Billeder på siden
PDF
ePub

hoc? dasne aut manere animos post mortem, aut morte ipsâ interire? Auditor. Do vero. Marcus. Quid, si maneant? Auditor. Beatos esse concedo. Marcus. Si intereant? Auditor. 5 Non esse miseros, quoniam ne sint quidem. Jam istuc, coacti a te, paulo ante concessimus. Marcus. Quo modo igitur, aut cur, mortem malum tibi videri dicis, quæ aut beatos nos efficiet, animis manentibus, aut non miseros, sensu ca10 rentes?

XII. Auditor. Expone igitur, nisi molestum est, primum, animos, si potes, remanere post mortem: tum, si minus id obtinebis, (est enim arduum) docebis, carere omni malo mortem. 15 Ego enim istuc ipsum vereor, ne malum sit, non dico carere sensu, sed carendum esse. Marcus. Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus (quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum,) et 20 primum quidem omni antiquitate; quæ, quo propius aberat ab ortu et divinâ progenie, hoc melius ea fortasse, quæ erant vera, cernebat.

Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos cascos appellat Ennius, esse in morte sen25 sum, neque excessu vitæ sic deleri hominem, ut funditus interiret: idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio jure, et cærimoniis sepulcrorum,

intelligi licet; quas maximis ingeniis præditi nec tantâ curâ coluissent, nec violatas tam inexpia bili religione sanxissent, nisi hæsisset in eorum mentibus, mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quamdam quasi mi- 5 grationem, commutationemque vitæ, quæ, in claris viris et feminis, dux in cœlum soleret esse; in ceteris humi retineretur, et permaneret tamen. Ex hoc, et nostrorum opinione,

"Romulus in cœlo cum diis agit ævum,"

10

ut, famæ assentiens, dixit Ennius: et apud Græcos, indeque perlapsus ad nos, et usque ad Oceanum, Hercules, tantus et tam præsens habetur deus. Hinc Liber deus, Semele natus, eâdemque famæ celebritate Tyndaridæ fratres, qui non 15 modo adjutores in præliis victoriæ populi Romani, sed etiam nuntii, fuisse perhibentur. Quid? Ino, Cadmi filia, nonne, Leucothea nominata a Græcis, Matuta habetur a nostris ? Quid? totum prope cœlum (ne plures persequar) 20 nonne humano genere completum est?

XIII. Si vero scrutari vetera, et ex his ea, quæ scriptores Græci prodiderunt, eruere coner; ipsi illi, majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in cœlum reperientur. Quære, 25 quorum demonstrantur sepulcra in Græciâ: re

miniscere, quoniam es initiatus, quæ traduntur mysteriis: tum denique, quam hoc late pateat, intelliges. Sed, qui nondum ea, quæ multis post annis tractari cœpissent, physica didicissent, tan5 tum sibi persuaserant, quantum naturâ admonente cognoverant; rationes et causas rerum non tenebant. Visis quibusdam sæpe movebantur, hisque maxime nocturņis, ut viderentur ii, qui vitâ excesserant, vivere.

10

Ut porro firmissimum, hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus mentem non imbuerit deorum opinio. Multi de diis prava sentiunt; id enim vitioso more effici solet: 15 omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur. Nec vero id collocutio hominum aut consensus effecit: non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re, consensio omnimu gentium lex naturæ putanda est 20 Quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitæ commodis arbitretur? Tolle hanc opinionem: luctum sustuleris: nemo enim moret suo incommodo.

Dolent

fortasse, et anguntur: sed illa lugubris lamenta 25 tio, fletusque morens, ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitæ commodis privatum arbitramur, idque sentire. Atque hæc ita sentimus naturâ duce, nullâ ratione, nullâque doctrinâ.

XIV. Maximum vero argumentum est, naturam ipsam de immortalitate animorum tacitam judicare, quod omnibus curæ sunt, et maxime quidem, quæ post mortem futura sint. "Serit arbores, quæ alteri seculo prosint" (ut ait Sta- 5 tius in Synephebis,) quid spectans, nisi etiam postera secula ad se pertinere? Ergo arbores seret diligens agricola, quarum adspiciet baccam ipse nunquam; vir magnus leges, instituta, rempublicam, non seret? Quid procreatio libero- 10 rum, quid propagatio nominis, quid adoptiones filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta, quid elogia significant, nisi nos futura etiam cogitare? Quid illud? num dubitas, quin specimen naturæ capi 15 deceat ex optimâ quâque naturâ? Quæ est igitur melior in hominum genere natura, quam eorum qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos, arbitrantur? Abiit ad deos Hercules: nunquam abiisset, nisi, cum inter ho- 20 mines esset, eam sibi viam munivisset. Vetera jam ista, et religione omnium consecrata.

XV. Quid, in hac republicâ, tot tantosque viros, ob rempublicam interfectos, cogitâsse arbiramur? iisdemne ut finibus nomen suum, qui- 25 bus vita, terminaretur? Nemo unquam, sine magnâ spe immortalitatis, se pro patriâ offerret

VOL. I.

3

T. Q.

ad mortem.

Licuit esse otioso Themistocli,

licuit Epaminonda; licuit (ne et vetera et externa quæram) mihi: sed, nescio quomodo, inhæret in mentibus quasi seculorum quoddam 5 augurium futurorum : idque in maximis ingeniis, altissimisque animis, et existit maxime, et apparet facillime. Quo quidem demto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret? Loquor de principibus. Quid poëtæ? 10 nonne post mortem nobilitari volunt? unde ergo illud?

"Adspicite, o cives, senis Ennii imagini' formam.
Hic vestrum panxit maxima facta patrum.”

Mercedem gloriæ flagitat ab iis, quorum patres 15 affecerat gloriâ. Idemque,

"Nemo me lacrymis decoret, nec funera fletu
Faxit. Cur? volito vivu' per ora virûm."

Sed quid poëtas? Opifices post mortem nobilitari volunt. Quid enim Phidias sui similem 20 speciem inclusit in clypeo Minerva, cum inscribere non liceret? quid nostri philosophi? Nonne, in his ipsis libris quos scribunt de contemnendâ gloriâ, sua nomina inscribunt?

Quod si omnium consensus naturæ vox est; 25 omnesque, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vitâ cesserint;

« ForrigeFortsæt »