Billeder på siden
PDF
ePub

castello, quatuor Pompeii legiones per aliquot horas sustinuit, paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta millia intra vallum reperta sunt. Nec mirum, singulorum si quis facta respiciat, vel Cassii Scaevae centurionis, vel C. Acilii militis, ne de pluribus referam. Scaeva, excusso oculo, transfixus femore et humero, centum et viginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit. Acilius navali ad Massiliam proelio, iniecta in puppem hostium dextra, et abscisa, memorabile illud apud Graecos Cynaegiri exemplum imitatus, transiluit in navem, umbone obvios agens. Suet., Caes., 68.

185. Some Facts about Julius Caesar.

Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paullo pleniore, nigris vegetisque oculis, valetudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui, atque etiam per somnum exterreri solebat. Comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est. Circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut quidam exprobraverunt; calvitii vero deformitatem iniquissime ferret, obtrectatorum saepe iocis obnoxiam expertus. Ideoque et deficientem capillum revocare a vertice assueverat, et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpavit libentius, quam ius laureae coronae perpetuo gestandae. Etiam cultu notabilem ferunt : usum enim lato clavo ad manus fimbriato; nec ut unquam aliter quam super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura. Unde emanasse Sullae dictum constat, optimates saepius admonentis, "ut male praecinctum puerum caverent." Suet., Caes., 45.

186. Personal Features of Augustus.

Forma fuit eximia, et per omnes aetatis gradus venustissima; quanquam et omnis lenocinii negligens, et in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret, ac modo tonderet, modo raderet barbam, eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. Vultu erat, vel in sermone vel tacitus, adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium, per simulationem colloquii propius admissus, in praecipitium

propelleret. Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris; gaudebatque, si quis sibi acrius contuenti, quasi ad fulgorem solis, vultum summitteret: sed in senecta sinistro minus vidit. Dentes raros et exiguos et scabros; capillum leniter inflexum et sufflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam brevem (quam tamen Iulius Marathus, libertus et a memoria eius, quinque pedum et dodrantis fuisse tradit), sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut nonnisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intelligi posset. Suet., Aug., 79.

187. Personal Characteristics of Caligula.

Statura fuit eminenti, pallido colore, corpore enormi, gracilitate maxima cervicis et crurum, oculis et temporibus concavis, fronte lata et torva, capillo raro ac circa verticem nullo, hirsutus cetera. Quare, transeunte eo, prospicere ex superiore parte, aut omnino quacunque de causa capram" nominare, criminosum

66

et exitiale habebatur. Vultum vero natura horridum ac tetrum etiam ex industria efferabat, componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem. Valetudo ei neque corporis neque animi constitit. Puer comitiali morbo vexatus, in adolescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnunquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre vix posset. Mentis valetudinem et ipse senserat, ac subinde de secessu deque purgando cerebro cogitavit. Creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem verterit. Incitabatur insomnia maxime: neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat; ac ne his quidem placida quiete, sed pavida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras, pelagi quondam speciem colloquentem secum videre visus sit. Ideoque magna parte noctis, vigiliae cubandique taedio, nunc toro residens, nunc per longissimas porticus vagus, invocare identidem atque exspectare lucem consueverat. Suet., Calig., 50.

188. Claudius is made Emperor.

Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta, quinquagesimo anno imperium cepit, quantumvis mirabili casu. Exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Caii, quum, quasi secretum

eo desiderante, turbam summoverent, in diaetam, cui nomen est "Hermaeum," recesserat. Neque multo post, rumore caedis exterritus, prorepsit ad solarium proximum, interque praetenta foribus vela se abdidit. Latentem discurrens forte gregarius miles, animadversis pedibus, e studio sciscitandi, quisnam esset, agnovit, extractumque, et prae metu ad genua sibi accidentem, imperatorem salutavit. Hinc ad alios commilitones, fluctuantes nec quicquam adhuc quam frementes, perduxit. Ab his lecticae impositus, et, quia sui diffugerant, vicissim succollantibus in castra delatus est, tristis ac trepidus, miserante obvia turba, quasi ad poenam raperetur insons. Receptus intra vallum, inter excubias militum pernoctavit, aliquanto minore spe quam fiducia. Nam consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occuparant, asserturi communem libertatem : accitusque et ipse per tribunum plebis in curiam ad suadenda, quae viderentur, "vi se et necessitate teneri" respondit. Verum postero die, et senatu segniore in exsequendis conatibus, per taedium ac dissensionem diversa censentium, et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos pro concione iurare in nomen suum passus est; promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem militis etiam praemio pignoratus. Suet., Cl., 10.

189. Death of Nero.

Nunciata interim etiam ceterorum exercituum defectione literas prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subvertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura carminum Homeri vocabat, solo illisit, ac sumpto a Locusta veneno, et in auream pyxidem condito, transiit in hortos Servilianos ubi, praemissis libertorum fidissimis Ostiam, ad classem praeparandam, tribunos centurionesque praetorii de fugae societate tentavit. Sed partim tergiversantibus, partim aperte detrectantibus, uno vero etiam proclamante :

"Usque adeone mori miserum est?"

varia agitavit; Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum, proque rostris quanta posset maxima miseratione veniam praeteritorum precaretur, ac, ni flexisset animos, vel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret. Inventus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus: sed deterritum putant, ne prius, quam in forum perveniret, discerperetur. Sic cogitatione in posterum diem dilata, ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit, stationem milituma

recessisse, prosiluit a lecto, misitque circum amicos. Et quia nihil a quoquam renunciabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. Verum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide veneni. Ac statim Spiculum mirmillonem, vel quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisivit. Et nemine reperto, " Ergo ego," inquit, "nec amicum habeo, nec inimicum ?" procurritque quasi praecipitaturus se in Tiberim. Suet., Nero., 47.

190. Death of Nero-continued.

Sed revocato rursus impetu, aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum desideravit: et offerente Phaonte liberto suburbanum suum, inter Salariam et Nomentanam viam circa quartum milliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit: adopertoque capite, et ante faciem obtento sudario, equum ascendit, quatuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat. Statimque tremore terrae et fulgure adverso pavefactus, audiit ex proximis castris clamorem militum, et sibi adversa et Galbae prospera ominantium; etiam ex obviis viatoribus quendam dicentem, "Hi Neronem persequuntur;" alium sciscitantem, "Ecquid in Urbe novi de Nerone!" Equo autem odore abiecti in via cadaveris consternato, detecta facie agnitus est a quodam missicio praetoriano, et salutatus. Ut ad deverticulum ventum est, dimissis equis inter fruticeta ac vepres, per arundineti semitam aegre, nec nisi strata sub pedibus veste, ad aversum villae parietem evasit. Ibi hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae arenae concederet, negavit, "se vivum sub terram iturum :" ac parumper commoratus, dum clandestinus ad villam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna potaturus manu hausit, et, "Haec est," inquit, "Neronis decocta." Dein, divulsa sentibus paenula, traiectos surculos rasit: atque ita quadrupes per angustias effossae cavernae receptus in proximam cellam, decubuit super lectum, modica culcita, vetere pallio strato instructum. Fameque interim et siti interpellante, panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, aquae autem tepidae aliquantum bibit. Suet., Nero., 48.

191. Death of Nero-continued.

Tunc unoquoque hinc inde instante, ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coram fieri imper

avit, dimensus ad corporis sui modulum: componique simul, si qua invenirentur, frusta marmoris, et aquam simul ac ligna conferri, curando mox cadaveri, flens ad singula, atque identidem dictitans: "Qualis artifex pereo!" Inter moras perlatos a cursore Phaontis codicillos praeripuit, legitque,

66 se hostem a senatu iudicatum, et quaeri, ut puniatur more maiorum :" interrogavitque, quale esset id genus poenae. Et quum comperisset, nudi hominis cervicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi; conterritus, duos pugiones, quos secum tulerat, arripuit, tentataque utriusque acie rursus condidit, causatus, "nondum adesse fatalem horam." Ac modo Sporum hortabatur, ut lamentari ac plangere inciperet; modo orabat, ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuvaret; interdum segnitiem suam his verbis increpabat: "Vivo deformiter ac turpiter: οὐ πρέπει Νέρωνι, οὐ πρέπει νήφειν δεῖ ἐν τοῖς τοιούτοις· ἄγε, ἔγειρε σεαυτόν Iamque equites appropinquabant, quibus, praeceptum erat, ut vivum eum attraherent. Quod ut sensit, trepidanter effatus :

Ιππων με ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύπος οὔατα βάλλεν,

ferrum iugulo adegit, iuvante Epaphrodito a libellis. Semianimisque adhuc irrumpenti centurioni, et paenula ad vulnus apposita, in auxilium se venisse simulanti, non aliud respondit, quam, "Sero," et, "Haec est fides." Atque in ea voce defecit, exstantibus rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque visentium. Nihil prius aut magis a comitibus exegerat, quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut, quoquo modo, totus cremaretur. Permisitque hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante vinculis exsolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat. Suet., Nero., 49.

192. Assassination of Domitian.

De insidiarum caedisque genere haec fere divulgata sunt. Cunctantibus conspiratis, quando et quomodo, id est, lavantemne an coenantem, aggrederentur; Stephanus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit. Ac sinisteriore brachio, velut aegro, lanis fasciisque per aliquot dies ad avertendam suspicionem obvoluto, ad ipsam horam dolonem interiecit: professusque conspirationis indicium, et ob hoc admissus, legenti traditum a se libellum, et attonito, suffodit inguina. Saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius, et Maximus Parthenii libertus, et Saturius decurio cubiculariorum, et quidam e gladiatorio ludo,

« ForrigeFortsæt »