Atque, ut haec de honesto, sic de turpi contraria: nihil tam taetrum, nihil tam aspernandum, nihil homine indignius. Cic., Tusc., II. xx. 46. 44. It is a Consolation in Misery to see Others as Semper, ah, semper dolor est malignus: Nemo se credit miserum, licet sit. Sen., Troad., 1017-1045. 45. Revenge is a Sign of Weakness and Folly. Nullane periuri capitis fraudisque nefandae Depositum tibi sospes erit. Sed corpore trunco Cur tamen hos tu Juv., xiii. 174-198. 46. The Good Man will do all in his Power to Quorundam ipsi testes sumus. In his naturam excutiemus voluntatemque facientium. Puer est? aetati donetur: nescit, an peccet. Pater est? aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ins sit: aut fortassis ipsum hoc meritum eius est, quo offendimur. Mulier est? errat. Iussus est? necessitati quis, nisi iniquus, succenset? Laesus est ? non est iniuria, pati quod prior feceris. Index est ? plus illius credas sententiae, quam tuae. Rex est ? si nocentem punit, cede iustitiae: si innocentem, cede fortunae. Mutum animal est, aut simile muto? imitaris illud, si irasceris. Morbus est, aut calamitas? levius transiliet sustinentem. Deus est? tam perdis operam quum illi irasceris, quam quum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est, qui iniuriam fecit? noli credere. Malus? noli mirari; dabit poenas alteri, quas debet tibi: et iam sibi dedit, qui peccavit. Sen., De Ira, II. xxx. 47. No Quality begets Confidence so much as Justice. Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest : si exisimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam et iis fidem habemus, quos plus intelligere, quam nos, arbitramur, quosque et futura prospicere credimus et, quum res agatur, in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse. Hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis hominibus, id est viris bonis, ita fides habetur, ut nulla sit in his fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur. Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet: quippe quum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valeat ad faciendam fidem. Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae iustitia coniuncta, quantum volet habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum poterit: sine iustitia nihil valebit prudentia. Cic., De Off., II. ix. 33, 34. 48. True Morality consists in the Motive, not in the Falsus honor iuvat et mendax infamia terret Quem, nisi mendosum et medicandum? "Vir bonus est Qui consulta patrum, qui leges iuraque servat; "Non hominem occidi." "Non pasces in cruce corvos." Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque Suspectos laqueos, et opertum miluus hamum. Oderunt peccare boni virtutis amore; Tu nihil admittes in te formidine poenae : Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis. Nam de mille fabae modiis quum surripis unum, Damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto." Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, Apollo !" Noctem peccatis et fraudibus obiice nubem." Hor., Ep., I. xvi. 38–66. 49. An Account of the Character that most wins our Admiratione autem afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur, et quum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et voluptates, blandissimae dominae, maioris partis animos a virtute detorquent; et dolorum quum admoventur faces, praeter modum plerique exterrentur: vita, mors, divitiae, paupertas omnes homines vehementissime permovent. Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, quumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis? Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit : et maxime iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur: nec iniuria. Nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae his sunt contraria, aequitati anteponit. Maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur: quod in quo viro perspectum sit, hunc igni spectatum arbitrantur. Itaque illa tria, quae proposita sunt ad gloriam, omnia iustitia conficit: et benevolentiam, quod prodesse vult plurimis, et ob eamdem caussam fidem et admirationem, quod spernit et negligit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur. Cic., De Off., II. x. 37, 38. eas res 50. Good Faith and Reverence have fled with the (βέβακε δ' ὅρκων χάρις, οὐδ' ἔτ αἰδὼς Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum Sexaginta annos, Fonteio Consule natus? Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis Juven., Sat., xiii. 13-70. 51. Qualities which distinguish the True Patriot. Maioribus praesidiis et copiis oppugnatur respublica, quam defenditur, propterea, quod audaces homines et perditi nutu impelluntur, et ipsi etiam sponte sua contra rempublicam incitantur: boni nescio quomodo tardiores sunt et, principiis rerum |