Billeder på siden
PDF
ePub

profuso intentoque flatu vocis, neque proiectis labris pronuntiamus: sed et spiritum et labias quasi intra nosmetipsos coërcemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu et ego, et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret : ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus. Aul. Gell., X. iv.

257. On the Nature of Sight.

Nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
Commovet in tenebris, in luci quae poterit res
Accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
Esse in imaginibus quapropter causa videtur
Cernundi neque posse sine his res ulla videri.
Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
Undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
Verum nos oculis quia solis cernere quimus,
Propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
Res ibi eam contra feriant forma atque colore.
Et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
Efficit ut videamus et internoscere curat;
Nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
Aera qui inter se cumque est oculosque locatus,
Isque ita per nostras acies perlabitur omnis
Et quasi perterget pupillas atque ita transit.
Propterea fit uti videamus quam procul absit
Res quaeque; et quanto plus aeris ante agitatur
Et nostros oculos perterget longior aura,

Tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
Scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
Quale sit ut videamus et una quam procul absit.
Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
Cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
Singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
Ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
Acre fluit frigus, non privam quamque solemus
Particulam venti sentire et frigoris eius,
Sed magis unorsum, fierique perinde videmus
Corpore tum plagas in nostro tamquam aliquae res
Verberet atque sui det sensum corporis extra.

Lucr., iv. 234-264,

258. A Disquisition on Colours by the Philosopher Favorinus.

Plura sunt, inquit Favorinus, in sensibus oculorum, quam in verbis vocibusque colorum discrimina. Nam, ut alias eorum concinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentes habent. Atque eam vocum inopiam in lingua magis Latina video, quam in Graeca. Quippe qui rufus color, a rubore quidem appellatus est: sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat, omniaque ista significat una ruboris appellatione, cum tamen ex ipsis rebus vocabula colorum mutuetur; et igneum aliquid dicit, et flammeum, et sanguineum, et croceum, et ostrinum, et aureum. Russus enim color et ruber nihil a vocabulo "rufi" differunt, neque proprietates eius omnes declarant; 9; autem et igugós et viis et doing habere quasdam distantias coloris rufi videntur vel augentes eum, vel remittentes, vel mixta quadam specie temperantes. Aul. Gell., II. xxvi. 3-6.

259. A Continuation of the same by Fronto.

Tum Fronto ad Favorinum: Non infitias, inquit, imus, quin lingua Graeca, quam tu videre legisse, prolixior fusiorque sit, quam nostra: sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, designandis, non perinde inopes sumus, ut tibi videmur. Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "rufus" et "ruber;" sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: fulvus enim et flavus et rubidus et phoeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes, aut nigro infuscantes, aut virenti sensim albo illuminantes. Nam phoeniceus, quem tu Graece poivina dixisti, noster est, et rutilus, et spadix phoenicei avvos qui factus Graece noster est exuberantiam splendoremque significat ruboris; quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadicis et phoenicei nomen est. Spadica enim Dorici vocant avulsum e palma termitem cum fructu. Fulvus autem videtur, de rufo atque viridi mixtus, in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere: sicut poëta, verborum diligentissimus, "fulvam aquilam" dicit et "iaspidem," "fulvos galeros," et "fulvum aurum," et "arenam fulvam" et "fulvum leonem;" sicque Q. Ennius in annalibus "aere fulvo" dixit. "Flavus" contra videtur ex viridi et rufo

et albo concretus; sic "flaventes comae," et, quod mirari quosdam video, "frontes olearum" a Virgilio dicuntur "flavae." Sic multo ante Pacuvius "aquam flavam" dixit, et "flavum pulverem;" cuius versus quoniam sunt incundissimi, libens commemini:

"Cedo tamen pedem, lymphis flavis flavum ut pulverem Manibus isdem, quibus Ulixi saepe permulsi, abluam, Lassitudinemque minuam manuum mollitudine." "Rubidus" autem est rufus atrore et nigrore multo mixtus. "Luteus" contra rufus color est dilucidior; unde eius quoque nomen esse factum videtur. Non ergo, inquit, mi Favorine, species rufi coloris plures apud Graecos, quam apud nos nominantur. Sed ne viridis quidem color pluribus ab illis, quam a nobis, vocabulis dicitur. Neque non potuit Virgilius, colorem equi significare viridem volens, caeruleum magis dicere equum, quam glaucum: sed maluit verbo uti notiore Graeco, quam inusitato Latino. Nostris autem Latinis veteribus "caesia" dicta est, quae a Graecis yλave, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia. Aul. Gell., II. xxvi. 7-19.

260. On Sounds.

Vox enim duobus modis movetur; e quibus unus habet effectus continuatos, alter distantes. Continuata vox neque in finitionibus consistit neque in loco ullo, efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem media patentia; uti sermone cum dicimus sol, lux, flos, nox. Sic enim, nec unde incipit nec ubi desinit, intelligitur, quod neque ex acuta facta est gravis nec ex gravi acuta apparet auribus. Per distantiam autem e contrario: namque cum flectitur immutatione vox, alias fit acuta alias gravis; statuit se in alicuius sonitus finitione, deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo inconstans apparet sensibus, uti in cantionibus cum flectentes vocem varietatem facimus modulationis. Itaque intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit, et ubi desiit, apparet in sonorum patentibus finitionibus: media autem carentia intervallis obscurantur. ... Sonitus, qui graece 96 dicuntur, in unoquoque genere sunt decem et octo: e quibus octo sunt in tribus generibus perpetui et stantes; reliqui decem cum communiter modulantur, sunt vagantes. Stantes autem sunt qui inter mobiles interpositi continent tetrachordi coniunctionem, et e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes.

Concentus, quos natura hominis modulari potest, graeceque

2

ovuqavía dicuntur, sunt sex, diatessaron, diapente, diapason, diapason cum diatessaron, diapason cum diapente, disdiapason. Ideoque et a numero nomina receperunt; quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente, in octavam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason et diapente, in quintam decimam disdiapason. Non enim inter duo intervalla cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec in tertia aut sexta aut septima possunt consonantiae fieri; sed, ut supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientes ex natura vocis congruentis habent finitiones; et ei concentus procreantur ex coniunctione sonituum, qui graece 49yo dicuntur. Vitruv., V. iv. 3, 5, 7, 8.

261. The Principles of Geometrical Proportion are based upon the Proportional Relations which obtain in the Human Body.

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis: item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem: caput a mento ad summum verticem octavae: tantundem ab imis cervicibus: ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae: ad summum verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia pars est ab imo mento ad imas nares: nasus ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem; ab ea fine adimas radices capilli, ubi frons efficitur, item tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae: cubitus quartae: pectus item quartae. Reliqua quoque membra suos habent commensus proportionis, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt assecuti. Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensuum responsum. Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. Namque si homo collocatus fuerit supinus, manibus et pedibus pansis, circinique collocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenitur. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit, eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur

eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae. Vitruv., III. i. 2, 3.

262. Reasons, founded on Observation of the Human Body, why Six and Ten should be considered Perfect Numbers.

Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci río dicunt. Perfectum autem antiqui instituerunt numerum, qui decem dicitur. Namque ex manibus denarius digitorum numerus; ex digitis vero palmus, et ab palmo pes est inventus. Si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex singularibus rebus, quae μovúde; apud Graecos dicuntur, perficitur decussis; quae simul ac undecim aut duodecim sunt factae, quot superaverint, non possunt esse perfectae, donec ad alterum decussim pervenerint. Singulares enim res particulae sunt eius numeri. Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum esse dixerunt numerum, qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes, sic sextantem unum, trientem duo, semissem tria, bessem (quem diporpo dicunt) quatuor, quintarium (quem Tάμ dicunt) quinque, perfectum sex. Cum ad supputationem crescat, supra sex adiecto asse, ExTOV; cum facta sunt octo, (quod est tertia adiecta) ad tertiarium, qui ípios dicitur; dimidia adiecta cum facta sunt novem, sesquialterum, qui uos appellatur; duabus partibus additis et decussi facto, bes alterum quem indipopov vocitant; in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem izízμ dicunt; duodecim autem, quod ex duobus simplicibus numeris est effectus, διπλασίωνα. Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, ita etiam ex eo quod perficitur pedum sex numero corporis altitudinis terminatio, eum perfectum constituerunt; cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque viginti quatuor. Vitruv., III. i.

5-7.

263. Nature is Hostile to Man.

Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
Confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus esse paratam

« ForrigeFortsæt »