Billeder på siden
PDF
ePub

sileant. Dici audiebamus de Alexandria: nunc cognoscimus omnes illius praestigias: illinc, inquam, omnes fallaciae: omnia denique ab his malorum argumenta nata sunt. Nec mihi longius paidquam est, iudices, quam videre hominum vultus. Dixerunt nic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem millium crimini! Iam nostis insulsitatem Graecorum: humeris gestum agebant: tum temporis, credo, caussa nunc scilicet tempus nullum est. Ubi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiamsi per plures deos iuret, non oportet: praesertim, iudices, quum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse, ob eamque caussam iidem iudices retineantur, qui sederint de reo, ut his nota sint omnia, neque quid fingi novi possit. Cic., Rab. Post., xii. xiii.

38. A Letter written on the Death of Caesar.

O mi Attice, vereor, ne nobis idus Mart. nihil dederint praeter laetitiam et odii poenam ac doloris. Quae mihi istim afferuntur ! quae hic video ? "Ω πράξεως καλῆς μὲν, ἀτελοῦς δέ. Scis, quam diligam Siculos, et quam illam clientelam honestam iudicem. Multa illis Caesar, neque me invito: etsi Latinitas erat non ferenda; verumtamen-. Ecce autem Antonius, accepta grandi pecunia, fixit legem, a dictatore comitiis latam, qua Siculi cives rei, cuius vivo illo mentio nulla. Quid? Deiotari nostri caussa non similis? Dignus ille quidem omni regno, sed non per Fulviam. Sexcenta similia. Verum illuc referor: tam claram, tamque testatam rem, tamque iustam, Buthrotiam, non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis, quo iste plura? Nobiscum hic perhonorifice et amice Octavius: quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non: itaque ne nos quidem : quem nego posse bonum civem : ita multi circumstant, qui quidem nostris mortem minitantur. Negant haec ferri posse. Quid censes, quum Romam puer venerit, ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari: conscientia vero facti sui etiam beati. Sed nos, nisi me fallit, iacebimus. Itaque exire aveo,

"Ubi nec Pelopidarum,"

inquit. Haud amo vel hos designatos, qui etiam declamare me coegerunt; ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. Sed hoc meae nimiae facilitatis. Nam id erat quondam quasi necesse; nunc, quoquo modo se res habet, non est item. Quan dudum nihil habeo, quod ad te scribam ! scribo tamen, non ut delectem his litteris, sed ut eliciam tuas. Tu, si quid erit de

ceteris; de Bruto utique, quidquid. Haec conscripsi x Kal., accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum. Cic., Ad Att., xiv. 12.

39. Ingenious Detection of a Thief.

Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eiusmodi. Quum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri: noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit: ipse armarii fundum exsecuit, et H-S * *, et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito, omnis suspicio in eos servos, qui non comparebant, commovebatur. Quum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, puaerebant homines, quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est, se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam, ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa: perquiritur a coactoribus: invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto, et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit rem omnem dominae indicavit, homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. Cic., Clu., lxiv. 179-180.

40. Unjust Condemnation of a Nobleman of Lampsacus.

Quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam? quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, nonnullis in rebus animuru nimis timidum atque demissum? qui in illa re quid facere potuerit, non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella: quidquid esset sine his actum, omnes probarent: tum vero quod pronuntiatum est, non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. Condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. Adest, instat, urget Dolabella, ut quamprimum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent. Constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae; grandis natu parens adductus ad supplicium; ex altera parte filius: ille, quod pudicitiam liberorum, hic, quod vitam patris famamque sororis defenderat.

Flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de filii morte, de patris filius. Quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse? quem luctum et gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentes, nobiles, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem? Iam iam, Dolabella, neque tui neque tuorum liberum, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit, ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui velles? Idcircone exercitum atque hostem relinquebas, ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? Quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? Nesciebas, ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuit, non modo relictum, sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia nefarie oppugnatum et proditum? Expertus igitur es istius perfidiam tum, quum se ad inimicos tuos contulit: quum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit: quum rationes ad aerarium, nisi damnato te, referre noluit. Cic., Verr., II. i. 75–77.

41. A Roman Citizen scourged.

Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset: quum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Cosanum: meruisse cum L. Pretio, splendidissimo equite Romano, qui Panormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste se comperisse ait, eum speculandi caussa in Siciliam ab ducibus fugitivorum esse missum: cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla: deinde iubet undique hominem vehementissime verberari. Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices; quum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri, inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec civis Romanus sum. Hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a. corpore deiecturum arbitrabatur. Is non modo hoc non perfecit,. ut virgarum vim deprecaretur: sed, quum imploraret saepius, usurparetque nomen civitatis: crux, crux, inquam, infelici et aerumnoso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur.

O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Huccine tandem omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces et secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? quum ignes candentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur; si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu et gemitu maximo commovebare? In crucem tu agere ausus es quemquam, qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices: nolui. Vidistis enim, ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. Cic., Verr., II. v. 161-163.

42. The Sword of Damocles.

Nam quum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse: "Visne igitur," inquit, "Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse eamdem degustare, et fortunam experiri meam?" Quum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrime textili stragulo, magnificis operibus picto: abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere, eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae; incendebantur odores; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, a lacunari seta equina aptum, demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum: nec manum porrigebat in mensam : iam ipsae defluebant coronae : denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Diony. sius, nihil esse ei beatum, cui semper aliquis terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet. Iis enim se adolescens improvida aetate irretierat erratis, eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset. Cic., Tusc., V. xxi. 61, 62.

43. The Battle of Mutina.

Quum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt; quas sequi coepimus coacti, quando eas retinere non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat: neque sciri volebat se legiones habere; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit, se invito, legionem ire, Pansa sequi se duas legiones iussit tironum. Postea vero quam angustias paludis et silvarum transivimus, acies est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae; repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari: etsi dexterius cornu, in quo eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antonii, ut amplius passus quingentos ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque quum equites nostrum cornu circuire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. Repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coniicere velle. Ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant, et cohors praetoria pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circuibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Quum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius, tamquam victor, castra putavit se posse capere. Quo quum venit, complures ibi amisit nec egit quidquam. Audita re, Hirtius cum cohortibus viginti veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit, copiasque eius omnes delevit, fugavitque eodem loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum. Autonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit. Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum. Nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetorianarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gesta est. A. d. xii Kalendas Maii ex castris. Cic., Ad Fam., X. xxx.

Cornu

« ForrigeFortsæt »