In orthographia rationes a Ladewigo susceptas non saepe omisi, nisi quod litteris quas vocant labialibus exitum praepositionum praefixarum assimulavi. hoc, quamquam periculum esse videbam, ne inconstantiae insimularer, quod ceteris vocibus dissonis peperci, tamen plurimorum librorum usui concedendum putavi. aliquanto saepius mutavi distinctionem: satis multa commata sustuli inutilia, interpositiones uncis saepsi rotundis easque paulo plures statui quam Lad.; colon esse volui signum orationis poetice dissolutae, praecisae vel non consequentis lineolam interpositam. denique quo facilius discernerentur singuli librorum loci, plura interpunxi intervalla. Singulis libris argumenti summaria praemisi quam maxime perspicua, in quibus disponendis Gebhardii exemplum saepius usui mihi fuisse libenter profiteor. toti operi subiunxi indicem nominum, quo rerum potius maximarum quam omnium locorum ratio habita est, stemma regulorum ad Apollodori maxime memoriam descriptum vitamque poetae per singulos annos, quoad fieri potuit, digestam. haec quod addidi, multis gratum fore spero, si verum est, quod non semel cognovisse mihi videor, res fabularum atque historiae multas multis discipulis ignotas esse, non quo discere omnino nolint, sed quod unde commode discant non habent. Restat ut de variae lectionis delectu pauca dicam. quem etsi ab usu scholarum alienum esse non eram nescius, tamen rationibus bibliopolarum obsecutus addidi atque etiam auxi. sed ut essem quam brevissimus, non solum multis compendiis usus sum, quibus designantur cum vocabula auctoris codicis dittogrammatis lacunae libri suspicionis versus, apud praeter secundum ceteraque, quae infra de libris indicantur, tum verba addendi commemorandi coniciendi damnandi defendendi distinguendi improbandi indicandi iubendi omittendi proponendi recipiendi secludendi statuendi transponendi tribuendi vocandi, sed etiam singulos singulis locis enumerare omisi libros manuscriptos, qui eam quam scriptam dedi lectionem exhibent. tamen quibus ubique libris nitendum videatur, facile potest cognosci ex additis tabulis eorum locorum, quibus singulorum suppetit codicum memoria. idoneorum codicum summam ad paucos numeros redigere quamvis vellem, tamen non potui; neque enim mihi, ut multos cognatione quadam inter se contineri patet, ita certam originum rationem invenire licuit. immo vero quamquam mihi ipsi novorum codicum copia non facta est, tamen ex aliorum libris non nulla habui quae adderem. Librariorum menda silentio praetermisi itemque coniecturas recentiorum inutiles. contra ne eas quidem, quae minus probabiles aut paulo audacius excogitatae sunt, commemorare neglexi, dummodo, quo quisque loco auctor suspicionis recte motae causam suam docuisset, aperte indicasse in rem esse videretur. certe id egi, ut quidquid scriptum videremus in recentioribus editionibus, unde ortum esset, facile appareret. eo magis ipse doleo, quod singulis locis mihi ipsa auctoris verba invenire et legere non licuit: damnationes Bryantii, nonnullas Wakefieldi emendationes, quas in editione eius desideramus, aliaque pauca non novi nisi ex commemoratione aliorum. Ribbeckianae denique editionis utpote in scholis adhuc usitatissimae verba, ubi ab ea discessi, magistrorum maxime causa exscripsi. qua in opera non nulla me praeteriisse (ut VI 353 ni Ribb.; 407 resident Heyne ante Gebh.) sero vidi. haec vitia atque alia (velut corrigendum II 741 ve libri pr. Ma'c; Ribb.') rogo ut benigne mihi condonentur. P. D. BG. = = = = ANNALES SAEPIUS LAUDATI. Blätter für das bayerische Gymnasialschulwesen. = Bursians Jahresberichte über die Fortschritte der klassischen GPr, Mnem. = Phil. ZGW. Zeitschrift für das Gymnasialwesen. ZöG. Zeitschrift für die österreichischen Gymnasien. Herm. = Hermes. Gymnasial programm. Index lectionum aestivarum (hibernarum) universitatis. Mnemosyne. [bergs. = = Philologus. PhA. = Programm. = Philologischer Anzeiger. RhM. = Rheinisches Museum. Wochenschrift für klassische Philologie. EDITORES ATQUE EMENDATORES. E. Albrecht, Wiederholte Verse und Versteile bei Vergil. Hermes 1881. 0. Brosin, Vergils Äneis für den Schulgebrauch erklärt. Gotha 1883/6. W. Gebhardi, Die Äneide Vergils.. (lib. I-VII). Paderb. 1879/88. O. Fr. Gruppe, Minos. Über die Interpolationen.. Leipzig 1859. = 0. Güthling, P. V. M. Buc. Georg. Aen. Lips. 1886. 1877 = ... M. Haupt, P. V. M. carmina. ed. Lips. 1873. G. Heidtmann, P. V. M. Aeneidos lib. II. Wesel 1882. W. A. B. Hertzberg, Des P. V. M. Aeneis. . übersetzt nebst Einleitung und Anmerkungen. Stuttgart 1859. ... Adnot. ad Vergili Aen. Dissert. Rostoch. (ed. Liegnitz). = Chr. G. Heyne, P. V. M. illustratus; ed. cur. G. Ph. E. Wagner. Lips. 1830/2. J. Jortin, Tracts philological .. 1880/7. W. Klouček, P. V. M. Aeneis. Lips. (et Prag.) 1886. 1868. 1869 Zu Vergil und Horaz. zu = = Kritisches und Exegetisches zu Vergil. Progr. des deutschen Gymn. der Kleinseite zu Prag. 1882. 1883 Vergiliana. GPr. Smichow. GPr. Leitmeritz. J. Kvíčala 1878 1881 Th. Ladewig, P. V. M. opera .. Berol. 1866; cf. Schap. J. N. Madvig, Adversaria critica II (ad script. lat.). Haun. 1873. L. Müller, De re metrica poetarum latinorum. Lips. 1861. EDITORES ATQUE EMENDATORES. Vergil - Studien nebst einer Collation.. Prag. = H. Paldamus, P. V. M. opera. Lips. 1854. P. Hofman - Peerlkamp, V. P. M. Aeneis. Leidae 1843. = = Io. Pierius Valerianus, Castigationes et varietates Vergilianae lectionis. Romae 1521 (Paris. 1529 repet.). O. Ribbeck, P. V. M. opera (ed. maior). Lipsiae 1859/62. Rbb. Prolegom. crit. Lips. 1866 et ed. minor Lips. 1867 saep. C. Schaper, Vergils Gedichte. Erklärt von Th. Ladewig. Berlin. Zweites Bändchen 10 1884. Drittes Bändchen8 1886. lo. Schrader, Notae manu scriptae, quas schedas laudat Heyne. Observationum liber. Franeker 1761. Emendationum liber. Leovard. 1776. G. Schröter, Beiträge zur Kritik u. Erklärung von Vergils Aneis. 1885 = = J. S. Speijer, Lanx satura GPr. Amstelod. 1886 p. 21/6. LV. = VII = = Qv. Quaestiones Vergilianae quarto vol. ed. adiectae. Wgn. A. Weidner, Commentar zu Vergils Aen. Buch I u. II. Leipzig 1869. Lipsiae 1841. Gottingae 1859 (ex Phil. Suppl. Lachm. Lucr. 26— Lachmanni in Lucretium commentarii (vol. II edit.) p. 26. Wakef. Lucr. II 146 Wakefieldi nota ad Lucr. libri II v. 146 etc. LIBRI MANU SCRIPTI.1) Augusteus qui vocatur Pertzii, olim Dionysianus 2) 4 folia Vatic. 3256 et fragm. Mabillonii et 3 fol. Berolin. man. lat. fol. 416. Fulvii schedae, ex anno 1600 Vatic. 3225 Romanus Pierii = = π = = Gudianus fol. num. 70 Bernensis 172 et Parisinus 79294) Bernensis 165 Bernensis 184 Minoraugiensis, nunc Feldbach. = saec. 2 vel 3. = saec. 4. s. 5. s. 5. s. 5 vel 6. s. 4. versi R duae litterae erasae in R -V = s. 9. s. 9. Nonii paginae sunt edit. Mercerii, Prisciani Hertzii, s. 9. s. 9. s. 12 probabilius quam 10. s. 9. Servii commentarii; ed. G. Thilo Lips. 1881/4. = additamenta ad Servii commentarios, quae primus P. Daniel 1600, postremus Thilo Servio adiunxit. 1) O. Ribbeck, Proleg. p. 218/30. Em. Chatelain, Paléographie des classiques latins.. V. livr. Paris 1887 p. 17/22. 2) Pierre de Nolhac, La bibliothèque de Fulvio Orsini. Paris 1887 p. 85 sequ. 3) Idem p. 273 4). = 4) Floriacensis Petri Danielis; cf. É. Thomas, Supplément à l'essai sur Servius. . Paris 1880 p. III-XV. 5) J. Kvíčala, Vergil-Studien . . 1878 p. 201 sequ. |