Billeder på siden
PDF
ePub

iubeat, obsequendum est: nonnunquam est igitur patri parendum. Aul. Gell., II. vii. 1-19.

59. Charity begins at Home.

Messe tenus propria vive, et granaria (fas est)

Emole. Quid metuas?-Occa; en seges altera in herba est.—
At vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa
Prendit amicus inops; remque omnem surdaque vota
Condidit Ionio: iacet ipse in litore, et una
Ingentes de puppe dei, iamque obvia mergis
Costa ratis lacerae.-Nunc et de cespite vivo
Frange aliquid: largire inopi, ne pictus oberret
Caerulea in tabula.-Sed coenam funeris heres
Negliget iratus, quod rem curtaveris: urnae
Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum,
Seu ceraso peccent casiae, nescire paratus.

"Tune bona incolumis minuas ?"-Sed Bestius urget
Doctores Graios: "Ita fit, postquam sapere urbi

Cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers :
Foenisecae crasso vitiarunt unguine pultes."-
Haec cinere ulterior metuas?

Pers., Sat., vi. 25–41.

60. Nothing is worse than to promise what we do
not mean to perform.

Ch. Hoccinest crédibile, aút memorabile;
Tánta vecórdia innáta cuiquam út siet,
Út malis gaúdeant átque ex incómmodis
Álteriús sua ut cómparent cómmoda? Ah

Ídne est verum? Immo id est génus hominum pessumum, in
Dénegandó modo queís pudor paúlum adest:

Póst ubi témpus promíssa iam pérfici,
Túm coactí necessário se áperiunt:

Ét timent: ét tamen rés premit dénegare:
ĺbi tum eorum ínpudentíssima orátio est :
Quís tu es? quís mihi es? cúr meam tíbi?
Heus, próxumus sum egomét mihi.
Attámen, ubi fides, sí roges,

Nil púdet: hic, ubi opust, nón verentur: íllic ubi nil opust,

íbi verentur.

Ter., Andr., IV. i. 1–13.

61. The Mind should be prepared for every Issue. De. Incertumst quid agam; quía praeter spem, atque íncredibile hoe mi óbtigit:

Ita sum ínritatus, ánimum ut nequeam ad cogitandum instítuere. Quamobrem ómnes, quum secundae res sunt máxume, tum

máxume

Meditári secum opórtet, quo pacto ádvorsam aerumnám ferant,
Perícla, damna, exília. Peregre rédiens semper cógitet
Aut filii peccatum, aút uxoris mortem aut morbum fíliae.
Commúnia esse haec: fieri posse: ut néquid animo sít novom.
Quicquid praeter spem evéniat, omne id députare esse in lucro.
Ge. O Phaédria, incredibile quantum herum ánteeo sapiéntia.
Meditáta mihi sunt ómnia mea incómmoda, herus si rédierit:
Moléndumst in pistríno: vapulándum: habendae cómpedes:
Opus rúri faciundum: hórum nihil quicquam áccidet animó

novom.

Quicquíd praeter spem evéniet, omne id députabo esse ín lucro. Tar., Phorm., II. i. 9-91.

62. A Roman Gentleman's Idea of Virtue.

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum
Quis in versamur, quis vivimus rebus potesse :

Virtus est homini scire id quo quaeque habeat res.

Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum;

Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum ; Virtus quaerendae finem rei scire modumque:

Virtus, divitiis pretium persolvere posse:

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori ;

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, Contra defensorem hominum morumque bonorum;

Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;

Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde

parentum, tertia iam postremaque nostra.

Lucil., Sat. Incert. ap. Lact. Inst. Div., VI. v. 2.

63. Moral Qualities are Hereditary.

Victrices catervae

Consiliis iuvenis revictae

Sensere, quid mens rite, quid indoles

Nutrita faustis sub penetralibus

Posset, quid Augusti paternus

In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis.
Est in iuvencis, est in equis patrum
Virtus; neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant :
Utcumque defecere mores,

Indecorant bene nata culpae.

Ilor., Od. IV., iv. 19–32.

64. The Son is sure to exceed the Measure of Wickedness advocated by his Father.

"Neu credas ponendum aliquid discriminis inter
Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re
Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
Versetur, dis atque ipso Iove digna, poetae:
Unde habeas, quaerit nemo; sed oportet habere,"
Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.
Talibus instantem monitis quemcumque parentem
Sic possem affari; Dic, o vanissime, quis te
Festinare iubet? Meliorem praesto magistro
Discipulum. Securus abi: vinceris, ut Aiax
Praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.

Elatam iam crede nurum, si limina vestra
Mortifera cum dote subit. Quibus illa premetur
Per somnum digitis! Nam quae terraque marique
Acquirenda putas, brevior via conferet illi:

Nullus enim magni sceleris labor. "Haec ego numquam
Mandavi," dices olim, "nec talia suasi."

Mentis causa malae tamen est et origo penes te
Nam quisquis magni census praecepit amorem,
Et laevo monitu pueros producit avaros,
Et qui per fraudes patrimonia conduplicare
Dat libertatem et totas effudit habenas
Curriculo: quem si revoces, subsistere nescit.
Et te contemto rapitur, metisque relictis.
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum

Permittas adeo indulgent sibi latius ipsi.
Quum dicis iuveni stultum, qui donet amico,
Qui paupertatem levet attollatque propinqui:
Et spoliare doces, et circumscribere, et omni
Crimine divitias acquirere, quarum amor in te.
Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
Flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

Juv., xiv. 203-247.

65. A Tranquil Mind and a Genial Temper can
alone bring Contentment.

Pauperies immunda domo procul absit: ego utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi. Quid? caetera iam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exemta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat et pulset lasciva decentius aetas.

Hor., Epp., II. 199–216.

66. The Desire of Popularity is a Weakness, though
an Amiable One.

Leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri, "Hic est ille Demosthenes." Quid hoc levius? At quantus orator! Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum. Intelligendum est igitur, nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam, nec igno

bilitatem extimescendam. "Veni Athenas," inquit Democritus: "neque me quisquam [ibi] agnovit." Constantem hominem et gravem! qui glorietur, a gloria se abfuisse. An tibicines iique,

qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur: vir sapiens, multo arte maiore praeditus, non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret? An quidquam stultius, quam, quos singulos, sicut operarios barbarosque, contemnas, eos aliquid putare esse universos? Ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet, honoresque populi, etiam ultro delatos, repudiabit: nos autem eos nescimus antequam poenitere coepit contemnere. Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro: "universos," ait "Ephesios esse morte mulctandos, quod, quum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: Nemo de nobis unus excellat: sin quis exstiterit, alio in loco et apud alios sit." An hoc non ita fit omni in populo? Nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? Quid? Aristides (malo enim Graecorum, quam nostra proferre) nonne ob eam caussam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? Quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt! Quid est enim dulcius otio litterato? iis dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae, et in hoc ipso mundo caelum, terras, maria cognoscimus. Cic., Tusc., V. xxxvi. 103-105.

67. How far is it Admissible to desire Professional Success when it necessarily involves the Misfortune of Others.

In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, quum probasset magnum lucrum optasse: quod contingere illi sine multorum morte non porterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care: ut parvo sibi constarent, quae venditurus esset. Quum constet negotiatio ex emto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, quum lucrum ex utraque fit? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes: omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam hominum partem damnabis: cui enim non ex alieno incommodo lucrum? Miles bellum optat, si gloriam: agricolam annonae caritas erigit: eloquentiae exceptat pretium litium numerus: medicis gravis annus in quaestu est : institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat: nulla tempestate, nullo igne laedantur tecta, iacebit opera fabrilis. Unius votum deprehensum est, omnium simile est. An tu Arruntium

« ForrigeFortsæt »