Ciceronis Tusculanarum disputationum libri V.

Forsideomslag
B.G. Teubner, 1881 - 160 sider
 

Udvalgte sider

Indhold

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 32 - nosce te' dicit, hoc dicit: 'nosce animum tuum.' Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum : ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te.
Side 41 - ... unde ad hominem venire possint nisi a deo. Singularis est igitur quaedam natura atque vis animi seiuncta ab his usitatis notisque naturis. Ita, quicquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, caeleste et divinum ob eamque rem aeternum sit necesse est.
Side 4 - Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur ; ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
Side 5 - Naevius. sero igitur a nostris poetae vel cogniti vel recepti. quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium.
Side 57 - Earn illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt : voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. Quae autem a ratione aversa incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.
Side 44 - Itaque commémorât, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes, quid in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
Side 7 - In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Fieri autem potest ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit...
Side 67 - Et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate, eaque dicitur pulchritudo, is sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur.
Side 39 - ... exiguam vitam dedisset: quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur.
Side 30 - ... quae quasi fenestrae sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit.

Bibliografiske oplysninger