M. Tullii Ciceronis Tusculanarum disputationum ad M. Brutum libri quinque

Forsideomslag
Weidmann, 1850 - 282 sider
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.
 

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 34 - Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum ; ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te. Hunc igitur nosse nisi divinum esset) non esset hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum tributum deo.
Side 109 - potes; nee committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit'. Itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse : 'Nihil agis, dolor ! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum.
Side 163 - in Victor's description of the Tenth Region of Rome under Valentinian. * Cicero refers twice to this important passage in Cato's Antiquities : " Gravissimus auctor in Originibus dixit Cato, morem apud majores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes. Ex quo perspicuum est, et cantus tum fuisse rescriptos vocum sonis, et carmina.
Side 31 - Nos enim ne nunc quidem oculis 46 cernimus ea, quae videmus; neque est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici solum docent, verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris a sede animi perforatae.
Side 213 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Side 16 - Sed haec quidem, quae dixi, cor, cerebrum, animam, igneni vulgo : reliqua fere singuli, ut multo1 ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae harmonia dicitur, sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.
Side 163 - Nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et 20 epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae. Mihi quidem etiam Appii Caeci carmen, quod valde Panaetius laudat epistula quadam, quae est ad Q.
Side 212 - Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum pecca- 5 torumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. cuius in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus.
Side 184 - Aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt : igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. Etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas indulget in altumque provehitur imprudens nee 1 sed MSS. : sit Bentley. 1 Cicero resumes the question of the Peripatetic "limit.
Side 240 - Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatis fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpínate didicisset.

Bibliografiske oplysninger