Billeder på siden
PDF
ePub

in Aegaeo mari enatam, quis dubitat, quin in lucem spiritus vexerit? Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus movetur terra: utrique nomen est proprium. Altera succussio est, quum terra quatitur, et sursum ac deorsum movetur: altera inclinatio, qua in latera nutat navigii more. Ego et tertium illud existimo, quod nostro vocabulo signatum est: non enim sine causa tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est. Nam nec succutiuntur tunc omnia, nec inclinantur, nec vibrantur. Res minime in huiusmodi casu noxia, sicut longe perniciosior est inclinatio concussione. Nam nisi celeriter et ex altera parte properabit motus, qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur. Sen., N. Q., VI. V., xxi.

213. The Fallacy that the Tops of the Highest Mountains, from their closer proximity to the Sun, might be expected to be warmer than the Valleys, refuted.

Omnis aër quo propior est terris, hoc crassior. Quemadmodum in aqua et in omni humore faex ima est: ita in aëre spississima quaeque desidunt. Iam autem probatum est, omnia quo crassioris solidiorisque materiae sunt, hoc fidelius custodire calorem receptum: sed quo editior est aër, et quo longius a terrarum colluvie recessit, hoc sincerior puriorque est. Itaque solem non retinet, sed velut per inane transmittit: ideo minus calefit. Contra autem quidam aiunt, cacumina montium hoc calidiora esse debere, quo soli propiora sunt. Qui mihi videntur errare, quod Apenninum, et Alpes, et alios notos ob eximiam altitudinem montes in tantum putant crescere, ut illorum magnitudo sentire solis viciniam possit. Excelsa sunt ista, quamdiu nobis comparantur; at vero ubi universum respexeris, manifesta est omnium humilitas. Inter se vincuntur, et vincunt. Ceterum in tantum nihil attollitur, ut collatione totius nulla sit vel maximis portio: quod nisi esset, non diceremus, totum orbem terrarum pilam esse. Pilae proprietas est, cum aequalitate quadam rotunditas: aequalitatem autem hanc accipe, quam vides in lusoria pila. Non multum illi commissurae et rimae earum nocent, quo minus par sibi ab omni parte dicatur. Quomodo in hac pila, nihil illa intervalla officiunt ad speciem rotundi, sic nec in universo quidem orbe terrarum editi montes, quorum altitudo totius mundi collatione consumitur. Qui dicit altiorem montem, quia solem propius excipiat, magis calere debere: idem dicere potest, longiorem hominem citius quam pusillum debere calefieri, et citius caput eius quam pedes. At quisquis mundum mensura sua aestimaverit, et terram

cogitaverit tenere puncti locum, intelliget nihil in illa posse ita eminere, ut coelestia magis sentiat, velut in propinquum illis accesserit. Montes isti quos suspicimus, et vertices aeterna nive obsessi, nihilominus in imo sunt: et propius quidem soli est mons, quam campus aut vallis, sed sic, quo modo est pilus pilo crassior, arbor arbore, et mons monte maior esse dicitur. Isto enim modo, et arbor alia magis quam alia dicetur vicina coelo: quod falsum est: quia inter pusilla non potest esse magnum discrimen, nisi dum inter se comparantur. Ubi ad collationem immensi corporis ventum est, nihil interest, quanto alterum altero sit maius: quia etiamsi magno discrimine, tamen minima vincuntur. Sen., N. Q., IV. x. xi.

214. Some Remarkable Properties of Minerals.

Contexi par est reliqua circa hoc, ut universa naturae contingat admiratio. Auri glutinum est tale. Argilla ferro, cadmia aeris massis, alumen laminis, resina plumbo et marmori: sed plumbum nigrum albo iungitur, ipsumque album sibi oleo. Item stannum aeramentis, stanno argentum. Pineis optime lignis aes ferrumque funditur: sed et Aegyptia papyro: paleis aurum. Calx aqua accenditur, et Thracius lapis: idemque oleo restinguitur. Ignis autem aceto maxime, et visco, et ovo. Terra minime flagrat. Carboni maior vis exusto, iterumque flagranti. Plin., N. H., XXXIII. xxx.

215. An Account of Copper Ore and Copper Mines.

Proxima dicantur aeris metalla, cui et in usu proximum est pretium immo vero ante argentum, ac paene etiam ante aurum, Corinthio. Stipis quoque auctoritas, ut diximus. Hinc aera militum: tribuni aerarii, et aerarium, obaerati, et aere diruti. Docuimus, quamdiu populus Romanus aere tantum signato usus sit. Sed et alia vetustas aequalem Urbi auctoritatem eius declarat, a rege Numa collegio tertio aerariorum fabrûm instituto. Vena quo dictum est modo effoditur, ignique perficitur. Fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmiam. Celebritas in Asia, et quondam in Campania, nunc in Bergomatium agro, extrema parte Italiae. Feruntque nuper etiam in Germania provincia repertum. Fit et ex alio lapide, quem chalciten vocant in Cypro, ubi prima fuit aeris inventio: mox vilitas praecipua, reperto in aliis terris praestantiore, maxime aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu obtinuit. Nec reperitur longo iam tempore, effoeta

tellure. Proximum bonitate fuit Sallustianum in Centronum Alpino tractu, non longi et ipsum aevi. Successitque ei Livianum in Gallia. Utrumque a metallorum dominis appellatum: illud ab amico Divi Augusti, hoc a coniuge, velocis defectus. Livianum quoque certe admodum exiguum invenitur. Summa gloria nunc in Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. Hoc a Liviano cadmiam maxime sorbet, et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus contentis. Et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet. Reliqua genera artificio constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. Quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat: nunc incertum est, peior haec sit, an materia. Mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis exstincta est. Quaestus causa enim, ut omnia, exerceri coepta est, quae gloriae solebat. Ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quaererent: adeoque exolevit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iamdiu ne fortuna quidem in aere ius artis habeat. Plin., N. H., XXXIV. i.-iii.

216. An Explanation of the superior hardness of Cement that has been subjected to the Action of Fire.

Quare autem, cum recipit aquam et arenam calx, tunc confirmat structuram, haec esse causa videtur, quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata, et quae plus habent aëris, sunt tenera, quae aquae, lenta sunt ab humore, quae terrae, dura, quae ignis, fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixtaque arenae coniiciantur in structuram, non solidescunt, nec eam poterunt continere: cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. Ergo liquor qui est in eius lapidis corpore et aër cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem, latentem, priusquam ex igni vim recipiat, intinctus in aqua, et humore penetrante in foraminum raritates confervescit, et ita refrigeratus reiicit ex calcis corpore fervorem. Ideo autem quo pondere saxa coniiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id respondere; sed cum expenduntur, eadem magnitudine permanente, excocto liquore, circiter tertia parte ponderis imminuta esse inveniuntur. Igitur cum patent foramina eorum et raritates, arenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaere

scunt, siccescendoque cum caementis coëunt et efficiunt structurarum soliditatem. Vitrur., II. v. 2, 3.

217. An Analysis of the different Properties of
Stone-producing Soils.

Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrosa, alia sabulosa, itemque glareosa, aliis locis arenosa non minus materia; et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id licit considerare, quod, qua mons Apenninus regiones Italiae Hetruriaeque circumcingit, prope omnibus locis non desunt fossitia arenaria: trans Apenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur: item Achaia, Asia et omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluntatem hominum sed fortuito disparata procreantur. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes, sed genere materiae, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, et quod molle est et tenerum, exurit; quod autem asperum, relinquit: itaque uti in Campania exusta terra cinis, sic in Hetruria excocta materia efficitur carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris; sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Est autem materiae potestas mollior quam tophus, solidior quam terra; qua penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis procreatur id genus arenae, quod dicitur carbunculus. Vitrur., II. vi. 5, 6.

218. An Account of Reflecting Substances.

Laminas duci, et specula fieri non nisi ex optimo posse creditum fuerat. Id quoque íam fraude corrumpitur. Sed natura mira est imagines reddendi, quod repercusso aere atque in oculos regesto fieri convenit. Eadem vi in speculis usu polita crassitudine, paulumque propulsa dilatatur in immensum magnitudo imaginum. Tantum interest, repercussum illum respuat an excipiat. Quin etiam pocula ita figurantur, exsculptis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente, populus totidem imaginum fiat. Excogitantur et monstrifica, ut in templo Smyrnae dicata. Id evenit figura materiae. Plurimumque refert concava sint et poculi modo, an parmae Threci

dicae, media depressa an elata, transversa an obliqua, supina an recta, qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras. Nec enim est aliud illa imago, quam digesta claritas materiae excipientis umbram. Atque ut omnia de speculis peragantur hoc loco, optima apud maiores fuerant Brundisina, stanno et aere mixtis. Praelata sunt argentea. Primus fecit Praxiteles, Magni Pompeii aetate. Nuper credi coeptum, certiorem imaginem reddi, auro opposito aversis. Plin., N. H., XXXIII. xlv.

219. The Reason of the Reflection in a Mirror.

Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, verum etiam similitudinis ipsius rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines, velut quaedam exuviae, iugi flore a corporibus manantes, cum leve aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contra versum respondeant: an, uti alii philosophi disputant, radii nostri, seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque inuniti, uti, Plato arbitratur; seu tantum oculis profecti sine ullo foris adminiculo, ut Archytas putat; seu intentu aeris fracti, ut Stoici rentur; cum alicui corpori incidere spisso et splendido et levi, paribus angulis, quibus inciderant, resultent ad faciem suam reduces, atque ita quod extra tangant et visant, id intra speculum imaginentur. Videnturne vobis debere philosophi haec omnia vestigare et inquirere, et cuncta specula vel uda vel suda soli videre? Quibus, praeter ista quae dixi, etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares obtutus et imagines videantur; in tumidis vero et globosis omnia defectiora; at contra in cavis auctiora: ubi, et cur laeva cum dexteris permutentur: quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exserat: cur cava specula, si exadversum Soli retineantur, appositum fomitem accendunt: qui fiat uti arcus in nubibus varie, duo Soles aemula similitudine visantur alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat volumine ingenti Archimedes Syracusanus, vir in omni quidem Geometria multum ante alios admirabili subtilitate; sed haud sciam an propter hoc vel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter. Apul. Apol., pp. 426-429.

220. A short Account of the Properties of Lead.

Sequitur natura plumbi. Cuius duo genera, nigrum, atque candidum. Pretiosissimum candidum, a Graecis appellatum

« ForrigeFortsæt »