Billeder på siden
PDF
ePub

neglectis, ad extremum ipsa denique necessitate excitantur: ita ut nonnumquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant. Propugnatores autem reipublicae qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt: si timidiores, desunt: permanent illi soli, atque omnia reipublicae caussa perferunt, qui sunt tales, qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem nulla umquam vis, nullae minae, nulla invidia labefecit: aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae: qui, quum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset, quumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, quumque in eam legem, quam non iure rogatam iudicarat, iurare unus noluisset, de civitate maluit, quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperii gloria, relinquam, neve eorum aliquem, qui vivunt, nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere. Cic., Pro Sest., xlvii. 100, 101.

52. Duties Towards Servants.-The First Duty is Justice. Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum : quibus non male praecipiunt qui ita iubent uti, ut mercenariis ; operam exigendam, iusta praebenda. Quum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat iniuria: fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur; utrumque homine alienissimum; sed fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior est, quam eorum, qui, quum maxime fallunt, id agunt ut viri boni esse videantur. Cic., De Off., I. xiii. 41.

53. Duties towards Servants.-Some mistaken Popular Notions refuted: A Slave is a Humble Friend.

Libenter ex his qui a te veniunt cognovi, familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. Servi sunt? immo homines. Servi sunt? immo contubernales. Servi sunt? immo humiles amici. Servi sunt? immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo cuo coenare: quare? nisi quia superbissima consuetudo coenanti domino stantium servorum turbam circumdedit. Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem. ac desuetum iam

ventris officio, ut maiore opera omnia egerat, quam ingessit: at infelicibus servis movere labra, ne in hoc quidem, ut loquantur, licet virga murmur omne compescitur: et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternutamentum, singultus: magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur: nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere. In conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur: Totidem esse hostes, quot servos. Non habemus illos hostes, sed facimus. Sen., Ep., V. vi. (47)

1-4.

54. Duties towards Servants.-The Question discussed whether a Slave can confer a Kindness upon his Master.

Quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare servus domino possit? Sunt enim qui ita distinguunt, Quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria. Beneficium esse, quod alienus det: alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare. Officium esse filii, uxoris, et earum personarum, quas necessitudo suscitat, et ferre opem iubet. Ministerium esse servi, quem conditio sua eo loco posuit, ut nihil eorum quae praestat, imputet superiori. Praeterea servos qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris. humani: refert enim cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, ingenuos, libertinos, servos, reges, et exsules; non eligit domum, nec censum: nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti adversus repentina; quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna mutaret ? Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo, nec duci suo miles. Quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur? Nam si servo, quo minus in nomen meriti perveniat, necessitas obest, et patiendi ultima timor: idem istud obstabit, et ei qui regem habet, et ei qui ducem : quoniam, sub dispari titulo, paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia: ergo et dominis. Potest servus iustus esse, potest fortis, potest magnanimus: ergo et beneficium dare potest: nam et hoc virtutis est : adeoque dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint. Sen.. De Ben., III. xviii.

55. Duties towards Servants.-Arrogance of Roman Masters under the Empire contrasted with the Liberal Treatment of Slaves in the Early Times.

Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? Dominum patrefamiliae appellaverunt: servos (quod etiam in mimis adhuc durat) familiares. Instituerunt diem festum, quo non solum cum servis domini vescerentur, sed quo utique honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt, et domum pusillam rempublicam esse iudicaverunt. Quid ergo? omnes servos admovebo mensae meae? Non magis quam omnes liberos. Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem, et illum bubulcum: non ministeriis illos aestimabo, sed moribus. Sibi quisque dat mores: ministeria casus assignat. Quidam coenent tecum, quia digni sunt; quidam, ut sint. Si quid enim in illis ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet. Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine artifice tenta, et experire. Quemadmodum stultus est, qui equum emturus, non ipsum inspicit, sed stratum eius ac fraenos: sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste, aut ex conditione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat. Servus est ? sed sortasse liber animo. Servus est? hoc illi nocebit? ostende quis non sit. Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni; omnes timori. Dabo consularem, aniculae servientem; dabo ancillulae divitem: ostendam nobilissimos iuvenes mancipia Pantomimorum. Nulla servitus turpior est, quam voluntaria. Quare non est quod fastidiosi te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes, et non superbe superiorem. Colant potius te, quam timeant. Dicet nunc aliquis, me vocare ad pileum servos, et dominos de fastigio suo deiicere, quod dixi, colant potius dominum, quam timeant. Itane, inquit, prorsus colant tanquam clientes, tanquam salutatores? Hoc qui dixerit, obliviscetur, id dominis parum esse, quod Deo satis est, qui colitur et amatur. Non potest amor cum timore misceri. Sen., Ep., V. vi. (47), 14–19.

56. Duties towards Servants.—We should alleviate, as far as lies in our power, the Unavoidable Hardships of their Position. Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et quidem iuvenum. Solatia duo, nequaquam paria tanto dolori, solatia

tamen: unum facilitas manumittendi, (videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi) alterum, quum permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque, ut legitima, custodio. Mandant rogantque, quod visum: pareo ut iussus. Dividunt, donant, relinquunt, dumtaxat intra domum. Nam servis respublica quaedam et quasi civitas domus est Sed quamquam his solatiis acquiescam, debilitor et frango eadem illa humanitate, quae me, ut hoc ipsum permitterem, induxit. Non ideo tamen velim durior fieri. Nec ignoro, alios huiusmodi casus nihil amplius vocare, quam damnum; eoque sibi magnos homines et sapientes videri. Qui an magni sapientesque sint, nescio: homines non sunt. Hominis est enim adfici dolore, sentire; resistere tamen et solatia admittere, non, solatiis non egere. Plin., Ep., VIII. xvi. 1-4.

57. A Good Slave's Idea of his Duty.

Spectámen bonó servo id ést, qui rem herílem
Procúrat, vidét, collocát, cogitátque,
Ut ábsente heró suo rem herí diligénter
Tutétur, quam si ípse adsit, aút rectiús.

Tergúm quam gulám, crura quám ventrem opórtet
Potióra esse, quoí cor modéste situm ést.

Recórdetur íd, qui nihilí sunt, quid íllis
Pretí detur áb suis herís, improbís

Ignávis virís, verbera ét compedés,

Molaé, [magna] lassitúdo, famés, frigus dúrum.

Haec prétia sunt ignáviae. Id ego mále malum

Métuo: proptereá bonum esse cértum est, potius quám malum.

Nam mágis multo patiór facilius vérba; verbera ódi,

Nimióque edo lubéntius molítum, quam molitum praehíbeo. Proptérea heri imperium éxsequor bene, ét sedate sérvio: atque

Id mihi prodest.

Alii ita, ut in rem esse ducúnt, sient; ego íta ero, ut me esse opórtet:

Metum ut mi ádhibeam, culpam abstineam, hero ut ómnibus

in locis sím praesto.

Serví, qui culpá carent ét metuónt,

Hí solent ésse heris útibilés.

Nam illi, qui nihíl metuónt,

Postquám malum prómeritum ést, metuónt.

Plaut., Bacch., V. vi. 1–22.

58. Ought Children to obey their Fathers' Will in Everything?

Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradiderunt; easque subtilissime diiudicaverunt. Earum una est: omnibus, quae pater imperat, parendum. Altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum. Tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere. Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater, aut perperam. Si recte imperat, non, quia imperat, parendum, sed, quoniam id fieri ius est, faciendum est: si perperam, nequaquam scilicet faciendum, quod fieri non oportet. Deinde ita concludunt : nunquam est igitur patri parendum, quae imperat. Sed neque istam sententiam probari accepimus: argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, frivola et inanis est. Neque autem illa, quam primo in loco diximus, vera et proba videri potest: omnia esse, quae pater iusserit, parendum. Quid enim? si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperarit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima visa est: quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum. Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque opprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt, quam respuenda. Conclusio vero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, imperfecta est, refutarique ac dilui sic potest : Omnia, quae in rebus humanis fiunt, sicut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, ut patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater, sive non imperet. Sed quae his contraria, quaeque turpia et omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. Quae vero in medio sunt, et a Graecis tum alipoga tum uioc appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, uti iussum proficisci, uti accersitum venire; quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent; veluti si uxorem ducere imperet, aut causas pro reis dicere. Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater

H

« ForrigeFortsæt »