Billeder på siden
PDF
ePub

Mutus et indignum, quod sit peioribus ortus

Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.

Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas; 25 Defodiet condetque nitentia. Cum bene notum Porticus Agrippae et via te conspexerit Appi, Ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus. Si latus aut renes morbo tentantur acuto, Quaere fugam morbi. Vis recte vivere - quis non? -: 30 Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis Hoc age deliciis. Virtutem verba putas ut Lucum ligna: cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et 35 Tertia succedant, et quae pars quadret acervum. Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos Et genus et formam regina Pecunia donat, Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex: 40 Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, Si posset centum scenae praebere rogatus,

,,Qui possum tot?" ait;,,tamen et quaeram, et quot habebo

[ocr errors]

Mittam;" post paulo scribit, sibi millia quinque Esse domi chlamydum, partem vel tolleret omnes. 45 Exilis domus est, ubi non et multa supersunt Et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo Si res sola potest facere et servare beatum, Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. Si fortunatum species et gratia praestat, 50 Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum Qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram Porrigere.,,Hic multum in Fabia valet, ille Velina; ,,Cui libet hic fasces dabit, eripietque curule ,Cui volet importunus ebur." Frater, pater adde; 55 Ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. Si bene qui coenat bene vivit: lucet, eamus

Quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos,
Differtum transire forum populumque iubebat,
Unus ut e multis populo spectante referret

Emtum mulus aprum. Crudi tumidique lavemur,
Quid deceat quid non obliti, Caerite cera
Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
Nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
Vive, vale! Si quid novisti rectius istis,
Candidus imperti; si non,

his utere mecum.

EPISTOLA VII.

AD MAECENATE M.

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. Atqui
Si me vivere vis sanum recteque valentem,
Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
Designatorem decorat lictoribus atris,
Dum pueris omnis pater et matercula pallet,
Officiosaque sedulitas et opella forensis
Adducit febres et testamenta resignat.
Quodsi bruma nives Albanis illinet agris,
Ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
Contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
Cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non, quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
Tu me fecisti locupletem. 9,,Vescere sodes!"
9 Iam satis est. 9,,At tu, quantum vis, tolle!" g Be-
nigne.

,,Non invisa feres pueris munuscula parvis."

66

9 Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
,,Ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques."

60

65

5

10

15

1

20 Prodigus et stultus donat quae spernit et odit :
Haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
25 Quodsi me noles usquam discedere, reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
30 Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra ;

[ocr errors]

Cui mustela procul,,Si vis" ait,,effugere istinc, Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.“ Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno: 35 Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec Otia divitiis Arabum liberrima muto.

Saepe verecundum laudasti, rexque paterque Audisti coram, nec verbo parcius absens: Inspice, si possum donata reponere laetus. 40 Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei: ,Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis ,,Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae; ,,Atride, magis apta tibi tua dona relinquam." Parvum parva decent: mihi iam non regia Roma, 45 Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum. Strenuus et fortis causisque Philippus agendis Clarus, ab officiis octavam circiter horam Dum redit atque Foro nimium distare Carinas Iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, 50 Abrasum quendam vacua tonsoris in umbra Cultello proprios purgantem leniter ungues. ,,Demetri," puer hic non laeve iussa Philippi Accipiebat -,,abi, quaere et refer, unde domo, quis, ,,Cuius fortunae, quo sit patre quove patrono," 55 It, redit et narrat, Vulteium nomine Menam,

[ocr errors]

Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
Et properare loco et cessare, et quaerere et uti,
Gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
Et ludis et post decisa negotia Campo.
Phil.,,Scitari libet ex ipso quodcunque refers: dic
Ad coenam veniat." Non sane credere Mena,
Mirari secum tacitus. Quid multa?,,Benigne"
Respondet. Phil.,,Negat ille mihi? Serv.,,Negat im-
probus, et te

,,Negligit aut horret." Vulteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello

60

1 65

Occupat, et salvere iubet prior; ille Philippo
Excusare laborem et mercenaria vincla,

Quod non mane domum venisset, denique quod non
Providisset eum. Phil.,,Sic ignovisse putato
,,Me tibi, si coenas hodie mecum." Men.,,Ut libet."
Phil.,,Ergo

[ocr errors]

,Post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge!"
Ut ventum ad coenam est, dicenda tacenda locutus
Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
Mane cliens et iam certus conviva, iubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis:
Impositus mannis arvum coelumque Sabinum
Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra

70

75

80

Quam satis est morer: ex nitido fit rusticus, atque

85

Sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
Immoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando;
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.

90 Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus. ,,Durus," ait,,Vultei, nimis attentusque videris ,,Esse mihi.",,Pol, me miserum, patrone, vocares, Si velles" inquit,,verum mihi ponere nomen. ,,Quod te per Genium dextramque deosque Penates 95,,Obsecro et obtestor, vitae me redde priori!“ Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis Praestent, mature redeat repetatque relicta. Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

EPISTOLA VIII.

AD CELSUM ALBINO VANUM,

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret quid agam, dic, multa et pulchra minantem
Vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando
5 Contuderit vites oleamque momorderit aestus,
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
Sed quia mente minus validus quam corpore toto
Nil audire velim, nil discere quod levet aegrum ;
Fidis offendar medicis, irascar amicis,

10 Cur me funesto properent arcere veterno;
Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
Ut placeat iuveni, percontare, utque cohorti.
15 Si dicet,,Recte;" primum gaudere, subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento.
,,Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus."

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »