Billeder på siden
PDF
ePub

Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,

Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, Unde per ora novem vasto cum murmure montis It mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit Troia, nunc placida compostus pace quiescit : Nos tua progenies, coeli quibus adnuis arcem, Navibus infandum!- amissis, unius ob iram Prodimur atque Italis longe disjungimur oris. Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis? Olli subridens hominum sator atque deorum Vultu, quo coelum tempestatesque serenat, Oscula libavit natae, dehinc talia fatur :

Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
Fata tibi: cernes urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque feres ad sidera coeli
Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.
Hic tibi - fabor enim, quando haec te cura remord
Longius et volvens fatorum arcana movebo-
Bellum ingens geret Italia populosque feroces
Contundet, moresque viris et moenia ponet,
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Additur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno
Triginta magnos volvendis mensibus orbes
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet

[ocr errors]

Moenia Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno,
Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat,
Consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Trojanus origine Caesar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Julius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent secula bellis ;
Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Jura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
Saeva sedens super arma et centum vinctus aënis
Post tergum nodis fremet horridus ore cruento.

Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum
Remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,
Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum sub rupe cavata

280

285

290

295

300

305

310

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,

Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,
Virginis os habitumque gerens et virginis arma,
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum.
Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.

Ac prior, Heus, inquit, juvenes, monstrate, mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem.

Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus :
Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
O-quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortalis, nec vox hominem sonat: o, dea certe ;
An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?
Sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,
Et, quo sub coelo tandem, quibus orbis in oris
Jactemur, doceas: ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:

Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.

315

320

325

330

Tum Venus: Haud equidem tali me dignor honore; 335 Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,

Purpureoque alte suras vincire cothurno.

Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
Germanum fugiens. Longa est injuria, longae
Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic conjux Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
Cui pater intactam dederat, primisque jugarat
Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum

340

345

Impius ante aras atque auri caecus amore
Clam ferro incautum superat, securus amorum
Germanae; factumque diu celavit, et aegram,
Multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Conjugis, ora modis attollens pallida miris ;
Crudeles aras trajectaque pectora ferro
Nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
Auxiliumque viae veteres tellure recludit
Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat.
Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
Aut metus acer erat; naves, quae forte paratae,
Corripiunt, onerantque auro; portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
Moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
Mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
Quove tenetis iter? Quaerenti talibus ille
Suspirans imoque trahens a pectore vocem :

O dea, si prima repetens ab origine pergam,
Et vacet annales nostrorum audire laborum,
Ante diem clauso componat Vesper Olympo.
Nos Troja antiqua, si vestras forte per aures
Trojae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte sua Libycis tempestas appulit oris.
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
Classe veho mecum, fama super aethera notus.
Italiam quaero patriam et genus ab Jove summo.
Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
Matre dea monstrante viam, data fata secutus ;
Vix septem convulsae undis Euroque supersunt.
Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,

350

355

360

365

370

375

380

Europa atque Asia pulsus. Nec plura querentem Passa Venus medio sic interfata dolore est :

Quisquis es, haud, credo, invisus coelestibus auras Vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem. Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer. Namque.tibi reduces socios classemque relatam Nuntio et in tutum versis aquilonibus actam, Ni frustra augurium vani docuere parentes. Adspice bis senos laetantes agmine cycnos, Aetheria quos lapsa plaga Jovis ales aperto Turbabat coelo; nunc terras ordine longo Aut capere aut captas jam despectare videntur : Ut reduces illi ludunt stridentibus alis, Et coetu cinxere polum, cantusque dedere, Haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo. Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum. Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem Agnovit, tali fugientem est voce secutus: Quid natum toties, crudelis tu quoque, falsis Ludis imaginibus? cur dextrae jungere dextram Non datur ac veras audire et reddere voces ? Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit. At Venus obscuro gradientes aere saepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram, aut veniendi poscere caussas. Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit Laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo Ture calent arae sertisque recentibus halant.

Corripuere viam interea, qua semita monstrat. Jamque ascendebant collem, qui plurimus urbi Imminet adversasque adspectat desuper arces.

« ForrigeFortsæt »