Billeder på siden
PDF
ePub

magis an controversiis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur: Romanis pro concione suadere ac dissuadere moris fuit. Utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. Nam et genera sunt tria, "sacri, publici, privati iuris." Quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod "lex," quod "publica," quod “ad religionem deum comparata" sit. Ea quidem, de quibus quaeri solet, communia omnibus. Aut enim de iure dubitari potest eius, "qui rogat," ut "de P. Clodii, qui non rite creatus tribunus arguebatur:" aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive "non trino" forte "nundino" promulgata, sive "non idoneo die," sive "contra intercessiones," vel "auspicia, aliudve quid, quod legitimis obstet," dicitur lata esse, vel ferri; sive "alicui manentium legum repugnare." Sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt eae citra complexum personarum, temporum, causarum. Reliqua eadem fere, vero fictoque huiusmodi certamine, tractantur. Nam vitium aut "in verbis" est, aut “in rebus." In verbis quaeritur, “an satis significent? an sit in iis aliquid ambiguum?" In rebus, "an lex sibi ipsa consentiat? an in praeteritum ferri debeat? an in singulos homines?" Maxime vero commune est quaerere, "an sit honesta ? an utilis?" Nec ignoro, plures fieri a plerisque partes: sed nos "iustum, pium, religiosum," ceteraque his similia" honesto" complectimur. "Iusti" tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut "dignane poena," vel "praemio sit?" aut de modo praemii poenaeve, "qui" tam "maior," quam "minor" culpari potest. Utilitas quoque interim "natura" discernitur, interim "tempore." Quaedam "an obtineri possint," ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando "totas," aliquando "ex parte" reprehendi solere, quum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. Nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis "Manilia" fuit, de qua Ciceronis oratio est. Quint., II. iv. 33-40.

143. Truths are best taught to the Young by Instances.

Insuevit pater optimus hoc me

Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.
Quum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset:
"Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops? Magnum documentum, ne patriam rem

Perdere quis velit." A turpi meretricis amore
Quum deterreret: "Scetani dissimilis sis."
Ne sequerer moechas, concessa quum venere uti
Possem: "Deprensi non bella est fama Treboni,"
Aiebat. "Sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum. Simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice." Sic me
Formabat puerum dictis, et sive iubebat,

Ut facerem quid: "Habes auctorem, quo facias hoc,"
Unum ex iudicibus selectis obiiciebat;

Sive vetabat: "An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum
Hic atque ille?" Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit:
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis.

Hor., Sat., I. iv. 105–129.

D. PHYSICAL SCIENCE.

144. The Pleasures of Physical Research. Nosse fidem rerum, dubiasque exquirere causas, Sacra perurgentem, capitique attollere coelum; Scire, quot et quae sint magno natalia mundo; Principia occasus metuunt, an saecula pergunt, Et firma aeterno religata est machina vinclo; Solis scire modum et quanto minor orbita luna est, Hacc brevior cur bis senos cita pervolet orbes, Annuus ille meet; quae certo sidera currant Ordine, quaeve suos servent incondita motus; Sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri; Nubila cur coelo Sterope denuntiet imbres, Quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni; Tempora cur varient anni, ver, prima iuventa, Cur aestate perit, cur aestas ipsa senescit, Auctumnoque obrepit hiems et in orbe recurrit; Axem scire Helices et tristem nosse cometen, Lucifer unde micet, quave Hesperus, unde Bootes;

[graphic]

Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax;
Quo rapiant nautae, quo sidere lintea pandant;
Scire vias maris et coeli praedicere cursus;
Quo vocet Orion, quo Sirius excubat index,
Et quaecumque iacent tanto miracula mundo,
Non congesta pati, nec acervo condita rerum,
Sed manifesta notis certa disponere sede
Singula: divina est animi ac iucunda voluptas.

Aetna, 226-251.

145. In the Sphere of Physical Speculation Certainty is
Unattainable.

"Latent ista omnia," Luculle,

"Crassis occultata et circumfusa tenebris,"

ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat, ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa; quia possit fieri, ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus, terra penitusne defixa sit, et quasi radicibus suis haereat; an media pendeat? Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur; sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Dicitis etiam, esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos antipodas vocatis: cur mihi magis succensetis, qui ista non aspernor, quam eis, qui, quum audiunt, desipere vos arbitrantur Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri : quae quum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paullo obscurius. Quid tu, Epicure? Loquere. Putas solem esse tantulum? Egone? vos quidem tantum! Sed et vos ab illo irridemini, et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse.

Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae:

erigimur; elatiores fieri videmur: humana despicimus; cogitantesque supera atque caelestia, haec nostra, ut exigua et minima, contemnimus. Indagatio ipsa rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum, habet oblectationem. Si vero aliquid occurret, quod verisimile videatur; humanissima completur animus voluptate. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster: sed vester, ut assentiatur, credat, affirmet: noster, ut vereatur temere opinari, praeclareque agi secum putet, si in eiusmodi rebus, verisimile quod sit, invenerit. Cic., Lucull., xxxix., xli.

146. On the Latent Ambiguity in the Term "Causation."

Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, quum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine caussa. Ita enim dicimus, sine caussa, ut dicamus, sine externa et antecedente caussa, non sine aliqua. Ut, quum vas inane dicimus, non ita loquimur, ut Physici, quibus inane esse nihil placet: sed ita, ut, verbi caussa, sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus : sic, quum sine caussa animum moveri dicimus, sine antecedente et externa caussa moveri, non omnino sine caussa, dicimus. De ipsa atomo dici potest, quum per inane moveatur gravitate et pondere, sine caussa moveri, quia nulla caussa accedat extrinsecus. Rursus autem, ne omnibus a Physicis irrideamur, si dicamus, quidquam fieri sine caussa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse caussam, cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa caussa. Motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat: nec id sine caussa. Eius enim rei caussa ipsa natura est. Quod quum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt esse ea, quae caussas, cur futura sint, non habent: habeant igitur caussas necesse est ea, quae vera sunt; ita quum evenerint, fato evenerint. Confectum negotium, si quidem tibi concedendum est aut fato omnia fieri aut quidquam posse fieri sine caussa. Cic., De Fato, xi.

147. Nothing can arise out of Nothing: but
Like must arise from Like.

Nam si de nilo fierent, ex omnibu' rebus
Omne genus nasci posset, nil semine egeret.

E mare primum homines, e terra posset oriri
Squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
Armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum
Incerto partu culta ac deserta tenerent.

Nec fructus idem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
Quippe, ubi non essent genitalia corpora cuique,
Qui posset mater rebus consistere certa ?

At nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
Inde enascitur atque oras in luminis exit,
Materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
Quod certis in rebus inest secreta facultas.
Quod si de nilo fierent, subito exorerentur
Incerto spatio atque alienis partibus anni,
Quippe ubi nulla forent primordia quae genitali
Concilio possent arceri tempore iniquo.
Nec porro augendis rebus spatio foret usus
Seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
Nam fierent iuvenes subito ex infantibu' parvis
E terraque exorta repente arbusta salirent.
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
Paulatim crescunt, ut par est, semine certo,
Crescentesque genus servant; ut noscere possis
Quicque sua de materia grandescere alique.

Lucr., I. 160-173, 180-191.

148. The Universe is made up of Atoms and the Void.

Omnis ut est igitur per se natura duabus
Constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
Haec in quo sita sunt et qua diversa moventur
Corpus enim per se communis dedicat esse
Sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
Haut erit occultis de rebus quo referentes
Confirmare animi quicquam ratione queamus.
Tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus.
Si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
Esse neque omnino quoquam diversa meare;
Id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
Praeterea nil est quod possis dicere ab omni
Corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
Quod quasi tertia sit numero natura reperta.

« ForrigeFortsæt »