Billeder på siden
PDF
ePub

sic contra est ingressa Venus: 'Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello,

si modo quod memoras factum fortuna sequatur? Sed fatis incerta feror si Iuppiter unam

esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos aut foedera iungi.

Tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
Perge: sequar.' Tum sic excepit regia Iuno:

'Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione quod instat
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum
dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
devenient. Adero et, tua si mihi certa voluntas,
conubio iungam stabili propriamque dicabo;
hic hymenaeus erit.' Non adversata petenti
annuit atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis iubare exorto delecta iuventus;
retia rara, plagae, lato venabula ferro
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo
instauratque choros, mixtique altaria circum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro,
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.

Postquam altos ventum in montes atque invia lustra,
ecce ferae saxi deiectae vertice caprae

150

decurrere iugis; alia de parte patentes

transmittunt cursu campos atque agmina cervi

pulverulenta fuga glomerant montesque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri

155

gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis

optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure caelum
incipit, insequitur commixta grandine nimbus:
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Troianus eandem

deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum: fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit. Neque enim specie famave movetur
nec iam furtivum Dido meditatur amorem :
coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam.
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,
Fama, malum qua non aliud velocius ullum:
mobilitate viget, viresque acquirit eundo,
parva metu primo, mox sese attollit in auras
ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira irritata deorum,

160

165

170

175

extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,

180

monstrum horrendum ingens, cui quot sunt corpore plumae

tot vigiles oculi subter (mirabile dictu)

tot linguae, totidem ora sonant, tot surrigit aures. Nocte volat caeli medio terraeque per umbram

stridens, nec dulci declinat lumina somno;
luce sedet custos aut summi culmine tecti
turribus aut altis, et magnas territat urbes,
tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
gaudens et pariter facta atque infecta canebat:
venisse Aenean Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
incenditque animum dictis atque aggerat iras.
Hic Hammone satus rapta Garamantide Nympha
templa Iovi centum latis immania regnis,
centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem,
excubias divum aeternas; pecudumque cruore
pingue solum et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi et rumore accensus amaro
Idicitur ante aras media inter numina divum
multa Iovem manibus supplex orasse supinis:
'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques,
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
terrificant animos et inania murmura miscent?
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
exiguam pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.
Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,
Maeonia mentum mitra crinemque madentem
subnixus, rapto potitur: nos munera templis
quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.'
Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit
regia et oblitos famae melioris amantes.
Tum sic Mercurium alloquitur ac talia mandat:
'Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,

185

190

195

200

205

210

215

220

Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc exspectat fatisque datas non respicit urbes, alloquere et celeres defer mea dicta per auras. Non illum genetrix nobis pulcherrima talem promisit Graiumque ideo bis vindicat armis;

225

sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum
nec super ipse sua molitur laude laborem,
Ascanione pater Romanas invidet arces?

230

quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur,
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva ?
naviget haec summa est, hic nostri nuntius esto.'
Dixerat. Ille Patris magni parere parabat
imperio et primum pedibus talaria nectit
aurea, quae sublimem alis sive aequora supra
seu terram rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
pallentes, alias sub Tartara tristia mittit,

235

240

[blocks in formation]

piniferum caput et vento pulsatur et imbri,

nix umeros infusa tegit, tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. Hic primum paribus nitens Cyllenius alis

250

constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas misit, avi similis, quae circum litora, circum

255

piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
Haud aliter terras inter caelumque volabat
litus harenosum [ad] Libyae ventosque secabat
materno veniens ab avo Cyllenia proles.
Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Aenean fundantem arces ac tecta novantem
conspicit. Atque illi stellatus iaspide fulva
ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena

260

demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat et tenui telas discreverat auro.
Continuo invadit: Tu nunc Carthaginis altae
fundamenta locas pulchramque uxorius urbem
exstruis heu regni rerumque oblite tuarum?
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, caelum ac terras qui numine torquet,
ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras:
quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris ?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
[nec super ipse tua moliris laude laborem,]
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
debentur.' Tali Cyllenius ore locutus
mortales visus medio sermone reliquit,

265

270

275

et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,

arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcesque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum.

280

Heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem audeat affatu? quae prima exordia sumat?

atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc :
[in partesque rapit varias perque omnia versat,]
haec alternanti potior sententia visa est.
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent et, quae rebus sit causa novandis,
dissimulent; sese interea, quando optima Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus et quae mollissima fandi
tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
imperio laeti parent ac iussa facessunt.

285

290

295

At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

praesensit motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari.

Saevit inops animi totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris

300

« ForrigeFortsæt »