Billeder på siden
PDF
ePub

CARMEN XXXII.

AD IPSITHILLAM.

AMABO, mea dulcis Ipsithilla,
Meæ delicia, mei lepores,
Jube ad te veniam meridiatum.
Quod si jusseris, illud adjuvato,
Ne quis liminis obseret tabellam,
Neu tibi lubeat foras abire;

Sed domi maneas, paresque nobis
Novem continuas fututiones.
Verum, si quid ages, statim jubeto,
Nam pransus jaceo, et satur supinus
Pertundo tunicamque, palliumque.

10

ARG. Tam cibis, quam libidine et compositæ sunt januæ ; has tapost prandium plenus, meridiari et ineptire vult apud Ipsithillam, quam, ut copiam sibi explendæ libidinis faciat, satis libidinose sollicitat.

1. Amabo, jube h. e. jube quæso, magnam gratiam apud me inibis, si jusseris. Sæpe hæc blandientis particula obvia est apud Comicos. Hispitilla profert Vossius ex libro veteri, Hypsithila Vulp.

4. Meridiatum. Meridiantes amori ludum dedisse apud Veteres, vel sine exemplis facile tibi persuadeas, nec indicio meo fortasse egebit lasciva illa meridiatio Ovidii Amor. I, Eleg. V.-Adjubeto vult Gifanius in Indice Lucret. s. v. adcrescere.

5. Liminis obs. tabellam. Ornate liminis tabella pro ipsa janua, quam, ut bene observat Vossius, etiam Græci σανίδα καὶ πτύχα vocarunt, quia ex tabulis sectilibus constructæ

5

bulas vocat Homerus σανίδας εὖ apapuias, Odyss. XXII, 128. Super verbo obserare vidend. Sagittar. de Januis Veterum, cap. X, §. 6,7, pag. 68, 69.

7. Cf. Ov. Amor. III, 7, 25, 26. 9. Si quid ages. Nos: wenn du etwas thun willst. - Si quid ago tentat Vulpius et explicat si quid precibus proficio. —Si vere me adjuvare velis: namque si tardaveris, nihil egeris. N.

10. Satur: pro quod Statius mavult Sathe a græca voce aάon (membrum virile) quam, non sagacem, sed rectius salacem conjecturam dixeris.

11. Pertundo tun, pall. Plenius id expressit Martialis, XI, 16, 5.Pallium recte explicat Vulpius de veste stragula. Vid. Burmannus ad Ovid. Amor. I, 2, 2, profecto enim non pallio indutus jacuisse videtur supinus.

CARMEN XXXIII.

IN VIBENNIOS.

O FURUM optime balneariorum,
Vibenni pater, et cinæde fili;
Nam dextra pater inquinatiore,
Culo filius est voraciore;

Cur non exsilium malasque in oras
Itis? quandoquidem patris rapinæ
Notæ sunt populo, et nates pilosas,
Fili, non potes asse venditare.

ARG. Petulanter stringit calamum in Vibennios, patrem et filium, quorum alter furto, alter impuro amore innotuerat, eosque in malam rem abire jubet.

1. Optime. Nimirum in genere suo et arte erat optimus, h. e. callidissimus et artis furandi peritissimus. Sic bonus sæpe in malam partem usurpatur apud Comicos, vid. Drakenborch. ad Sil. Ital. II, 240. -De furibus balneariis (BaλavetoxλéTa), qui vestimentis in balneis lavantium insidiabantur, præter Vulpium consule Interpretes ad Petron. cap. 30, et quos ihi laudat Burmannus.

[blocks in formation]

CARMEN XXXIV.

AD DIANA M.

DIANE sumus in fide

ARG. De tempore et consilio, quo hoc carmen a Poeta nostro compositum sit, magna inter viros doctos agitata est controversia. Josephus Scaliger haud dubie ab aliena manu huic carmini præfixa inscriptione Seculare carmen ad Dianam illusus, et præoccupatus in Eusebianis animadversionibus ad annum MDCCCCLX, ipsis Ludis Secularibus anno U. C. 737 celebratis hoc carmen scriptum fuisse operose adstruere conatus est; cujus quidem ab omni veritatis specie alienam sententiam recte jam impugnavit Vossius, dum longe ante hoc tem

pus

diem supremum obiisse Poetam ostendit; sed idem non magis probabilem in constituenda ætate Catulli rationem sequitur, dum nimis severa manu decurtat et resecat ejus vitæ filum, quod nimis benigne ille produxerat et extenderat. Hanc utriusque viri nimiam in definiendo vitæ Catulli termino aberrationem egregie examinavit et vindicavit Bayle in Dict. historique et critique tom. I, p. 864-866, qui medium tenens inter utrumque concedit quidem, non amplius in vita fuisse Catullum, quum Ludi Seculares Augusti celebrarentur, sed eumdem ad provectiorem ætatem pervenisse, quam Vossius putabat, idoneis argumentis evincit. Quod autem ad Hostrura carmen attinet, id eo for

tasse consilio ante Ludos Seculares a Poeta nostro scriptum fuisse Vir doctus autumat, ut vel paratum jam jaceret ipsis Ludis Secularibus instantibus, vel pueros puellasque ad illos rite celebrandos hoc carmine evocaret et præpararet. Sed quis tam angustis magni poetæ inge. nium circumscribat finibus, ut, tanquam præsens præteritumque tempus graviora argumenta non suppeditet, eum res futuras in usum futurum carmine descripturum esse existimet? Profecto hoc est poetas veteres comparare cum poetis ætatis nostræ mercenariis, qui pro parata pecunia quovis tempore in quævis futura tam tristia quam læta hominum fata in promptu habent, et parata jam sua carmina emptori offerunt. Rectius igitur hoc carmen (nisi hymnum vocare malis) vel cum Bentleio, qui pessime illud a viris doctis Seculare inscriptum esse judicat in Sententia de temporibus libror. Horat. ad festum Dianæ, quod singulis annis mense Augusto celebrabatur, vel ad quemcunque sacrum et peculiarem, in Dianæ honorem, usum referendum videtur, præcipue quum ejusmodi hymni amœbæi sæpius a choro puerorum puellarumque nobilium in Dianam et Apollinem decantati fuerint, qualis v. c. est hymnus Horatii in Dianam et Apollinem Od. I, 22,

Puellæ, et pueri integri;
Dianam pueri integri,
Puellæque canamus.

O Latonia, maximi
Magna progenies Jovis,
Quam mater prope Deliam
Deposivit olivam;

Montium domina ut fores,
Silvarumque virentium,
Saltuumque reconditorum,
Amniumque sonantum.

qui omnino cum nostro comparan-
dus est. In nostro quidem hymno
uterque puerorum puellarumque
chorus Dianæ laudes celebrat, ejus-
que præsidio totius populi Romani
salutem committit; sed apud Hora-
tium pueri sejunctim Apollinis et
puellæ Dianæ laudes alternis ca-
nunt. Denique ex multis locis
veterum constat, non solum Dianæ
et Apollinis, sed etiam aliorum
Deorum laudes a nobilium puero-
rum puellarumque choris decanta-
tas fuisse: cf. Horat. Od. IV, I, 25
seqq. et quæ ibi notavit Cl. Jani.
-A. U. 545 jussu pontificum,
vir-
gines ter novenæ, carmen ab Livio
Andronico conditum prodigii pro-
curandi causa cecinerunt (Liv.
XXVII, 37); et postea item aliud
a Licinio Tegula factum ann. 552
(Liv. XXXII, 12). Utrum ob Dianæ
festum an per lusum poeticum Ca-
tullus hoc carmen e græco exem-
plari expresserit vel ex ingenio com-
posuerit, quis possit decernere ? N.

1-2. In fide, h. e. clientela et patrocinio, ut sexcenties alibi. Integri, casti et indelibati. Diana enim

et ipsa servabat castitatem et a ca

5

10

stis coli volebat: cf. Spanhem. ad Callim. Hymn. in Dian. 5; hinc ipsa quoque ab Horatio vocatur integra III, Od. 4, 70. Cæterum hanc et ultimam hujus carminis stropham uterque chorus conjunctis vocibus cecinisse videtur.

3. Dianam pueri integri, quum hic versus deesset in MSS. et edit. vett. felicissime a viris doctis revocatus et primum ab Aldo impressus est.

7, 8. Prope Deliam. De dissensu Veterum in Dianæ natalitiis vid. Spanh. ad Callim. Hymn. in Del. 255, et ad 262. Deposivit antique pro deposuit. Deponere autem sicut Græcorum ἀποτίθεσθαι proprie dicitur de partu, qui tanquam onus deponitur. Vid. Ernesti ad Callim. Hymn. in Jovem 15, et Burmann. ad Phædr. Fab. I, 18, 5. 9. Mont. dom. ut fores, etc. Accommode Horat. III, Od. 22, I: Montium custos nemorumque, Virgo, cf. eumdem I, Od. 21, 5. Precata enim fuerat Diana a Jove patre Aç δέ μοι οὔρεα πάντα apud Callim. Η. in Dian. v. 18, ubi vid. Spanhem. Hinc Græcis dicta οὐραία, ὀρεοκόμος. 12. Sonantum pro sonantium,

ut

Tu Lucina dolentibus Juno dicta puerperis;

Tu potens Trivia, et notho es Dicta lumine Luna.

Tu cursu, Dea, menstruo Metiens iter annuum, Rustica agricolæ bonis Tecta frugibus exples.

Sis quocunque placet tibi

fallacum pro fallacium in Carm. XXX, 4.

13-16. Tu Lucina dol. cf. Callim. Hymn. in Dian. v. 20 seqq. Horat. III, Od. 22, 2. Eædem enim sæpe sunt et eodem obstetricis munere apud poetas funguntur Juno Lucina, Diana Lucifera et Ilithyia. Cf. Cl. Jani ad 1. c. Horat. cui adde Hemsterhus, ad Lucian. Dial. Deor. XXVI, tom. I, pag. 287, et Jablonski Panth. Ægypt. lib. III, c. 3. Pars II, p. 62. Trivią (τplodītıç) ita vocatur, quia in triviis colebatur Diana triformis (τρίμορφος, τριπρόσ ws), vid. Spanhem, ad Callim. Hym. in Dian. 38. Præcipue nota sunt Εκαταῖα, vel δεῖπνον Εκάτης iv Tỷ Tρiódy, de qua re disputat erudite et copiose Hemsterhus. ad Lucian. Dial. Mort. tom. I, pag. 330. Notho lumine Luna, ex communi enim jam antiquissimis temporibus Veterum opinione Luna non propria sed spuria quasi et a sole mutuata luce fulget. Ponam in hanc rem luculentum locum ex Luciano de Astrolog. c. 3, t. II, p. 361: Αἰθίοπες - ἰδόντες πρῶτα τὴν σελη ναίην οὐκ ἐς πάμπαν ὁμοίην φαινο μένην, ἀλλὰ πολυειδέα τε γιγνομένην, καὶ ἐν ἄλλοτε ἄλλη μορφῇ τρεπομένην,

15

20

ἐδόκεεν αὐτέοισι τὸ χρῆμα θωύματος καὶ ἀπορίης ἄξιον· ἔνθεν δὲ ζητέοντες, εὗρον τουτέων τὴν αἰτίην, ὅτι οὐκ ἴδιον τῇ σεληναίη τὸ φέγγος, ἀλλά οἱ παρ' ἠελίου ἔρχεται. et sic Plinius II, 9: Luna in totum mutuata a sole luce fulget. Hinc suaviter Lotichius ad Lunam, I, Eleg. 5, 77 : «Hoc quoque quod tecum rutilos communicat ignes Sol oculus mundi, gloria magna tua est. » Ubi conf. Burmann. Sec. et ad nostrum locum Vulp. et Jan. Dousa.

17. Tu cursu, Dea, menstr. Non solum enim ad maturitatem perveniunt fruges descriptis Lunæ cursu mensibus, sed ipsi Dianæ quoque tribuitur, quod alias Cereri convenit. Cf. Callim. in Dian, 130, ubi vid. Spanhem. et quod ad Vossii argutias, «qui more Græco et præsertim Asiatico Cererem et Dianam eamdem esse putat,» in notis ibi respondet Ernesti.

21. Sis quocunque—nomine. Multis enim nominibus gaudet Diana wouvuμos, quæ ipsa a Jove rogaverat okuyuμíav. Vid. Callim, Hym. in Dian. v. 7, et quæ solita sua diligentia in hanc rem congessit Spanhem.

« ForrigeFortsæt »