Quintilio siquid recitares, 'corrige sodes hoc' aiebat 'et hoc'. melius te posse negares bis terque expertum frustra, delere iubebat 440 et male tornatos incudi reddere versus. si defendere delictum quam vertere malles, nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, quin sine rivali teque et tua solus amares. vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, 445 cnlpabit duros, incomptis adlinet atrum transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit, fiet Aristarchus, nec dicet: 'cur ego amicum 450 offendam in nugis?' hae nugae seria ducent in mala derisum semel exceptumque sinistre. ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam, 455 qui sapiunt; agitant pueri incautique secuntur. hic dum sublimis versus ructatur et errat, si veluti merulis intentus decidit auceps in puteum foveamve, licet 'succurrite' longum clamet 'io cives', non sit qui tollere curet. 460 si curet quis opem ferre et demittere funem, que avd^V7teqrlcpavov(iev.:' praeterea saepe eum ... homuncionem lepidissimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo saeculare carmen componendum iniunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberi Drusique privignorum suorum eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: 'irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?' expressitque eglogam ad se, cuius initium est: cum tot sustineas et tanta negotia solus, Horatius habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in satiris describitur et ab Augusto hac epistula: 'pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. vereri autem milii videris, ne maiores libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit dy/.ojdeaxaxog, sicut est ventricnli tui\ . . vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque ostenditur circa Tiburni luculum. venerunt in manus meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi vulgares, epistula etiam obscura, quo vitio minime tenebatur. natus est VI Idus Decembris, L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V Kal. Decembris, C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo consulibus, post (L* dies quam Maecenas obiit) LVII aetatis anno, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum. INDEX CARMINUM ET EPODON. Aeli vetusto III, 17. III, 2. At o deorum ep. 5. IV, 11. Et ture et fidibus iuvat I, 36. Exegi monumentum 111, 30. Extremum Tanain si liiberes III, 10. Faune Nympharum III, 18. Festo quid potius die III, 28. Ilerculis ritu modo dictus III, 14. Horrida tempestas ep. 13. Iamiam efficaci ep. 17. lam pauca aratro II, 15. Iam satis terris I, 2. Iam veris comites IV, 12. Ibis Liburnis inter alta navium ep. 1. Icci, beatis nunc Arabum I, 29. Ille et nefasto te posuit die II, 13. Impios parrae recinentis III, 27. Inclusam Danaen III, 16. |