Billeder på siden
PDF
ePub

10 Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:
Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum immeritum causatur inique:
In culpa est animus, qui se non effugit unquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
15 Nunc urbem et ludos et balnea villicus optas;
Me constare mihi scis et discedere tristem,
Quandocunque trahunt invisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconvenit inter

Meque et te: nam, quae deserta et inhospita tesqua
20 Credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
Quae tu pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina
Incutiunt urbis desiderium, video,' et quod
Angulus iste feret piper et thus ocius uva,
Nec vicina subest vinum praebere taberna
25 Quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
Ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urges
Iampridem non tacta ligonibus arva, bovemque
Disiunctum curas et strictis frondibus exples;
Addit opus pigro rivus, si decidit imber,

?

30 Multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc age, quid nostrum concentum dividat, audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
Quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
Quem bibulum liquidi media de luce Falerni,

35 Coena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba,
Nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat, non odio obscuro morsuque venenat;
Rident.vicini glebas et saxa moventem.

40 Cum servis urbana diaria rodere mavis,

Horum tu in numerum voto ruis; invidet usum
Lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.
Optat ephippia bos, piger optat arare cabellus;
Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.

EPISTOLA XV.

AC NUMONIUM VALAM.

Quae sit hiems Veliae, quod coelum, Vala, Salerni,
Quorum hominum regio et qualis via, - nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
Me facit invisum, gelida cum perluor unda
Per medium frigus. Sane murteta relinqui,
Dictaque cessantem nervis elidere morbum
Sulfura contemni, vicus gemit, invidus aegris,
Qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis, Gabiosque petunt et frigida rura.
Mutandus locus est, et diversoria nota

Praeteragendus equus.,,Quo tendis? Non mihi Cumas
,,Est iter aut Baias," laeva stomachosus habena
Dicet eques; sed equi frenato est auris in ore. -
Maior utrum populum frumenti copia pascat,
Collectosne bibant imbres puteosne perennes
Iugis aquae, nam vina nihil moror illius orae.
Rure meo possum quidvis perferre patique ;
Ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae. -
Tractus uter plures lepores, uter educet apros,
Utra magis pisces et echinos aequora celent,
Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
Scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
Fortiter absumtis urbanus coepit haberi,
Scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
Impransus non qui civem dignosceret hoste,
Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
Pernicies et tempestas barathrumque macelli,
Quidquid quaesierat ventri donabat avaro.

5

10

15

20

25

30

Hic, ubi nequitiae fautoribns et timidis nil Aut paulum abstulerat, patinas coenabat omasi 35 Vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset, Scilicet ut ventres lamna candente nepotum Diceret urendos corrector Bestius. Idem, Quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne Verterat in fumum et cinerem,,,Non hercule miror,“ 40 Aiebat,,si qui comedunt bona, cum sit obeso ,,Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.“ Nimirum hic ego sum: nam tuta et parvula laudo, Cum res deficiunt, satis inter vilia fortis ;

Verum ubi quid melius contingit et unctius, idem 45 Vos sapere et solos aio bene vivere, quorum Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

EPISTOLA XVI.

AD QUINCTIU M.

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
Arvo pascat herum, an baccis opulentet olivae,
Pomisne et pratis, an amicta vitibus ulmo :
Scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
5 Continui montes, ni dissocientur opaca
Valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat Sol,
Laevum discedens curru fugiente vaporet.
Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni
Corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex
10 Multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.

15 Hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae,

Incolumem tibi me praestant Septembribus horis.

Tu recte vivis, si curas esse quod audis.
Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
Sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas,
Neve putes alium sapiente bonoque beatum,
Neu, si te populus sanum recteque valentem
Dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Si quis bella tibi terra pugnata marique

Dicat, et his verbis vacuas permulceat aures:

,,Tene magis salvum populus velit, an populum tu,
,,Servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi,
,,Iuppiter": Augusti laudes agnoscere possis;
Cum pateris sapiens emendatusque vocari:
Respondesne tuo - dic sodes - nomine?,,Nempe
Vir bonus et prudens dici delector ego ac tu“.

[ocr errors]

Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut si

Detulerit fasces indigno, detrahet idem.

,,Pone, meum est," inquit: pono tristisque recedo.
Idem si clamet furem, neget esse pudicum,
Contendat laqueo collum pressisse paternum:
Mordear opprobriis falsis mutemque colores?
Falsus honor iuvat et mendax infamia terret

20

25

30

35

Quem nisi mendosum et medicandum? ,,Vir bonus est 40

quis?"

,,Qui consulta patrum, qui leges iuraque servat,
,,Quo multae magnaeque secantur iudice lites,
,,Quo res sponsore et quo causae teste tenentur."
Sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
Introrsum turpem, speciosum pelle decora.
,,Nec furtum feci nec fugi," si mihi dicat
Servus:,,Habes pretium, loris non ureris," aio.
Non hominem occidi:"
.66
,,Non pasces in cruce corvos."
,,Sum bonus et frugi:" renuit negitatque Sabellus;
,,Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque
,,Suspectos laqueos, et opertum miluus hamum.

HORATIUS.

45

50

15

[ocr errors]

Oderunt peccare boni virtutis amore;

Tu nihil admittes in te formidine poenae : ,Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis. 55,,Nam de mille fabae modiis cum surripis unum,

[ocr errors]

,,Damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto." Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, Quandocunque deos vel porco vel bove placat, ,,Iane pater" clare, clare cum dixit,,Apollo," 60 Labra movet metuens audiri:,,Pulchra Laverna, ,,Da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, ,,Noctem peccatis et fraudibus obiice nubem." Qui melior servo, qui liberior sit avarus,

In triviis fixum cum se demittit ob assem,

65 Non video: nam qui cupiet, metuet quoque; porro Qui metuens vivet, liber mihi non erit unquam. Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui Semper in augenda festinat et obruitur re. Vendere cum possis captivum, occidere noli: 70 Serviet utiliter: sine pascat durus aretque, Naviget ac mediis hiemet mercator in undis, Annonae prosit, portet frumenta penusque. Vir bonus et sapiens audebit dicere:,,Pentheu ,,Rector Thebarum, quid me perferre patique 75,,Indignum coges?" g,,Adimam bona." 9,,Nempe pe

cus, rem,

,,Lectos, argentum: tollas licet." -9,,In manicis et
,,Compedibus saevo te sub custode tenebo."

I,,Ipse deus, simulatque volam, me solvet."—Opinor,
Hoc sentit:,,Moriar;" mors ultima linea rerum est.

EPISTOLA XVII.

AD SCAEVAM.

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis,
Quo tandem pacto deceat maioribus uti;

« ForrigeFortsæt »