Billeder på siden
PDF
ePub

eius insulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium, primo Punico Calatinum, Duillium, Metellum, Lutatium; secundo Maximum, Marcellum, Africanum; post hos Paullum, Gracchum, Catonem, patrum vero memoria Scipionem, Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros; quorum neminem, nisi iuvante Deo, talem fuisse credendum est. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant, ab his et civitatibus et singulis hominibus consuli: quod quidem intelligitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. Multa praeterea ostentis, multa extis admonemur, multisque rebus aliis: quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino umquam fuit. Nec vero ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, ant si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum Deo aut neglectum a Deo iudicemus. Magna dii curant, parva negligunt. Cic., Nat. Deor., II. lxv. 164-167.

25. Denial of Providence.

Vellem, populis incognita nostris,
Vulturis ut primum laevo fundata volatu
Romulus infami complevit moenia luco,
Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
De Brutis, Fortuna, queror. Quid tempora legum
Egimus, aut annos a consule nomen habentes?
Felices Arabes, Medique, Eoaque tellus,
Quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
Ex populis, qui regna ferunt, sors ultima nostra est,
Quos servire pudet. Sunt nobis nulla profecto
Numina cum caeco rapiantur secula casu,
Mentimur regnare Iovem. Spectabit ab alto
Aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?
Scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten,
Immeritaeque nemus Rhodopes, pinusque Mimantis :
Cassius hoc potius feriet caput? Astra Thyestae
Impulit, et subitis damnavit noctibus Argos:
Tot similes fratrum gladios patrumque gerenti
Thessaliae dabit ille diem? Mortalia nulli

Sunt curata deo.

Cladis tamen huius habemus

Vindictam, quantam terris dare numina fas est.
Bella pares superis facient civilia divos :
Fulminibus manes, radiisque ornabit, et astris,
Inque deum templis iurabit Roma per umbras.

Lucan, vii. 436-459.

26. All Good Things come from God.

Non dat Deus beneficia! Unde ergo ista quae possides? quae das? quae negas? quae servas ? quae rapis? unde haec innumerabilia, oculos, aures, animum mulcentia? unde illa luxuriam quoque instruens copia? Neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est: usque in delicias amamur.

Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donaverit, et arcam tuam, (quoniam id tibi magnum videtur,) impleverit, beneficium. vocabis: tot metalla defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola aurum vehentia; argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit: negas te accepisse beneficium? . . . Natura, inquit, haec mihi praestat. Non intelligis te, quum hoc dicis, mutare nomen Deo? Quid enim aliud est natura, quam Deus, et divina ratio, toti mundo et partibus eius inserta? Quoties voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare: et Iovem illum optimum ac maximum rite dices, et tonantem, et statorem qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator, stabilitorque est : hunc eundem et fatum si dixeris, non mentieris: nam quum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa ex qua ceterae pendent. Quaecunque voles illi nomina proprie aptabis, vim aliquam effectumque coelestium rerum continentia. Tot appellationes eius possunt esse, quot munera. Seneca, De Benef., IV. v. 6, 7.

27. External Goods only come from God.

Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta, segetes, oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a diis se habere; virtutem autem nemo umquam Deo

acceptam retulit. Nimirum recte; propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur. Quod non contingeret, si id donum a Deo, non a nobis haberemus. At vero aut honoribus aucti, aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, quum diis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi assumptum arbitramur. Num quis, quod bonus vir esset, gracias diis egit umquam? At quod dives, quod honoratus, quod incolumis. Iovemque optimum maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos, temperatos, capientes efficiat, sed quod salvos, incolumes, opulentos, copiosos. Neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus esset. Quamquam Pythagoras, quum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolasse dicitur. Sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Delio hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret. Ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a Deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Cic., De Nat. Deor., III. xxxvi. 86–88.

28. The Gods will not endure to be slighted.

Non sinit nos M. Crassus, inter gravissimas nostri imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere: plurimis et evidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. Ducturus erat a Carris adversus Parthos exercitum. Ei pullum traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleret. Maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alacri accurrere debebant. Aquilarum altera vix convelli a primipilo potuit: altera aegerrime extracta in contrariam, ac ferebatur, partem seipsa convertit. Magna haec prodigia: sed et illae clades aliquanto maiores: tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu: optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpusque imperatoris inter promiscuas cadaverum strues, avium ferarumque laniatibus obiectum. Vellem equidem placidius, sed relatu verum est. Sic dii spreti excandescunt: sic humana consilia castigantur, ubi se coelestibus praeferunt. Val. Max., I. 6, 11.

29. Origin of Natural Religion.
Praeterea caeli rationes ordine certo
Et varia annorum cernebant tempora verti

Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
Ergo perfugium sibi habebant omnia divis
Tradere et illorum nutu facere omnia flecti.

In caeloque Deum sedes et templa locarunt,
Per caelum volvi quia nox et luna videtur,
Luna dies et nox et noctis signa severa
Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
Nubila sol imbres nix venti fulmina grando
Et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum, talia divis

Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris !
Nec pietas ullast velatum saepe videri

Vertier ad lapidem, atque omnis accedere ad aras
Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
Ante Deum delubra nec aras sanguine multo
Spargere quadrupedum nec votis nectere vota
Sed mage pacata posse omnia mente tueri.

Lucr., V. 1183-1203.

30. Superstition is not Religion.

Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentes, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt "de natura deorum," et hac disputatione id maxime egimus. Multum enim et nobismet ipsis, et nostris profuturi videbamur, si eam funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est : et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi, pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. Quamobrem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae sic superstitionis stirpes omnes eiiciendae. Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur; sive tu vatem, sive tu omen audieris; sive immolaris, sive avem aspexeris; si Chaldaeum, si haruspicem videris; si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo; si ostenti simile natum factumve quippiam quorum necesse est plerumque aliquid eveniat; ut numquam liceat quieta mente consistere. Cic., De Divin., II. lxxii. 148, 149.

:

31. Revolt against the Tyranny of Superstition.
Humana ante oculos foede cum vita iaceret
In terris oppressa gravi sub religione
Quae caput a caeli regionibus ostendebat
Horribili super aspectu mortalibus instans,
Primum Graius homo mortalis tollere contra
Est oculos ausus primusque obsistere contra,
Quem nec fama Deum nec fulmina, nec minitanti
Murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
Inritat animi virtutem, effringere ut arta
Naturae primus portarum claustra cupiret.
Ergo vivida vis animi pervicit, et extra
Processit longe flammantia moenia mundi

Atque omne immensum peragravit mente animoque,
Unde refert nobis victor quid possit oriri,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quare religio pedibus subiecta vicissim
Opteritur, nos exaequat victoria caelo

Lucr., I. C2-79.

32. Lucilius ridicules the Superstitions sanctioned by Numa
Terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
Instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena
Vivere, et esse homines: et sic isti omnia ficta
Vera putant, credunt signis cor inesse in ahenis.
Pergula pictorum, veri nihil, omnia ficta.

Lucil. ap. Lactant. Inst.

33. A Warning against Religious Quacks.

Atque identidem commonebat, ut caveremus, ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem irreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere. Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt; sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetentim, quasi per tenebras ingredientes, eunt: et aut multa tentando, incidunt repente imprudentes in veritatem; aut ipsorum, qui eos consulunt multa credulitate ducente, perveniunt callide ad ea, quae vera sunt: et idcirco videntur in praeteritis rebus quam [in] futuris veritatem facilius imitari.

« ForrigeFortsæt »