Nos contra effusi lacrimis, conjuxque Creüsa, Ascaniusque, omnisque domus, ne vertere secum Cuncta pater, fatoque urgenti incumbere vellet. Abnegat, inceptoque et sedibus hæret in isdem. Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto. Nam quod consilium aut quæ jam fortuna dabatur ? 'Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto Sperasti? tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, Et sedet hoc animo, perituræque addere Trojæ Teque tuosque juvat, patet isti janua leto; Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignes Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium, patremque meum, juxtaque Creüsam, Alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam Prolia. Nunquam omnes hodie moriemur inulti.' "Hinc ferro accingor rursus, clipeoque sinistram Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine conjux Hærebat, parvumque patri tendebat Iulum: 'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; Sin aliquam expertus sumtis spem ponis in armis, Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, Cui pater, et conjux quondam tua dicta relinquor ?' "Talia vociferans gemitu tectum omne replebat; Quum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter mæstorumque ora parentum Ecce levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles Lambere flamma comas, et circum tempora pasci. Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes. At pater Anchises oculos ad sidera lætus Extulit, et cœlo palmas cum voce tetendit: 'Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, Aspice nos; hoc tantum; et, si pietate meremur, Da deinde auxilium, pater, atque hæc omina firma.' "Vix ea fatus erat senior; subitoque fragore Intonuit lævum, et de cœlo lapsa per umbras Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, Cernimus Idea claram se condere silva,
Signantemque vias; tum longo limite sulcus Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant. Hic vero victus genitor se tollit ad auras, Affaturque deos, et sanctum sidus adorat.
'Jam jam nulla mora est; sequor, et qua ducitis, adsum. Di patrii, servate domum, servate nepotem! Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est. Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.' Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis Auditur, propiusque aestus incendia volvunt. 'Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ ;
Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit; Quo res cumque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus Sit comes, et longe servet vestigia conjux. Vos, famuli, quæ dicam, animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum Desertæ Cereris, juxtaque antiqua cupressus, Religione patrum multos servata per annos: Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu patriosque penates: Me, bello e tanto digressum et cæde recenti, Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero.'
Hæc fatus, latos humeros subjectaque colla Veste super fulvique insternor pelle leonis; Succedoque oneri. Dextræ se parvus Iulus Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis: Pone subit conjux : ferimur per opaca locorum. Et me, quem dudum non ulla injecta movebant Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent auræ, sonus excitat omnis,
Suspensum et pariter comitique onerique timentem. Jamque propinquabam portis, omnemque videbar Evasisse vicem; subito quum creber ad aures Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram Prospiciens, Nate,' exclamat, 'fuge, nate; propinquant; Ardentes clipeos atque æra micantia cerno.'
Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu Dum sequor, et nota excedo regione viarum, Heu! misero conjux fatone erepta Creüsa Substitit, erravitne via, seu lassa resedit, Incertum; nec post oculis est reddita nostris. Nec prius amissam respexi, animumve reflexi, Quam tumulum antiquæ Cereris sedemque sacratam Venimus: hic demum collectis omnibus una Defuit; et comites, natumque, virumque fefellit. Quem non incusavi amens hominumque deorumque ? Aut quid in eversa vidi crudelius urbe ?
Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque penates Commendo sociis, et curva valle recondo; Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis. Stat casus renovare omnes, omnemque reverti Per Trojam, et rursus caput objectare periclis. Principio muros obscuraque limina portæ, Qua gressum extuleram, repeto; et vestigia retro Observata sequor per noctem et lumine lustro. Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, Me refero. Irruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento Volvitur; exsuperant flammæ; furit æstus ad auras. Procedo, et Priami sedes arcemque reviso.
Et jam porticibus vacuis Junonis asylo
Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
Prædam asservabant. Huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensæque deorum,
Crateresque auro solidi, captivaque vestis
Congeritur. Pueri et pavidæ longo ordine matres
Ausus quin etiam voces jactare per umbram, Implevi clamore vias, mæstusque Creüsam Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. Quærenti, et tectis urbis sine fine furenti, Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsæ Visa mihi ante oculos, et nota major imago. Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit.
Tum sic affari, et curas his demere dictis: 'Quid tantum insano juvat indulgere dolori, O dulcis conjux ? non hæc sine numine divum Eveniunt: nec te [hinc] comitem asportare Creüsam Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
Longa tibi exsilia, et vastum maris æquor arandum. Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva Inter opima virum leni fluit agmine Thybris. Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux Parta tibi; lacrimas dilectæ pelle Creüsæ. Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, Dardanis, et divæ Veneris nurus:
Sed me magna deum genetrix his detinet oris. Jamque vale, et nati serva communis amorem.' Hæc ubi dicta dedit, lacrimantem, et multa volentem Dicere, deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare brachia circum; Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis, volucrique simillima somno. Sic demum socios consumta nocte reviso.
"Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum Invenio admirans numerum, matresque, virosque, Collectam exsilio pubem, miserabile vulgus. Undique convenere, animis opibusque parati, In quascumque velim pelago deducere terras. Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ, Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur. Cessi, et sublato montem genitore petivi."
« ForrigeFortsæt » |