Billeder på siden
PDF
ePub

Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MEN. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, Et, "Longum formose vale, vale," inquit, Iolla.

DAM. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80 Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MEN. Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAM. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam; Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MEN. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

DAM. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MEN. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi; 90 Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.

DAM. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hine, latet anguis in herba. MEN. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripæ Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. DAM. Tityre, pascentes a flumine reice capellas: Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MEN. Cogite oves, pueri; si lac præceperit æstus, Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAM. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in

ervo!

100

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
MEN. His certe neque amor causa est; vix ossibus hærent;
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAM. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, Tres pateat coeli spatium non amplius ulnas.

MEN. Die quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PAL. Non nostrum inter vos tantas componere lites;
[Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores
Aut metuet dulces aut experietur amaros.]
Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

110

ECLOGA IV. POLLIO.

SICELIDES Musæ, paullo majora canamus!
Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ;
Si canimus silvas, silvæ sint consule dignæ.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas ;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere et quæ sit poteris cognoscere virtus:
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo

10

20

30

Delectos heroas; erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus :
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
"Talia sæcla," suis dixerunt, "currite," fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.
Aggredere o magnos, aderit jam tempus, honores,
Cara deûm suboles, magnum Jovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, cœlumque profundum;
Aspice, venturo lætantur ut omnia sæclo!

O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta :
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus; huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem ;
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer; cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

[blocks in formation]

40

59

50

[ocr errors]

MEN. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,

[ocr errors]

Hic corulis mixtas inter considimus ulmos?

MOP. Tu major; tibi me est æquum parere, Menalca,
Sive sub incertas Zephyris mutantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

MEN. Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas. MOP. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo? MEN. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes, 10 Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.

Incipe; pascentes servabit Tityrus hædos.

MOP. Immo hæc, in viridi nuper quæ cortice fagi
Carmina descripsi et modulans alterna notavi,
Experiar; tu deinde jubeto ut certet Amyntas.
MEN. Lenta salix quantum pallenti cedit olivæ,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

MOP. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Exstinctum Nymphæ crudeli funere Daphnin
Flebant; vos coruli testes et flumina Nymphis;
Quum complexa sui corpus miserabile nati
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

Frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla nec amnem
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
Interitum, montesque feri silvæque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigres
Instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi,
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvæ,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis :
Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Grandia sæpe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenæ ;
Pro molli viola, pro purpureo narcisso

20

30

Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis ;

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen :
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

MEN. Tale tuum carmen nobis, divine poëta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per æstum
Dulcis aquæ saliente sitim restinguere rivo;
Nec calamis solum æquiparas, sed voce magistrum.
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo:

40

Nos tamen hæc quocumque modo tibi nostra vicissim 50
Dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra ;
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
MoP. An quidquam nobis tali sit munere majus ?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista

Jam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.
MEN. Candidus insuetum miratur limen Olympi
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas :
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis.
Ipsi lætitia voces ad sidera jactant

Intonsi montes; ipsæ jam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta: "deus, deus ille, Menalca."
Sis bonus o felixque tuis! en quatuor aras:
Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phœbo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi;
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damotas et Lyctius Egon;
Saltantes Satyros imitabitur Alphesibous.
Hæc tibi semper erunt, et quum solemnia vota

60

70

« ForrigeFortsæt »