Billeder på siden
PDF
ePub

135

Me Satyri celeres, silvis ego tecta latebam,

Quæsierunt rapido, turba proterva, pede:
Cornigerumque caput pinu præcinctus acuta
Faunus in immensis qua tumet Ida, iugis.
Me fide conspicuus Troia munitor amavit.
Admisitque meas ad sua dona manus.
Quæcunque herba potens ad opem, radixque medendi
Vtilis in toto nascitur orbe, mea est.

Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
Deficior prudens artis ab arte mea.

Ipse repertor opis vaccas pavisse Phereas
Fertur, et a nostro saucius igne fuit.
Quod neque graminibus tellus fecunda creandis,
Nec Deus, auxilium tu mihi ferre potes.
Et potes, et merui; digna miserere puellæ ;
Non ego cum Danais arma cruenta fero:
Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis:
Et tua, quod superest temporis, esse precor.

150

155

II.

HEROIDES. EPISTOLA XIII.

LAODAMIA PROTESILAO.

Mittit, et optat amans, quo mittitur, ire, salutem
Emonis Emonio Laodamia viro.

Aulide te fama est vento retinente morari.
Ah! me cum fugeres, hic ubi ventus erat?
Tum freta debuerant vestris obsistere remis.
Illud erat sævis utile tempus aquis.

Oscula plura viro, mandataque plura, dedissem.
Et sunt, quæ volui dicere, plura, tibi.

Raptus es hinc præceps: et, qui tua vela vocaret,
Quem cuperent nautæ, non ego, ventus erat. 10
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo;

147 B. reads

136 Most MSS. quæsierant. 138 Et immensis. medenti, the conj. of H. 149 Many MSS. sanabilis herbis.

[blocks in formation]

150 Des

2 Hæmonis Hæmonio L. 4 Nine MSS. a me. 7 One MS. plura meo. 8 Many MSS. multa tibi, and so L.

afflata. rediit.

Linguaque mandantis verba imperfecta reliquit.
Vix illud potuit dicere triste Vale.
Incubuit Boreas, arreptaque vela tetendit;
Iamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare iuvabat;
Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Vt te non poteram, poteram tua vela videre:
Vela diu vultus detinuere meos.

At postquam nec te, nec vela fugacia vidi;
Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat;

Lux quoque tecum abiit; tenebris exanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.

Vix socer Iphiclus, vix me grandævus Acastus,
Vix mater gelida mosta refecit aqua.
Officium fecere pium, sed inutile nobis.
Indignor miseræ non licuisse mori.
Vt rediit animus, pariter rediere dolores;
Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est præbere capillos:
Nec libet aurata corpora veste tegi.

Vt quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta
Creditur; huc illuc, quo furor egit, eo.

15

20

25

30

Conveniunt matres Phylaceides, et mihi clamant, 35
Indue regales, Laodamia, sinus.

Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes :
Bella sub Iliacis moenibus ille geret?
Ipsa comas pectar: galea caput ille premetur?
Ipsa novas vestes: dura vir arma feret?
Qua possum, squalore tuos imitata labores
Dicar: et hæc belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
Tam sis hostis iners, quam malus hospes eras.
Aut te Tænariæ faciem culpasse maritæ,
Aut illi vellem displicuisse tuam.

Tu, qui pro rapta nimium, Menelaë, laboras,
Hei mihi! quam multis flebilis ultor eris!

40

45

13 Many of the best MSS. mandatis. 13 Relinquit B. 14 Potui L. others volui. 15 Several good MSS. abrepta, others erepta-one has 23 Tenebrisque L. 26 Membra refecit. 29 Utque animus 35 Phylleides B., the conj. of H., one MS. has Phylaides. 39 Pectam. 38. 39. 40 Gerat—prematur-ferat, and so B. 41 Quo possum L. 43 One MS. and one old edd. have Dyspari, and one MS. Dispari,-all the rest have Dux Pari, and so B. and L.

Dî, precor, a nobis omen removete sinistrum:
Et sua det reduci vir meus arma Iovi.
Sed timeo: quotiesque subit miserabile bellum,
More nivis, lacrimæ, sole madentis, eunt.
Ilion et Tenedos, Simoïsque et Xanthus et Ide,
Nomina sunt ipso pæne timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
Hospes erat: vires noverat ille suas.
Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro,
Quique suo Phrygias corpore ferret opes;

50

55

Classe virisque potens, per quæ fera bella geruntur:
Et sequitur regni pars quota quemque sui.

60

His ego te victam, consors Ledæa gemellis,
Suspicor: hæc Danais posse nocere puto.

Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit
Ferrea sanguinea bella movere manu.

Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto.

65

Signatum memori pectore nomen habe.

Hunc ubi vitaris, alios vitare memento:
Et multos illic Hectoras esse puta.
Et facito ut dicas, quoties pugnare parabis,
Parcere me iussit Laodamia sibi.

Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam;
Te quoque non ullum vulnus habente, cadat.
Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes:
Vt rapiat Paridi, quam Paris ante sibi.
Irruat, et caussa quem vincit, vincat et armis.
Hostibus e mediis nupta petenda viro est.
Caussa tua est dispar: tu tantum vivere pugna,
Inque pios dominæ posse redire sinus.
Parcite, Dardanidæ, de tot, precor, hostibus uni:
Ne meus ex illo corpore sanguis eat.

Non est, quem deceat nudo concurrere ferro,
Sævaque in oppositos pectora ferre viros.
Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.
Bella gerant alii; Protesilaus amet.

70

75

80

53 Ida.

49 Omen revocate. 51 Almost all the MSS. quoties subiit. 59 H. conj. per quos. 60 So the best MSS., others quotacunquequotaquæque, and so B.-quotaquamque. 65 Si quis is est. 65 Tibi

cura. 69 One MS. facito dicas, and so B. 74. 75 These two lines are wanting in some MSS. 83 So one MS.; several have Fortius ille potest multo qui pugnat amore-one cui pugnat—H. conj. quum pugnat amore, and so B.

Nunc fateor; volui revocare; animusque ferebat. 85
Substitit auspicii lingua timore mali.
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
Pes tuus offenso limine signa dedit.

Vt vidi, ingemui; tacitoque in pectore dixi:
Signa reversuri sint, precor, ista viri.

90

Hæc tibi nunc refero, ne sis animosus in armis:
Fac meus in ventos hic timor omnis eat.
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
Qui primus Danaum Troada tangat humum.
Infelix, quæ prima virum lugebit ademtum!
Dî faciant, ne tu strenuus esse velis!
Inter mille rates tua sit millesima puppis,
Iamque fatigatas ultima verset aquas.

95

100

Hoc quoque præmoneo; de nave novissimus exi.
Non est, quo properas, terra pa terna tibi.
Cum venies, remoque move veloque carinam;
Inque tuo celerem littore siste gradum.
Sive latet Phoebus, seu terris altior extat;
Tu mihi luce dolor, tu mihi nocte, venis:
Nocte tamen, quam luce, magis, nox grata puellis, 105
Quarum suppositus colla lacertus habet.
Aucupor in lecto mendaces cœlibe somnos.
Dum careo veris, gaudia falsa iuvant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
Cur venit a verbis multa querela tuis?
Excutior somno; simulacraque noctis adoro;
Nulla caret fumo Thessalis ara meo.

110

Tura damus, lacrimamque super; qua sparsa relucet,
Vt solet adfuso surgere flamma mero.

Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, 115
Languida lætitia solvar ab ipsa mea?

86 Several MSS. sed stetit or sed stetit auspiciis lingua retenta malis. 89 Six MSS. ut vidi, gemui-one et vidi et gemui-H. conj. ut vidi, ut gemui, and so B. 90 One MS. recursuri. 94 Tangettangit. 100 Properes B. 111 Three MSS. Excitor e somno. 113 The reading as it stands is a conj. of H. Almost all the MSS. have Tura damus lacrymasque super quæ sparsa relucet. The MS. of Scaliger Tura damus lacrymamque super qui ora relucet. Another has quasa relucet corrected into quis ara relucet. D. Heinsius conj. Tura damus lacrymasque super queis ara relucet. The reading of the MSS. is intelligible if we substitute relucent for relucet. 114 Many MSS. a fuso others effuso. 116 Several MSS. tristitia solvar.

Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
Militiæ referas splendida facta tuæ?
Quæ mihi dum referes; quamvis audire iuvabit;
Multa tamen capies oscula, multa dabis.
Semper in his apte narrantia verba resistunt,
Promtior est dulci lingua referre mora.

120

Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque ;
Spes bona sollicito victa timore cadit.

Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, 125
Me movet; invitis ire paratis aquis.

Quis velit in patriam vento prohibente reverti?
A patria pelago vela vetante datis.

Ipse suam non præbet iter Neptunus ad urbem.
Quo ruitis? vestras quisque redite domos
Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes,
Non subiti casus, numinis ista mora est.
Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?
Dum licet, Inachiæ vertite vela rates.

130

Sed quid ago revocans? omen revocantis abesto, 135
Blandaque compositas aura secundet aquas.
Troadas invideo; quæ si lacrimosa suorum
Funera conspicient, nec procul hostis erit;
Ipsa suis manibus forti nova nupta marito
Imponet galeam, barbaraque arma dabit.
Arma dabit: dumque arma dabit, simul oscula sumet.
Hoc genus officii dulce duobus erit.

Producetque virum; dabit et mandata reverti:
Et dicet, Referas ista, fac, arma Iovi.

Ille, ferens dominæ mandata recentia secum,
Pugnabit caute, respicietque domum.
Exuet hæc reduci clypeum, galeamque resolvet,
Excipietque suo corpora lassa sinu.

140

145

119 H. conj. iuvarit. 120 Seven MSS. rapies. 121 So the best MSS. others narrantis-one narranti. 122 Linguæ. 122 Retenta mora B. 131 Audite sonantes-tonantes. 135 The MSS. are in great confusion here, and present a multitude of different readings. The greater number have either

Sed quid ego revoco hæc? Omen revocantis abesto, and so B. and L. or Sed quid ego hæc revoco? Omen revocantis abesto.

The reading given in the text is supported by MS. authority, and is less objectionable than those usually adopted. 137 One MS. has Troas all the rest have Troadas-Salmasius and H. conj. Troasin, and so B. 144 Face B. 148 Pectora B.

« ForrigeFortsæt »