Billeder på siden
PDF
ePub

70

[ocr errors]

Tit. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, 60
Et freta destituent nudos in litore pisces ;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

Mel. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes? en, quo discordia cives
Produxit miseros! en, queis consevimus agros !
Insere nunc, Melibee, piros, pone ordine vites :
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

Tit. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 80
Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis ;
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II. ALEXIS.
Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat. Ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :

“O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ?
Nil nostri miserere ? Mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;

10

lexi ;

Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes :
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori !
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quæris,
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. 20
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ ;
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dirceus in Actæo Aracyntho.
Nec sum adeo informis ; nuper me in litore vidi,
Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin,
Judice te, metuam, si nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco! 30
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo;
Pan primus calamos cera conjungere plures
Instituit; Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te pæniteat calamo trivisse labellum :
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damætas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens : "Te nunc habet ista secundum.'
Dixit Damotas : invidit stultus Amyntas.
Præterea duo nec tuta mihi valle reperti

40
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera ; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer : tibi lilia plenis,

Ecce, ferunt Nymphæ calathis ; tibi candida Naïs,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

50
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna ; honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte;
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis ;
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.
Heu, heu, quid volui misero mihi ? foribus Austrum
Perditus et liquidis immisi fontibus apros.
Quem fugis, ah demens ? habitarunt di quoque silvas, 60
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella ;
Te Corydon, o Alexi ; trahit sua quemque voluptas.
Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras :
Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori ?
Ah Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit !
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

70 Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, Viminibus mollique paras detexere junco. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.”

ECLOGA III. PALÆMON.

[blocks in formation]

Men. Dic mihi, Damæta, cujum pecus ? an Meliboei ?
Dam. Non, verum Ægonis; nuper mihi tradidit Ægon.

Men. Infelix o semper, oves, pecus ! ipse Neæram
Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in hora ;

[ocr errors]

Et sucus pecori et lac subducitur agnis.

Dam. Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risere, sacello.

Men. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis 10
Atque mala vites incidere falce novellas.

DAM. Aut hic ad veteres fagos quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos; quæ tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas,
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

Men. Quid domini faciant, audent quum talia fures !
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
Et quum clamarem : “Quo nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.

20
Dam. An mihi cantando victus, non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum ?
Si nescis, meus ille

caper

et mihi Damon Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

Men. Cantando tu illum ? aut unquam tibi fistula cera Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas Stridenti miserum stipula disperdere carmen ? Dam. Vis ergo inter nos, quid possit uterque, vicissim Experiamur ? ego hanc vitulam (ne forte recuses, Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) Depono; tu dic, mecum quo pignore certes. Men. De grege non ausim quidquam deponere tecum ; Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ; Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos. Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus, Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis, Lenta quibus torno facili superaddita vitis Diffusos hedera vestit pallente rymbo In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,

40 Descripsit radio totum qui gentibus orbem,

fuit;

30 50

Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Dam. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes;
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
MEN. Nunquam hodie effugies ; veniam, quocumque vocaris.
Audiat hæc tantum, vel qui venit, ecce, Palæmon;
Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

Dam. Quin age, si quid habes: in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio ; tantum, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

Pal. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba ;
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota ; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis, amant alterna Camænæ.

Dam. Ab Jove principium, Musæ ; Jovis omnia plena ; 60 Ille colit terras, illi mea carmina curæ.

MEN. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.

Dam. Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MEN. At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyutas, Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

Dam. Parta meæ Veneri sunt munera ; namque notavi Ipse locum, aëriæ quo congessere palumbes.

MEN. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta 70
Aurea mala decem misi ; cras altera mittam.

Dam. O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est !
Partem aliquam, venti, divum referatis ad aures !
Men. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis,

Amynta,
Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

Dam. Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla :

« ForrigeFortsæt »