Billeder på siden
PDF
ePub

100. A Plea for the Erotic Elegy.

Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
Femina, cui falsum Lesbia nomen erat.
Nec contentus ea, multos vulgavit amores,
In quibus ipse suum fassus adulterium est.
Par fuit exigui similisque licentia Calvi,
Detexit variis qui sua furta modis.

Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
Rebus abest omnis nominibusque pudor?

Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser:
Et leve Cornifici, parque Catonis opus ;

Et quorum libris modo dissimulata Perillae

Is

Nomine, nunc legitur dicta Metella suo.

quoque, Phasiacas Argo qui duxit in undas,
Non potuit Veneris furta tacere suae.

Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
Carmina. Quis dubitet nomina tanta sequi?
Vertit Aristidem Sisenna: nec obfuit illi
Historiae turpes inseruisse iocos.

Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
Sed linguam nimio non tenuisse mero.
Credere iuranti durum putat esse Tibullus,
Hoc etiam de se quod neget illa viro.

Nec fuit hoc illi fraudi; legiturque Tibullus
Et placet, et iam te principe notus erat.
Invenies eadem blandi praecepta Properti;
Districtus minima nec tamen ille nota est.
His ego successi, quoniam praestantia candor
Nomina vivorum dissimulare iubet.

Ov., Tr., II. 427-448, and 463–468.

101. Ovid and his Contemporaries.

Temporis illius colui fovique poëtas;

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.
Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
Quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer.
Saepe suos solitus recitare Propertius ignes;
Iure sodalitio qui mihi iunctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo,
Dulcia convictus membra fuere mei.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo
Tempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.
Quartus ab his serie temporis ipse fui.
Utque ego maiores, sic me coluere minores:
Notaque non tarde facta Thaleia mea est.

Ov., Tr., IV. x. 41–56.

102. Ovid's Genius for Poetry and Rhetoric Characterised. Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone declamari apud rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. Oratio eins iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in versus suos transtulerit. Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. Hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe ingeniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos discurrerat. Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias, molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit: manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petiit, ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret: aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet: in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit:

Semibovemque virum semivirumque bovem ;.

Secundum:

Et gelidum Borean egelidumque Notum.

Ex quo adparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum: aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevos fuisset. Sen., Rh. Contr., II. ii. 8, 9, and 12.

103. The Aesopian Fable a convenient Cloak for Contemporary

Satire.

Nunc, fábularum cúr sit inventúm genus,
Breví docebo. Sérvitus obnoxia,

Quia, quaé volebat, nón audebat dícere,
Afféctus proprios ín fabellas tránstulit,
Calúmniamque fictis elusít iocis.
Ego illius pro sémita fecí viam,
Et cógitavi plúra, quam relíquerat,
In calamitatem déligens quaedám meam.
Quodsi áccusator álius Seianó foret,
Si testis alius, iúdex alius dénique,
Dignúm faterer ésse me tantís malis,
Nec hís dolorem délenirem rémediis.
Suspicione sí quis errabít sua,

Et rápiet ad se, quód erit commune ómnium,
Stulté nudabit ánimi consciéntiam.

Huic éxcusatum mé velim nihilóminus:
Neque ením notare síngulos mens ést mihi,
Verum ípsam vitam et móres hominum osténdere
Rem mé professum dícet fors aliquís gravem.
Si Phryx Aesopus pótuit, si Anacharsis Scytha
Aetérnam famam cóndere ingenió suo:
Ego, líteratae quí sum propior Graeciae,
Cur sómno inerti déseram patriaé decus,
Threíssa quum gens númeret auctorés suos,
Linóque Apollo sít parens, Musa Orpheo,
Qui sáxa cantu móvit, et domuít feras,
Hebríque tenuit ímpetus dulcí mora?
Ergo hinc abesto, lívor, ne frustrá gemas,
Quoniám solemnis míhi debetur glória.
Indúxi te ad legéndum: sincerúm mihi
Candóre noto réddas iudiciúm peto.

Phaedr., III., Prol. 33-65.

104. Criticism of Martial.

Audio Valerium Martialem decessisse, et moleste fero. Erat homo ingeniosus, acutus, acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis, nec candoris minus. Prosequutus eram viatico secedentem. Dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos, qui vel singulorum laudes, vel urbium scripserant, aut honoribus

aut pecunia ornare: nostris vero temporibus, ut alia speciosa et egregia, ita hoc in primis exolevit. Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam retulerim? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem: tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat, ut domum meam Exquiliis quaerat, adeat reverenter :

Sed, ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto.
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc, quod secula posterique possint
Arpinis quoque comparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas.

Haec hora est tua, quum furit Lyaeus,

Quum regnat rosa, quum madent capilli.
Tunc me vel rigidi legant Catones.

Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime, et nunc, ut amicissimum, defunctum esse doleo? Dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi quid homini potest dari maius, quam gloria, et laus, et aeternitas? At non erunt aeterna quae scripsit. Non erunt fortasse : ille tamen scripsit tanquam essent futura. Vale. Plin., Epp., iii. 21.

(2.) ORATORS AND HISTORIANS.

105. A Comparison of Cato's Eloquence with that of some of the Greek Masters.

Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit? aut quis novit omnino? At quem virum, Dii boni! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus; quis illo gravior in laudando? acerbior in vituperando? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus illustribus. Licet ex his eligant ea, quae notatione et laude digna sint; omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.

Iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae non habent? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis apertis quum brevitate, tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae, quod idem Lysiae Demosthenes; sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio. Sed et in nostris inscitia est, quod ii ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo. Sed cur nolunt Catones? Attico genere dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem. Atque utinam imitarentur, nec ossa solum, sed etiam sanguinem! Gratum est tamen, quod volunt. Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, quum penitus ignoretur Cato? Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba: ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et ut aptior sit oratío, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni. Cic., Brut., xvii. 65-68.

106. A Criticism of Tiberius Gracchus and C. Carbo.

Utinam in Ti. Graccho Caioque Carbone talis mens ad rempublicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit! profecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsa republica est interfectus; alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit. Sed fuit uterque summus orator: atque hoc memoria patrum teste dicimus. Nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes, nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas. Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus. Nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros, in eis iam adolescens Diophanem Mitylenaeum, Graeciae temporibus illis disertissimum sed ei breve tempus ingenii augendi et declarandi fuit. Carbo, quod vita suppeditavit, est in multis iudiciis caussisque cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in quibus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eumdem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat: addebat, industrium etiam et diligentem

« ForrigeFortsæt »