Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus Humanis!" Varius mappa compescere risum Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso, 65,,Haec est conditio vivendi" aiebat,,,eoque

,,Responsura tuo nunquam est par fama labori. ,,Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni ,,Sollicitudine districtum, ne panis adustus, ,,Ne male conditum ius apponatur, ut omnes 70,,Praecincti recte pueri comtique ministrent? ,Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, ,,Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. ,,Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res ,,Adversae nudare solent, celare secundae."

[ocr errors]

75 Nasidienus ad haec:,,Tibi di, quaecunque preceris,

[ocr errors]

Commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis," Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres

Stridere secreta divisos aure susurros.

Hor. Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa 80 Redde, age, quae deinceps risisti. Fund. Vibidius dum Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena, Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque Ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 85 Emendaturus fortunam; deinde secuti Mazonomo pueri magno discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo non sine farré, Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae, Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos, 90 Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, Suaves res, si non causas narraret earum ct Naturas dominus, quem nos sic fugimus ulti, Ut nihil omnino gustaremus, velut illis 95 Canidia afflasset peior serpentibus Afris.

Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.

AD MAECENATE M.

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
,,Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat!""
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;

دوو

Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc

sum;

Condo et compono quae mox depromere possim.

5

10

Ac ne forte roges, quo me duce, quo Lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri,

15

Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles ;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum ;

20

Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
25 Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus:
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
30 Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
35 Possis et magnam morbi deponere partem.

Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
40 Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere, et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore;

45 Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,
Discere et audire et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
50 Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum:

[ocr errors]

,,0 cives, cives, quaerenda pecunia primum est; ,Virtus post nummos!" haec Ianus summus ab imo 55 Prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque, Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.

Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem millia desunt:

Plebs eris. At pueri ludentes,,Rex eris" aiunt,
Si recte facies." Hic murus aheneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui,,Rem facias, rem,
,,Si possis, recte, si non, quocunque modo rem,
,Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi ;"
An qui, Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum, praesens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit:
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni

[ocr errors]
[blocks in formation]

Respondit, referam:,,Quia me vestigia terrent,

,,Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum."

75

Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar, aut quem?

Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

Crustis et pomis viduas venentur avaras,

Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res foenore. Verum

80

Esto, aliis alios rebus studiisque teneri:

Idem eadem possunt horam durare probantes?

,,Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis".
Si dixit dives: lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium,,,Cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri!" Lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil coelibe vita;
Si non est, iurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos

85

90

95 Occurri, rides; si forte subucula pexae

Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
100 Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere
A praetore dati, rerum tutela mearum

Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 105 De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam sapiens uno minor est love, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM.

Troiani belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi,
Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
5 Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento collisa duello,

Stultorum regum et populorum continct aestus.
Antenor censet belli praecidere causam :
10 Quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden:

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.

15 Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.

« ForrigeFortsæt »