Billeder på siden
PDF
ePub

Gaudeat et cineri patria est jucunda sepulto.

Ergo metu capiti Scylla est inimica paterno.
Tum coma Sidonio florens succiditur ostro;
Tum capitur Megara, et divum responsa probantur;
Tum suspensa novo ritu de navibus altis,
Per mare cæruleum trahitur Niseïa virgo.
Complures illam nymphæ mirantur in undis;
Miratur pater Oceanus, et candida Tethys,
Et cupidas secum rapiens Galatea sorores;
Illa etiam, junctis magnum quæ piscibus æquor
Et glauco bipedum curru metitur equorum,
Leucothee, parvusque dea cum matre Palæmon.
Illi etiam, alternas sortiti vivere luces,

Cara Jovis suboles, magnum Jovis incrementum,
Tyndarida niveos mirantur virginis artus.
Has adeo voces atque hæc lamenta per auras
Fluctibus in mediis questu volvebat inani,
Ad cœlum infelix ardentia lumina tollens,
Lumina nam teneras arcebant vincula palmas.
"Supprimite o paulum turbati flamina venti,
Dum queror; et divos, quanquam nil testibus illis
Profeci, extrema moriens tamen alloquor hora.
Vos ego, vos adeo, venti, testabor, et auræ,
Vos, matutina si qui de gente venitis,

:

Cernitis illa ego sum cognato sanguine vobis
Scylla; quod, ah! salva liceat te dicere Procne;
Illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,
Certatim ex omni petiit quam Græcia regno,
Qua curvus terras amplectitur Hellespontus;
Illa ego sum, Minos, sacrato fœdere conjux
Dicta tibi: tamen hæc, et si non accipis, audis.
Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
Vineta tot assiduas pendebo ex ordine luces?
Non equidem me alio possum contendere dignam
Supplicio, quod sic patriam carosque penates
Hostibus immitique addixi ignara tyranno.

390

400

410

420

Verum esto. Hæc, Minos, illos scelerata putavi,
Si nostra ante aliquis nudasset fœdera casus,
Facturos, quorum direptis mœnibus urbis,
O ego crudelis, flamma delubra petivi:
Te vero victore prius vel sidera cursus
Mutatura suos, quam te mihi talia capta
Facturum metui. Jam jam scelus omnia vincit.
Ten' ego plus patrio dilexi perdita regno?
Ten' ego, nec mirum, vultu decepta puella?
Ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error!
Non equidem ex isto speravi corpore posse
Tale malum nasci: forma vel sidere fallor,
Non me deliciis commovit regia dives,
Coralio fragili, ac electro lacrimoso,

Me non florentes æquali corpore nymphæ;
Non metus incensam potuit retinere deorum.

Omnia vincit amor: quid enim non vinceret ille?
Non mihi jam pingui`sudabunt tempora myrrha,
Pronuba nec castos accendet pinus odores,
Nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro.
Magna queror: nec et illa quidem communis alumna
Omnibus injecta tellus tumulabit arena.
Mene inter comites ancillarumque catervas
Mene alias inter, famularum munere fungi,
Conjugis atque tuæ, quæcumque erit illa, beatæ
Non licuit gravidos penso devolvere fusos?
At belli saltem captivam lege necasses!
Jam fessæ tandem fugiunt de corpore vires,
Et caput inflexa lentum cervice recumbit,
Marmorea adductisque labascunt brachia nodis.
Equoreæ pestes, immania corpora ponti,
Undique conveniunt, et glauco in gurgite circum
Verbere caudarum atque oris minitantur hiatu.
Jam tandem casus hominum, jam respice, Minos.
Sit satis hoc, tantum solam vidisse malorum :
Vel fato fuerit nobis hæc debita pestis,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Vel casu incepto, merita vel denique culpa.
Omnia nam potius, quam te læsisse, putabo.
Labitur interea revoluta ab litore classis,
Magna repentino sinuantur lintea Coro,
Flectitur in viridi remus sale, languida fessæ
Virginis in cursu moritur querimonia longo.
Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon.
Cypselidæ magni florentia regna Corinthi;
Præterit abruptas Scironis protinus arces,
Infestumque suis diræ testudinis exit
Spelæum, multoque cruentas hospite cautes.
Jamque adeo tutum longe Piraea cernit,
Et notas secum, heu frustra, respectat Athenas.

Florentesque videt jam Cycladas, hinc Strophadasque;

Jam procul e fluctu Minoïa respicit arva,

Hinc sinus, hinc statio contra patet Hermionea.

Linquitur ante alias longe gratissima Delos
Nereidum matri et Neptuno Ægæo.

460

470

Prospicit incinctam spumanti litore Cythnon
Marmoreamque Paron, viridemque allapsa Donusam
Eginamque simul sementiferamque Seriphum.
Fertur et incertis jactatur ad omnia ventis,
Cymba velut magnas sequitur quum parvula classes,
Afer et hiberno bacchatur in æquore turbo:
Donec tale decus formæ vexavit, et ægros
Non tulit, et miseros mutavit virginis artus,
Cæruleo pollens conjux Neptunia regno.
Sed tamen externam squamis vestire puellam,
Infidosque inter teneram committere pisces

Non statuit-nimium est avidum pecùs Amphitrites ;-
Aëreis potius sublimem sustulit alis,
Esset ut in terris facti de nomine Ciris,
Ciris Amyclæo formosior ansere Ledæ.
Ac velut in niveo tenere quum primitus ovo
Effigies animantis et internodia membris
Imperfecta novo fluitant concreta calore:

480

490

Sic liquido Scyllæ circumfusum æquore corpus
Semiferi incertis etiam nunc partibus artus
Undique mutabant, atque undique mutabantur.
Oris honos primum, et multis optata labella,
Et patulæ frontis species, concrescere in unum
Copere, et gracili mentum producere rostro.
Tum, qua se medium capitis discrimen agebat,
Ecce repente, velut patrios imitatus honores,
Purpuream concussit apex in vertice cristam:
At mollis varios intexens pluma colores
Marmoreum volucri vestivit tegmine corpus,
Lentaque perpetuas fuderunt brachia pennas.
Inde alias partes, minioque infecta rubenti
Crura, nova macies obduxit squalida pelli,
Et pedibus teneris ungues confixit acutos.
Et tamen hoc demum miseræ succurrere pacto
Vix fuerat placida Neptuni conjuge dignum.
Nunquam illam posthac oculi videre suorum
Purpureas flavo retinentem vertice vittas ;
Non thalamus Tyrio fragrans accepit amomo,
Nullæ illam sedes. Quid jam cum sedibus illi?
Quæ simul ut sese cano de gurgite velox
Cum sonitu ad cœlum stridentibus extulit alis,
Et multum late dispersit in æquore rorem ;
Infelix virgo nequidquam a morte recepta
Incultum solis in rupibus exigit ævum,
Rupibus et scopulis, et litoribus desertis.

500

510

Nec tamen hoc iterum pœna sine: namque deûm rex, 520
Omnia qui imperio terrarum millia versat,
Commotus talem ad superos volitare puellam,
Quum pater exstinctus cæca sub nocte lateret,
Illi pro pietate sua-nam sæpe tepenti
Sanguine taurorum supplex resperserat aras;
Sæpe deûm largo decorarat munere sedes-
Reddidit optatam mutato corpore vitam,
Fecit et in terris Haliæetus ales ut esset:
D d

Quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscus.
Huic vero miseræ, quoniam damnata deorum
Judicio natique et conjugis ante fuisset,
Infesti apposuitque odium crudele parentis.
Namque, ut in ætherio signorum munere præstans,
Unum quem duplici stellarum sidere vidi,
Scorpius alternis clarum fugat Oriona:
Sic inter sese tristes Haliæetus iras
Et Ciris memori servant ad sæcula fato.
Quacumque illa levem fugiens secat æthera pennis,
Ecce inimicus atrox magno stridore per auras
Insequitur Nisus: qua se fert Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat æthera pennis.

530

540

COPA.

COPA Syrisca, caput Graia redimita mitella,
Crispum sub crotalo docta movere latus,
Ebria fumosa saltat lasciva taberna,

Ad cubitum raucos excutiens calamos.
Quid juvat æstivo defessum pulvere abesse,
Quam potius bibulo decubuisse toro?
Sunt cupæ, calices, cyathi, rosa, tibia, chorda,
Et trichila umbriferis frigida arundinibus;
Est et, Mænalio quæ garrit dulce sub antro,
Rustica pastoris fistula more sonans;
Est et vappa, cado nuper diffusa picato;

Est strepitans rauco murmure rivus aquæ.
Sunt etiam croceo violæ de flore corollæ,
Sertaque purpurea lutea mixta rosa;
Et quæ virgineo libata Acheloïs ab amne
Lilia vimineis attulit in calathis.

10

« ForrigeFortsæt »