Billeder på siden
PDF
ePub

10

Ille Jugurthino clarus Cimbroque triumpho,

Quo victrix toties consule Roma fuit, In cæno latuit Marius cannâque palustri,

Pertulit et tanto multa pudenda viro. Ludit in humanis divina potentia rebus,

Et certam præsens vix habet hora fidem.

8. IN REBUS HUMANIS Bona MALIS MIXTA.

NULLA dies adeo est australibus humida nimbis,

Non intermissis ut fluat imber aquis.
Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo

Mista fere duris utilis herba rubis.
Nil adeo Fortuna gravis miserabile fecit,

Ut minuant nullâ gaudia parte malum.

5

9. POESEOS GENERA.

FORTIA Mæonio gaudent pede bella referri :

Deliciis illic quis locus esse potest? Grande sonant Tragici ; Tragicos decet ira cothurnos,

Usibus e mediis soccus habendus erit. Liber in adversos hostes stringatur Iambus:

5 Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. Blanda pharetratos Elegeïa cantet Amores :

Et levis arbitrio ludat amica suo.

10. CANTUS ILLECEBRÆ.

MONSTRA maris Sirenes erant, quæ voce canorâ

Quamlibet admissas detinuere rates.

5

His sua Sisyphides auditis pæne resolvit

Corpora : nam sociis illita cera fuit.
Saxa ferasque lyrâ movit Rhodopeïus Orpheus,

Tartareosque lacus tergeminumque canem.
Saxa tuo cantu, vindex justissime matris,

Fecerunt muros officiosa novos. Quamvis mutus erat, voci favisse putatur

Piscis, Arioniæ fabula nota lyræ.

10

11. HIEMS ARCTICA.

5

10

Quum glacialis hiems squalentia protulit ora,

Terraque marmoreo candida facta gelu est;
Nix jacet, et jactam nec sol pluviæve resolvunt:

Indurat Boreas perpetuamque facit.
Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit;

Et solet in multis bima manere locis.
Tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas

Æquet humo turres tectaque rapta ferat. Pellibus et sutis arcent male frigora braccis;

Oraque de toto corpore sola patent. Sæpe sonant moti glacie pendente capilli,

Et nitet inducto candida barba gelu. Udaque consistunt, formam servantia testa,

Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,

Deque lacu fragiles effodiantur aquæ ? Ipse, papyrifero qui non angustior amne

Miscetur vasto multa per ora freto, Cæruleos ventis latices durantibus Ister

Congelat, et tectis in mare serpit aquis.

15

20

Quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas

Frigore concretas ungula pulsat equi. Perque novos pontes, subterlabentibus undis,

Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.

12. AMICITIA FIDELIS.

5

O MIHI post ullos nunquam memorande sodales,

O cui præcipue sors mea visa sua est;
Attonitum qui me, memini, carissime, primus

Ausus es alloquio sustinuisse tuo;
Qui mihi consilium vivendi mite dedisti,

Cum foret in misero pectore mortis amor;
Scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis;

Officium nec te fallit, amice, tuum.
Hæc mihi semper erunt imis infixa medullis,

Perpetuusque animæ debitor hujus ero.
Spiritus hic vacuas prius extenuandus in auras

Ibit, et in tepido deseret ossa rogo,
Quam subeant animo meritorum oblivia nostro:

Nec longa pietas excidet ista die.
Dî tibi sint faciles, et opis nullius egentem
Fortunam præstent, dissimilemque meæ !

e

10

15

13. - VITÆ SUMMA BREVIS.'

VENTURÆ memores jam nunc estote senectæ ;

Sic nullum vobis tempus abibit iners. Dum licet, et veros etiam nunc editis annos,

Ludite : eunt anni more fluentis aquæ. Nec, quæ præteriit, iterum revocabitur unda;

Nec, quæ præteriit, hora redire potest.

[ocr errors]

5 10

Utendum est ætate: cito pede labitur ætas :

Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent frutices, violaria vidi :

Hâc mihi de spinâ grata corona data est.
Quam cito (me miserum !) laxantur corpora rugis,

Et perit, in nitido qui fuit ore, color!
Quasque fuisse tibi canas a virgine jures,

Spargentur subitæ per caput omne comæ.
Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas;

Nec faciunt cervos cornua jacta senes.
Nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem ;

Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.

15

[merged small][ocr errors]

5

DEXTERA præcipue capit indulgentia mentes :

Asperitas odium sævaque verba movent.
Odimus accipitrem, quia semper vivit in armis;

Et pavidum solitos in pecus ire lupos:
At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo:

Quasque colat turres Chaonis ales habet.
Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus;

Frangis, si vires experiere tuas.
Obsequio tranantur aquæ; nec vincere possis

Flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
Obsequium tigresque domat Numidasque leones:

Rustica paulatim taurus aratra subit. Quid fuit asperius Nonacrinâ Atalantâ ?

Succubuit meritis trux tamen illa viri.

10

15. "JUVAT INCONCESSA VOLUPTAS.'

5

Cui peccare licet, peccat minus ! ipsa potestas

Semina nequitiæ languidiora facit.
Desine (crede mihi) vitia irritare vetando;

Obsequio vincas aptius illa tuo.
Vidi ego nuper equum, contra sua vincla tenacem,

Ore reluctanti fulminis ire modo.
Constitit, ut primum concessas sensit habenas,

Frænaque in effusâ laxa jacere juba.
Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata ;

Sic interdictis imminet æger aquis.
In thalamum Danaë saxo ferroque perennem

Quæ fuerat virgo tradita, mater erat.

10

16. CRESCIT AMOR NUMMI, QUANTUM IPSA PECUNIA

CRESCIT.'

5

TEMPORE crevit amor, qui nunc est summus, habendi :

Vix, ultra quo jam progrediatur, habet.
Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,

Dum populus pauper, dum nova Roma fuit;
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,

Et dabat exiguum fluminis ulva torum. Jupiter angusta vix totus stabat in æde:

Inque Jovis dextra fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quæ nunc Capitolia gemmis :

Pascebatque suas ipse senator oves.
Nec pudor, in stipula placidam captare quietem

Et fænum capiti supposuisse, fuit.
Jura dabat populis posito modo prætor aratro;

Et levis argenti lamina crimen erat.

10

« ForrigeFortsæt »