Billeder på siden
PDF
ePub

Nam si nihil, inquit, deesse animadvertimus, videtur ita dictum, ut fiat: "lituo et trabea succinctus;" quod est, inquit, absurdissimum : quippe cum lituus sit virga brevis, in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur; quonam modo "succinctus lituo" videri potest? Immo ipse Higinus parum animadvertit, sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. Veluti cum dicitur: "M. Cicero homo magna eloquentia," et: "Q. Roscius histrio summa venustate:" non plenum hoc utrumque, non perfectum est: sed enim pro pleno atque perfecto auditur. Ut Virgilius alio in loco [dixit]: "Victorem Buten immani corpore,"

id est, corpus immane habentem ; et item alibi:

"In medium geminos immani pondere caestus
Proiecit."

Ac similiter:

"Domus sanie dapibusque cruentis, Intus opaca, ingens."

Sic igitur id quoque videri dictum debet: "Picus Quirinali lituo erat:" sicuti dicimus: "statua grandi capite erat." Et "est" autem, et "erat," et "fuit" plerumque absunt, cum elegantia, sine detrimento sententiae. Et, quoniam facta "litui" mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae "lituus" appellatur, an tuba a lituo augurum "lituus" dicta sit. Utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu "lituus" appellata est ex illo Homerico versu: Aiye Bió; necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine "lituus" vocetur. Utitur autem vocabulo isto Virgilius et pro tuba:

"Et lituo pugnas insignis obibat et hosta."

Aul. Gell., V. viii.

180. On the Accent of Certain Words.

Annianus poëta, praeter ingenii amoenitates, literarum quoque veterum et rationum in literis oppido quam peritus fuit: et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate. Is "affatim," ut "admodum," prima acuta, non media, pronuntiabat, atque

ita veteres locutos censebat. Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:

A. "Potin es tu homo facinus facere strenuum?"

B. "Aliorum affatim est,

Qui faciant. Sane ego me nolo fortem perhiberi virum." Causamque esse huic accentui dicebat, quod "affatim" non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod "exadversum" dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent orationis partes; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus :

"In quo haec discebat ludo, exadversum loco

Tonstrina erat quaedam."

Addebat etiam, quod "ad" praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret Tira; quam "intentionem' nos dicimus, sicuti adfabre" et "admodum" et "adprobe' dicuntur. Cetera quidem satis commode Annianus. Sed quod hanc particulam "ad" semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur: nam et "adoptus" cum icimus et "adprimus" et "adprime," intentio bis in verbis demonstratur; neque tamen "ad" particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. "Adprobus" tamen, quod dignificat "valde probus," non infitias eo quin prima syllaba acui debeat. Caecilius in comoedia, quae inscribitur Triumphus, vocabulo isto utitur

"Hierocles hospes est mihi, adolescens adprobus."

Num igitur in istis vocibus, quas nos non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem, in vocabulis syllabarum plurium quam duarum? "Adprimum" autem "longe primum" L. Livius in Odyssea dicit in hoc versu

"Ibi denique vir summus adprimus Patroclus."

Idem Livius in Odyssea "praemodum" dicit, quasi "admodum. Parcentes," inquit, "praemodum;" quod significat "supra modum," dictumque est quasi "praeter modum :" in quo scilicet prima syllaba acui debuit. Aul. Gell., VII. vii.

181. Instances of Unusual Inflexion in Varro and others.

M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam.

"senutuis," et "domuis," et "fluctuis;" qui est patrius casus, ab eo, quod est "senatus, domus," et "fluctus :" hinc, "senatui, domui, fluctui," ceteraque, bis consimilia pariter dixisse. Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:

"Eius anuis, opinor, causa, quae est emortua."

Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis. litera finitus “i," si non similis est genitivi singularis, "s" litera addita genitivum singularem facit, ut: "Patri patris, duci ducis, caedi caedis." Cum igitur, inquiunt, in casu dandi "huic senatui" dicamus, genitivus ex eo singularis "senatuis" est, et non "senatus." Sed non omnes concedunt, in casu dative "senatui" magis dicendum, quam "senatu." Sicut Lucilius in eodem casu "victu" et "anu" dicit, non "victui" et "anui," in hisce versibus:

Virgilius quoque in

"Quod sumtum atque epulas victu praeponis honesto;" et alio in loco: "Anu noceo" inquit. casu dandi "aspectu" dicit, non "aspectui:" "Teque aspectu ne subtrahe nostro."

et in Georgicis:

"Quod nec concubitu indulgent."

Caius etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: "Unius," inquit, "arrogantiae superbiaeque dominatuque" item in Dolabellam actionis III: "Ibi isti quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu." In libris quoque Analogicis omnia istiusmodi sine i litera dicenda censet. Aul. Gell., IV. xvi.

182. On the Phrase "Pedarii Senatores."

Non pauci sunt, qui opinantur, "pedarios senatores" appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur? Cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gabius Bassus in commentariis suis scriptam reliquit. Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi; in quo curru sella esset, supra quam considerent; quae ob eam causam "curulis" appellaretur: sed eos senatores,

qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores, nondum maioribus honoribus functos, "pedarios" nominatos. Marcus autem Varro in Satyra Menippea, quae 'Ioxú inscripta est, equites quosdam dicit "pedarios" appellatos: videturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi [quidem] erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant. Nam et curulibus magistratibus functi, qui nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant: et qui in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas, discedebant. Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa translaticio utuntur. Verba edicti haec sunt: SENATORES, QUIBUS Q. IN SENATU SENTENTIAM DICERE LICET. Versum quoque Laberii, in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Scriptura inscriptus est:

"Caput sine lingua pedaria sententia est."

Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus. Nam pro "pedariis, pedaneos" appellant. Aul. Gell., III. xviii.

183. Instances of Onomatology.

Timaeus in Historiis, quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt; quoniam boves Graeci veteri lingua irano vocitati sunt, quorum in Italia magna copia fuerit: bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint compluria. Coniectare autem ob eandem causam possumus, quod Italia tunc esset armentosissima, mulctam, quae appellatur "suprema," institutam in singulos [dies] duarum ovium, triginta boum: pro copia scilicet boum, proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi mulcta pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris: eaque res faciebat inaequalem mulctae punitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni. "Minima" autem mulcta est ovis unius. "Suprema" mulcta est eius numeri, cuius diximus: ultra quem mulctam dicere in dies singulos ius non est; et propterea suprema" appellatur, id est, summa et maxima. Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum mulcta dicitur vel minima vel suprema observari solet, ut "oves" genere virili appellentur: atque ita

[ocr errors]

M. Varro verba haec legitima, quibus minima mulcta diceretur, concepit: "M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem mulctam dico." Ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri mulctam. Aul. Gell., XI. i. 1–4.

184. On Words used in more than one Sense.

[ocr errors]

Est plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis, pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia, ut significare et capere possent duas inter se res contrarias ex quibus quaedam satis nota sunt, ut "tempestas, valetudo, facinus, dolus, gratia, industria." Haec enim fere iam vulgatum est ancipitia esse, et utroqueversus dici posse. "Periculum" etiam, et " venenum," et "contagium," non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias. Sed "honorem quoque mediam vocem fuisse, et ita appellatum, ut etiam "malus honos" diceretur, et significaret "iniuriam," id profecto rarissimum est. Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam De Triumpho suo dixit, his verbis usus est: "Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites: et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit: nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites: ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur." "Honorem," inquit, "peiorem vobis habuit, quam mihi:" cuius verbi sententia est, quam ipse quoque supra dicit: 66 maiore vos affecit iniuria et contumelia quam me." Aul. Gell., XII. ix.

185. An Analysis of the Term “Humanitas.”

Qui verba Latina fecerunt, quique iis probe usi sunt, "humanitatem non id esse voluerunt, quod vulgus existimat, quodque a Graecis veía dicitur, et significat dexteritatem quandam benevolentiamque erga omnes homines promiscuam: sed "humanitatem " appellaverunt id propemodum, quod Graeci Taideíar vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus: quas qui sinceriter cupiunt appetuntque, ii sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est; idcircoque humanitas appellata est. Sic igitur eo verbo veteres esse usos,

« ForrigeFortsæt »