Billeder på siden
PDF
ePub

Auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus, et simili frondescit virga metallo.
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum

Carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
Si te fata vocant; aliter non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea jacet exanimum tibi corpus amici -
Heu nescistotamque incestat funere classem,
Dum consulta petis nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
Adspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.

Aeneas maesto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates

It comes, et paribus curis vestigia figit.

Multa inter sese vario sermone serebant,

Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,

Ut venere, vident indigna morte peremptum,
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
Postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
Addiderat socium, non inferiora secutus.
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
Demens, et cantu vocat in certamina divos,
Aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
Inter saxa virum spumosa immerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant,
Praecipue pius Aeneas. Tum jussa Sibyllae,

145

150

155

160

165⚫

170

175.

Haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri
Congerere arboribus coeloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum,
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,
Fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
Scinditur, advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis.
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans silvam immensam, et sic voce precatur :
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
Heu nimium de te vates, Misene, locuta est.
Vix ea fatus erat, geminae quum forte columbae
Ipsa sub ora viri coelo venere volantes,
Et viridi sedere solo. Tum maximus heros
Maternas agnoscit aves, laetusque precatur :
Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus,
Diva parens. Sic effatus vestigia pressit,
Observans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illae tantum prodire volando,

Quantum acie possent oculi servare sequentum.
• Inde ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae
Sedibus optatis geminae super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos.:
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice, sic leni crepitabat bractea vento.
Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.

Nec minus interea Misenum in litore Teucri

180

185

190

195

200

205

210

Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem taedis et robore secto
Ingentem struxere pyram, cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales ante cupressos
Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et aëna undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
Fit gemitus.
Tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota,
Conjiciunt. Pars ingenti subiere feretro,
Triste ministerium, et subjectam more parentum
Aversi tenuere facem. Congesta cremantur
Turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

Postquam collapsi cineres et flamma quievit,
Reliquias vino et bibulam lavere favillam,
Ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
Spargens rore levi et ramo felicis olivae,
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum
Imponit, suaque arma viro remumque tubamque,
Monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
Dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.

His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
Quam super haud ullae poterant impune volantes
Tendere iter pennis: talis sese halitus atris
Faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
[Unde locum Graii dixerunt nomine Aornon.]
Quatuor hic primum nigrantes terga juvencos
Constituit frontique invergit vina sacerdos,
Et summas carpens media inter cornua setas
Ignibus imponit sacris, libamina prima,

Voce vocans Hecaten, Coeloque Ereboque potentem.
Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem

215

220

225

230

235

240

245

Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam
Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori
Ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam.
Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras,
Et solida imponit taurorum viscera flammis,
Pingue super oleum infundens ardentibus extis.
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus
Sub pedibus mugire solum et juga coepta moveri
Silvarum, visaeque canes ululare per umbram,
Adventante dea. Procul o, procul este, profani,
Conclamat vates, totoque absistite luco;
Tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum ;
Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.
Tantum effata, furens antro se immisit aperto;

250

255

260

Ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.

Di, quibus imperium est animarum, Umbraeque silentes

265

Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late,
Sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro
Pandere res alta terra et caligine mersas.

Ibant obscuri sola sub nocte per umbram,
Perque domos Ditis vacuas et inania regna:
Quale per incertam lunam sub luce maligna
Est iter in silvis, ubi coelum condidit umbra
Juppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus,
Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas,
Terribiles visu formae, Letumque, Labosque;
Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,
Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens,
Vipereum crinem vittis innexa cruentis.

In medio ramos annosaque brachia pandit
Ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo
Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.

270

275

280

Multaque praeterea variarum monstra ferarum
Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes
Et centumgeminus Briareus ac belua Lernae,
Horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum
Aeneas, strictamque aciem venientibus offert,
Et, ni docta comes tenues sine corpore vitas
Admoneat volitare cava sub imagine formae,
Irruat, et frustra ferro diverberet umbras.

[ocr errors]

Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas.
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
Aestuat atque omnem Cocyto eructat arenam.
Portitor has horrendus aquas et flumina servat
Terribili squalore Charon, cui plurima mento
Canities inculta jacet, stant lumina flamma,
Sordidus ex humeris nodo dependet amictus.
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat,
Et ferruginea subvectat corpora cymba,
Jam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,
Matres atque viri, defunctaque corpora vita
Magnanimum herpum, pueri innuptaeque puellae,
Impositique rogis juvenes ante ora parentum :
Quam multa in silvis autumni frigore primo
Lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto
Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
Trans pontum fugat et terris immittit apricis.
Stabant orantes primi transmittere cursum,
Tendebantque manus ripae ulterioris amore.
Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,
Ast alios longe submotos arcet arena.
Aeneas miratus enim motusque tumultu
Dic, ait, o virgo, quid vult concursus ad amnem?
Quidve petunt animae ? vel quo discrimine ripas
Hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?

285

290'

295

300

305

310

315

320

« ForrigeFortsæt »